FOOTNOTES:
[424] 14 subtrahet CE
[425] 52 erat ... vrbe DL
[426] 72 esse SG ipse CEHDL
[427] 79 dum CE
[428] 103 No paragr. S
[429] 177 oculis T oculus SCEHGDLH₂
[430] 216 rara CE
[431] 273 vt (ut) CEHGDLT et S
[432] 295 sibi om. S (p. m.) vir inserted later bona qui sibi D
[433] Cap. vi. Heading 2 f. religionis sibi CE
[434] 315 No paragr. S
[435] 336 iam CEHGDLTH₂ non S
[436] 404 ghemendo SH gemendo CEDL
[437] 489 fomes est res C fomes res est L
[438] Heading 1 quasi om. D
[439] 587 Marginal note ins. SCG om. EHDLH₂ Nota quod Genius secundum Ouidium dicitur sacerdos Veneris G
[440] 593 ibi SE
[441] 635 qui CE
[442] 645 perextra SHGTL per extra CED
[443] 662 placet CEH patet SGDL
[444] 799 putabit CEHD putabat SGL
[445] 807 pereant CEL
[446] 811 ad CEHGDL et S
[447] 863 sed non D
[448] 1012 margin Nota C
[449] 1072 lingua SH₂ verba CEHGDLT
[450] 1081 adepcio CEHGDL adopcio S
[451] Heading 5 specialiter S
[452] 1197 autem STH₂ et si CEHGDL
[453] 1198 Text STH₂ Mechari cupias dat tibi GDL Mechari cupias ordine CEH
[454] 1209 seu] uel C
[455] 1212 Text STH₂ Auribus alma sonat menteque vana petit CEHGDL
[456] 1214 Text STH₂ Folia non fructus percipit inde deus CEHGDL
[457] 1215 Text STH₂ Si veniant mundi CEHGDL
[458] 1225* fulscit HG
Postquam dictum est de illis qui in statu cleri regere spiritualia deberent, dicendum est iam de hiis qui in statu milicie temporalia defendere et supportare tenentur.
Incipit liber Quintus.
Capm. i.
Quid sit de clero dixi, dicamque secundo
Quomodo Militibus competit ordo vetus.
Primo milicia magno fit honore parata;
Est tribus ex causis ipsa statuta prius.
Ecclesie prima debet defendere iura,
Et commune bonum causa secunda fouet;
Tercia pupilli ius supportabit egeni,
Et causam vidue consolidabit ope:
Istis namque modis lex vult quod miles in armis
Sit semper bellum promptus adire suum.10
Sic etenim miles dudum superauerat hostes,
Vnde sibi fama viuit in orbe noua:
Non propter famam miles tamen arma gerebat,
Set pro iusticia protulit acta sua.
Ordinis ipse modum miles qui seruat eundem,
Debet ob hoc laudes dignus habere suas;
Set si pro laude miles debellet inani,
Est laus iniusta, si tribuatur ita.[459]
Dic michi nunc aliud: quid honoris victor habebit,
Si mulieris amor vincere possit eum?20
Nescio quid mundus michi respondebit ad istud;
Hoc scio, quod Cristi nil sibi laudis erit.
Si quis honore frui cupiat, sibi causet honorem,
Gestet et illud opus, quod sibi suadet onus:
Nil nisi stulticiam pariet sibi finis habendam,
Cui Venus inceptam ducit ad arma viam.
Non decet vt rutili plumbum miscebitur auro,
Nec Venus vt validi militis acta sciat.
Quem laqueat mulier non laxat abire frequenter,
Immo magis fatuo voluit amore suo:30
Qui prius est liber, facit et se sponte subactum,
Stulcior est stulto sic reputandus homo.
Bella quibus miles fieret captiuus, ab illis
Expedit vt fugiat, vincere quando nequit.
Non vada quo mergi liquet est sapientis vt intret,
Set magis a visa morte refrenet iter.
Hic loquitur qualiter miles, qui in mulieris amorem[460] exardescens ex concupiscencia armorum se implicat exercicio, vere laudis honorem ob hoc nullatenus meretur. Describit eciam infirmitates amoris illius, cuius passiones variis adinuicem motibus maxime contrariantur.
Capm. ii.
O si mutatas miles pensaret amoris
Tam subito formas, non pateretur eas.
Non amor vnicolor est set contrarius in se,
Qui sine temperie temperat esse vices;[461]40
Detegit atque tegit, disiungit amor que reiungit,
Letaque corda suo sepe dolore furit.
Est amor iniustus iudex, aduersa maritans
Rerum naturas degenerare facit:
Consonat Architesis in amore, sciencia nescit,[462]
Ira iocatur, honor sordet, habundat egens;
Leta dolent, reprobat laus, desperacio sperat,
Spes metuit, prosunt noxia, lucra nocent;
Anxietas in amore sapit, dulcescit amarum,
Vernat yemps, sudant frigora, morbus alit.50
Sic magis vt caueas, miles, tibi visa pericla,
Has lege quas formas morbus amoris habet.
Est amor egra salus, vexata quies, pius error,
Bellica pax, vulnus dulce, suaue malum,
Anxia leticia, via deuia, lux tenebrosa,
Asperitas mollis, plumbea massa leuis,
Florescens et yemps et ver sine floribus arens,
Vrticata rosa, lex sine iure vaga,
Flens risus, ridens fletus, modus inmoderatus,
Hostilis socius, hostis et ipse pius,60
Instabilis constancia, velle sibique repugnans,
Spes sibi desperans et dubitata fides,
Albedo nigra, nigredo splendida, melque
Acre, que fel sapidum, carcer amena ferens,
Irracionalis racio, discrecio stulta,
Ambiguus iudex, inscius omne putans,
Numquam digestus cibus et semper sitibundus
Potus, mentalis insaciata fames,
Mors viuens, vita moriens, discordia concors,
Garrula mens, mutus sermo, secreta febris,70
Prosperitas pauper, paupertas prospera, princeps
Seruus, regina subdita, rex et egens,
Ebrea sobrietas, demens clemencia, portus[463]
Cille, pestifera cura, salutis iter:
Mulcebris anguis amor est, agna ferox, leo mitis,
Ancipiter pauidus atque columba rapax,
Infatuata scola reddens magis infatuatum
Discipulum, cuius mens studet inde magis.
Hic describit formam mulieris speciose, ex cuius concupiscencia illaqueata militum corda racionis iudicio sepissime destituuntur.
Capm. iii.
Cum pauidus miratur amans candore repletam,
In cuius facie stat rubor ille rose,80
Aurigeros crines, aures patulas mediocres,
Planiciem frontis, que nitet alba satis,
Impubesque genas, oculos qui solis ad instar
Lucent, et stabilis vultus honestat eos,
Nasum directum naresque decenter apertas,
Labraque melliflua, fragrat et oris odor,
Equales lacte sibi dentes candidiores,
Et formam menti conuenientis ei;
Splendor et a facie dat eburnea colla nitere,
Gutture cristalli concomitante sibi,90
Et niue candidior nitet eius pectore candor,
Candida poma cui sunt duo fixa quasi.
Brachia longa videt pauce crassata rotundo,
Amplexus quorum celica regna putat,
Et videt ornatos splendere manus digitosque,
Lanaque nec mollis mollior astat eis;
Cernit et insolitos humeros ad onus pueriles,
Nec patet os in eis, sic stupet inde magis:
Per latus et gracilem videt elongare staturam,
Linea nec recta reccior astat ea;100
Eius et incessus cernit peditare choreis,
Passus mensuram denotat atque suam;
Nil sibi Sirenes equantur voce canentes,
Nec vox angelica vix sonat vtque sua.
Et caput amplecti cernit gemmisque nitere,
Ac vestis pompam que magis aptat eam:
Compta venit nimium, que vult formosa videri,
Vnde stupore magis sit semiraptus amans.
Omnia membra sibi reputantur in ordine tali,
Vt deus in superis fecerat illud opus;110
Discrimen capitis, frons libera, lactea colla,
Ora, labella, rubor, lumina clara placent;
Vertex, frons, oculi, nasus, dens, os, gena, mentum,
Colla, manus, pectus, pes sine labe nitent,
Vnam nec maculam solam natura reliquit,
Ad caput a planta transuolat iste decor:
Humanam speciem transcendit forma puelle,
Excedens hominem numinis instar habet;
Pre cunctis aliis, quas ornat gracia forme,
Felix et fenix ista fit absque pare.120
Splendida vestis erit, precinctum flore caputque,
Flaua verecundus cingit et ora rubor;
Forma placet niueusque color flauique capilli,
Estque micans nulla factus ab arte decor:
Vix erit aspiciens qui non capietur ab illa,
Pronus vt in terram vir sua vota ferat;
Ipsa suo vultu si quem concernat amantem,
Heret in opposita lumina fixus homo.
Qui cum tam dulcem videt ornatam que decoram
Femineam speciem, set magis angelicam,130
Hanc putat esse deam, manibus sub cuius adeptam
Dat vite sortem mortis et esse suam:
Dum tam mirificam voluit sibi mente figuram,
Ipse volutus ea non reuolutus abit;
Non capit exterius quid preter eam sibi visus,
Corque per interius pungit amoris acus.
Vt sibi stat saxum non mobile, sic stat et ipse,
Nec mouet a visu, qui velut extasis est;
Sic oculus cordis carnis caligine cecus
Languet, et in dampnum decidit ipse suum.140
Quod videt, hoc nescit, set quod videt, vritur illo;
Sic furit a ceco cecus amore suo:
Frigidior glacie, feruencior igne cremante,
Sic et in igne gelat, vritur inque gelu:
Sicut auis visco volutans se voluitur illo,
Sic se defendens ardet amore magis.
Sic amor omne domat, quicquid natura creauit,
Et tamen indomitus ipse per omne manet;
Carcerat et redimit, ligat atque ligata resoluit,
Subdit et omne sibi, liber et omnibus est;150
Naturam stringit, mulcet, minuit que reformat,
Plangit et hoc per eum, nec sine gaudet eo:
Militat in cunctis, nullum vix excipit eius
Regula, nam sanctos sepe dat esse reos;
Legibus aque suis non est transire quietus
Qui valet, ipse tamen cuncta quieta gerit.
Nam quem non poterit probitas, prudencia fallit,
Nec stat vitalis tutus vt obstet eis:
Non amor in penis est par pene Talionis;
Vulnerat omne genus, nec sibi vulnus habet:160
Sic quia vulnifico fixurus pectora telo
Vibrat amor, caute longius inde fuge.
Est nichil armorum quod prelia vincit amoris,
Nec sua quis firme federa pacis habet.
Credula res amor est subito collapsa dolore,
Nec sciet inceptor quis sibi finis erit.
Non sine stat bello miles qui dicit ad infra,
‘O quam me tacitum conscius vrit amor!’
Artibus innumeris mens exagitatur amantis,
Vt lapis equoreis vndique pressus aquis;170
Nobilitas sub amore iacet, que sepe resurgit,
Sepius et nescit nobile quid sit iter:
Semper in incerta varians sub ymagine mentis,
Nunc leuat interius cordaque versat amor:
Cecus amor fatuos cecos sic ducit amantes,
Quod sibi quid deceat non videt vllus amans.
Impetus in furia, dic, quid non audet amoris?
Dum sitit amplexus, scit nichil vnde timet;
Non frondem siluis nec aperto gramina campo
Mollia, nec pleno flumine cernit aquas;[464]180
Immo quasi cecus sic commoda, sic sibi dampna,
Impetus vt mentem cogit amare, facit.
Non polus aut tellus, Acheron, mare, sydus et ether,
Possunt vi ceptis rebus obesse suis;
Sepe ferens ymbrem celesti nube solutum
Frigidus in nuda sepe iacebit humo:
Nox et yemps longeque vie seuique dolores
Sunt ea que fatuis premia prestat amor.
Murmura quot seruis, tot sunt in amore dolores,
Sunt furor et pietas eius in orbe pares;190
Sentit amans dampna, feruens tamen astat in illis,
Materiam pene prosequiturque sue.
O, quia per nullas amor est medicabilis herbas,
Nec vis nec sensus effugit eius onus;
Nullus ab innato valet hoc evadere morbo,
Sit nisi quod sola gracia curet eum.
O natura viri quam sit grauis, unde coactum
Eius ad interitum cogit amare virum!
O natura viri, poterit quam tollere nemo,
Nec tamen excusat quod facit ipsa malum!200
O natura viri, duo que contraria mixta
Continet, amborum nec licet acta sequi!
Bella pudicicie carnis mouet illa voluptas;
Que sibi vult corpus, spiritus illa vetat.
O natura viri, que naturatur eodem,
Quod vitare nequit, nec licet illud agi!
O natura viri, fragilis que vim racionis
Dirimit, et bruti crimen ad instar habet!
Nil prosunt artes, furit inmedicabile vulnus;
Sit cum plus sapiens, vir furit inde magis;210
Sique suam vellet flammam compescere quisquam,
Artem prevideat quam prius ipse cadat.
Dum freta mitescunt et amor dum temporat vsum,[465]
Tunc inter medium sit cuperanda salus.
Vinces si fugias, vinceris sique resistas;
Ne leo vincaris, tu lepus ergo fuge.
Femina nec flammas nec seuos effugit arcus;
Quo magis est fragilis, acrior ignis erit:
Vtque viros mulier fallit, sic vir mulieres,
Dum vulpinus amor verba lupina canit.220
Fallere credentem non est laudanda puellam
Gloria, set false condicionis opus.
Est ars nulla viri Veneris subtilior arte,
Qua sua iura petat arte perhennat amor.
Hic loquitur quod, vbi in milite mulierum dominatur amoris voluptas, omnem in eo vere probitatis miliciam extinguit.
Capm. iiii.
Non sibi vulnus habet miles probitate timere
Corporis, vt mundi laus sit habenda sibi,
Vulnera sed mentis timeat, quam ceca voluptas
Tela per ignita non medicanda ferit.
Vulnera corporea sanantur, set quis amore
Languet, eum sanum non Galienus aget:230
Femineos mores teneat si miles, abibit
Orphanus a stirpe nobilitatis honor.
Dum sapiens miles quasi stultus et infatuatus
Incidit in speciem, fama relinquit eum:
Dum carnalis amor animum tenet illaqueatum,
Sensati racio fit racionis egens:
Dum iubar humani sensus fuscatur in umbra
Carnis, et in carnem mens racionis abit,
Stans hominis racio calcata per omnia carni
Seruit, et ancille vix tenet ipsa locum.240
Set tamen in lance non ponderat omnibus eque,
Nec dat condigna premia cecus amor:
Pellit ab officio sine causa sepe fideles,
Infidosque suo sepe dat esse loco:
Denegat ipse michi donum quandoque merenti,
Absque nota meriti quod dabit ipse tibi:
Sicut habes varios sine lumine scire colores,
Sic amor vt cecus dat sua iura viris.
Nunc tamen omnis ei miles quasi seruit, et eius
Ad portas sortem spectat habere suam.250
Hic loquitur de militibus illis, quorum vnus propter mulieris amorem, alter propter inanem mundi famam, armorum labores exercet; finis tamen vtriusque absque diuine laudis merito vacuus pertransit.
Capm. v.
Milicie pars vna petit mulieris amorem,
Altera quod mundi laus sonet alta sibi.
Miles vbique nouum spirat temptatque fauorem
Munere lucrari, fama quod astet ei:
Scit tamen inde deus, quo iure cupit venerari,
Si dabit hoc mundus seu mulieris amor.
Si laudem mundi cupiat, tunc copia Cresi
Defluit, vt donis laus sonet alta suis:
Tunc aurum, vestes, gemmas et equos quasi grana
Seminat, vt laudis crescat in aure seges.260
Set sibi femineum si miles adoptet amorem,
Carius hunc precio tunc luet ipse suo:[466]
Quod sibi natura, sibi vel deus attulit omne,
Corpus, res, animam, tot dabit inde bona.
Cum tamen ipse sui perfecerit acta laboris,
Laus et vtraque simul perfida fallat eum,
Cum nec fama loquax mundi peruenit ad aures,
Nec sibi castus amor reddit amoris opem,
Tunc deceptus ait, ‘Heu, quam fortuna sinistrat!
Cum labor a longo tempore cassus abit.’270
Tardius ipse venit, qui sic sibi plangit inepte,
Cum sibi non alius causa sit ipse doli.
Fert mundus grauia, fert femina set grauiora;
Hic mouet, illa ruit, hic ferit, illa necat.
Cum vicisse putet miles sibi vim mulieris,
Hec et amore pio cuncta petita fauet,
Vincitur ipse magis tunc quando magis superesse
Se putat, et mulier victa revincit eum.
Aut eciam mundi famam si miles adoptet,
Numquid et ipsa breui tempore vana perit.280
O, cur sic miles mundi sibi querit honores,[467]
Cuius honor mundi stat sine laude dei,
Vulgi vaniloqui sermones miles honorem
Credit, et hos precio mortis habere cupit?
Nil tamen ipse cauet dum vincitur a muliere,
Quo reus ante deum perdit honoris opem.
Quid sibi vult igitur audacia sic animosa
Militis in vacuum, que racione caret?
Laus canitur frustra, nisi laudis sit deus auctor;
Dedecus est et honor qui sonat absque deo.290
Nescio quid laudis cupit aut sibi miles honoris,
Dum deus indignum scit fore laudis eum.
Hic loquitur interim de commendacione mulieris bone, cuius condicionis virtus approbata omnes mundi delicias transcendit: loquitur eciam de muliere mala, cuius cautelis vix sapiens resistit.
Capm. vi.
Vna fuit per quam mulier deus altus ad yma
Venit, et ex eius carne fit ipse caro,
Cuius honore magis laudande sunt mulieres
Hee quibus est merito laudis agendus honor.
De muliere bona bona singula progrediuntur,
Cuius honestus amor prebet amoris opem:
Preualet argento mulier bona, preualet auro,
Condignum precii nilque valebit ei;300
Lingua referre nequit aut scribere penna valorem
Eius, quam bonitas plena decore notat.
Nobilis in portis reuerendus vir sedet eius,
Hospiciumque suum continet omne bonum:
Vestibus ornantur famuli, quas ordine duplo
Eius in actiuis fert operosa manus:
Ocia nulla suos temptant discurrere sensus,
Quos muliebris ope seruat vbique pudor.
Sic laudanda bona meritis est laude perhenni,
Quam mala lingua loquax demere nulla potest.310
Que tamen econtra mulier sua gesserit acta,
Non ideo reliquas polluit ipsa bonas:
Sunt nichil illa probo cum de vecorde loquamur,
Improba nec iustos scandala furis habent.
Sit licet absurdum nomen meretricis, ab illo
Quam pudor obseruat femina nulla capit;
Sit licet infamis meretrix, tamen illa pudicas
Non fedat fedo nomine feda suo.
Hic bonus, ille malus est angelus vnus et alter,
Nec valet vlla mali culpa nocere bono;320
Nec decet infamis nomen mulieris honeste
Ledere, vel laudem tollere posse suam.
Fetida dumque rose se miscet invtilis herba,
Non tamen est alia quam fuit ante rosa:
Semper erat quod erit, vbi culpa patens manifestat[468]
Crimina, quale vident hoc opus ora canunt.
Quod tamen hic scribam, sit saluo semper honore
Hiis quibus obseruat gesta pudoris honor:
Ergo quod hic agitur, culpandas culpa figurat,
Quo laus laudandis sit tribuenda magis.330
Scire malum prodest, pocius vitemus vt illud,
Labile pre manibus et caueamus iter.
De muliere mala mala queque venire solebant,
Est etenim pestis illa secunda viris:
Femina dulce malum mentem, decus ipsa virile,
Frangit, blandiciis insidiosa suis;
Sensus, diuicias, virtutes, robora, famam
Et pacem variis fraudibus ipsa ruit.
Mille modis fallit, subtiles milleque tendit
Insidias, vnus vt capiatur homo.340
Femina talis enim gemmis radiantibus, auro,
Vestibus, vt possit fallere, compta venit:
Aptantur vestes, restringitur orta mamilla,
Dilatat collum pectoris ordo suum;
Crinibus et velis tinctis caput ornat, et eius
Aurea cum gemmis pompa decorat opus:
Vt magis exacuat oculos furientis in illam,
Anulus in digitis vnus et alter erit.
Non erit huius opus lanam mollire trahendo,
Set magis vt possit prendere compta viros:350
Se quoque dat populo mulier speciosa videndam;
Quem trahit e multis forsitan vnus erit.
Ha quociens fictis verbis exardet amator,
Dum temptat forme subdola lingua bone!
In vicio decor est, mulier si verba placendi
Non habet, vt fatuos prouocet inde viros;
Crebraque complexis manibus suspiria mittit,
Nec sibi pollicito pondere verba carent:
Sepe sonat raucum quoddam, set amabile ridet,
Blesaque fit bleso lingua coacta sono.360
Quo non ars poterit? discit lacrimare decenter,
Fallat vt hos vultu quos neque sermo trahit;
Vultibus et lacrimis in falsa cadentibus ora
Decipit et fingit vix sibi posse loqui;
Et quociens opus est, fallax egrotat amica,
Vultus et exterius absque dolore dolet.
Monstra maris Sirenes erant, que voce canora
Quaslibet admissas detenuere rates;[469]
Sic qui blandicias audit solito muliebres,
Non valet a lapsu saluus abire pedem.370
Pingere sicut habet multas manus vna figuras,
Que variis formis diuaricabit opus,
Sola sibi varios mulier sic auget amantes,
Quos Venus in fatuam credere cogit opem.
Quod natura sibi sapiens dedit, illa reformat,
Et placet in blesis subdola lingua suis;
Eius enim plures fatuos facundia torquet,
Dum modo ridendo, nunc quoque flendo placet.
Sic fragili pingit totas in corpore partes,
Addit et ad formam quam deus ipse dedit.380
Huius ego crimen detestor ferre loquele,
Quam magis expertus alter ab ante tulit;
Codice nempe suo referam que carmina vates
Rettulit Ouidius, nec michi verba tenent.
Vtque suum iuuenis mulier seruare decorem
Temptat et in variis amplificare studet,
Sic vetus amissi speciem renouare coloris
Spirat, et vnguentis sollicitabit opus.
Horrida sicut yemps agit vt neque lilia florent,[470]
Set riget amissa spina relicta rosa,[471]390
Sic rapit a forma veteres etas mulieres,
Maior et est ruga quo solet esse rubor.
Dextra senectutis, tunc cum sit discolor etas,
Protegit antiquas picta colore genas:
Nam modus est tali casu quod femina vultum
Comat, vt vnguentis splendeat ipsa magis.
Arte supercilia mensurat, labraque rubro,
Gracius vt placeant, mixta colore iuuat;
Sepeque caniciem medicantibus ornat in herbis,
Et melior primo queritur arte color;400
Sepeque precedit densissima crinibus empta,
Proque suis alios efficit esse suos;
Sicque venit rutilis humeros protecta capillis,
Et vultum iuuenis arte requirit anus.
Sepe crocum sumit, croceo velatur amictu,
Quo minus ex proprio lesa colore patet.
Quot noua terra parit flores in vere tepenti,
Tot habet ad curas femina feda suas.
Non omnes vna pulcras se pingere forma[472]
Crede, set est vsa quelibet arte sua;410
Ista petit roseum, niueum cupit illa decorem,
Ista suos vultus pingit, et illa lauat;
Altera ieiunat misere minuitque cruorem,
Et prorsus quare palleat ipsa facit;
Nam que non pallet sibi rustica queque putatur,
‘Hic decet, hic color est verus amantis,’ ait.
Mille modis nostras impugnat femina mentes,[473]
Si tibi non videas, illico captus eris.
Feminei sensum virus tibi tollit amoris,
Recia cuius enim gracia sola fugit.420
Ista dat amplexus dulces et mollia figit
Oscula, set tacito corde venena premit:
Fraudibus vxorum multi periere virorum,
Femina nil horret, cuncta licere putat;
Audet quicquid eam iubet imperiosa libido,
Et metus et racio cedit et ipse pudor:
Sepius esse solet quia pugnat forma pudori,
Raro de pulcris esse pudica potest.
Ve cui stulta comes sociali federe nupsit!
Non erit illius absque dolore thorus:430
Federa seruasset, si non formosa fuisset,
Sponsa, que multociens res docet ista patens.
Quam Venus inspirat seruat custodia nulla,
Ad fatuam nullus limes agendus erit:
Cum Venus et mulier tempus que locum sibi spirant,
Non caret effectu quod voluere duo:
Frustratur custos mulieris, dum tamen ipsa
Se non custodit, si foret ipse Cato.
Tunc prius incipient turres vitare columbe,
Antra fere, pecudes gramina, mergus aquas,440
Femina cum Veneris fatuum scrutetur amantem,
Et non inveniat ad sua facta locum.
Littora quot conchas, quot amena rosaria flores,
Quotque soporifera grana papauer habet,
Silua feras quot alit, quot piscibus vnda natatur,
Et tener ex pennis aera pulsat auis,
Non faciunt summam talem, que dicitur eque
Ad mala que mulier insidiosa parat.
Est mundus fallax, mulier fallacior ipso,
Senciit infidam nam paradisus eam:[474]450
Est lupus ecce latens agni sub vellere mundus,
Quo lambit primo, fine remordet eo.
Hoc tamen est extra, set serpentina columba
Prouocat in thalamis dampna propinqua magis;[475]
Hec etenim serpens est, que per mille meandros
Decipit, et pungens corda quieta ferit.
Quis fortis manet aut sapiens illesus ab ipsa,
Celicus est, set eam vincere terra nequit:
Sampsonis vires gladius neque Dauid in ipsam
Quid laudis, sensus aut Salomonis habent.460
Vt quid ad huc miles temptat superare modernus,
Vincere quod tanti non potuere viri?
Non est quem faciunt transacta pericula cautum,
Set magis in laqueos quos videt ipse cadit.
Quis vetat a magnis ad res exempla minores
Sumere? set noster non sinit illud amor.
Impetuosus agit pugnam gladiator, et idem
Immemor antiqui vulneris arma capit.
Hic loquitur qualiter milicia bene disposita omnibus aliis gradibus quibuscumque commune securitatis prestat emolumentum.
Capm. vii.
O quam milicia terra consistit in ista
Audax, preclara, si bene viuat ea![476]470
Si non pro mundi lucro neque laude laboret,[477]
Indomitus nec amor ferrea corda domet,
Miles perpetue laudis tunc vincet honore,
Nomen et eternum nobilitabit eum.
Si bona milicia fuerit, deus astat in illa,
Vincat vt invicto miles in ense suo:
Si bona milicia fuerit, vigilat bona fama,[478]
Que iacet in lecto victa sopore modo:
Si bona milicia fuerit, tum pace reviua
Sponsus cum sponsa preparat acta sua:480
Si bona milicia fuerit, tunc hostis ab illa
Sternitur ecclesie, crescit et ipsa fide:
Si bona milicia fuerit, taxacio dura
Que sonat in patria tunc erit absque nota:
Si bona milicia, tunc non tardabit adesse
Pax, cum qua redeunt prospera cuncta simul.
Qui bonus est miles nequit exercere pauorem,
Nec tepide mentis intima lesa gerat:
Qui bonus est miles mundi terit omne superbum,
Vincit et ex humili corde maligna ferus:490
Qui bonus est miles pro Cristi nomine certat,
Et rem communem protegit ipse manu:
Qui bonus est miles probat et bene scit quod in orbe
De belli fine pacis origo venit;
Talis enim miles de vera laude meretur
Quicquid in hoc mundo regula laudis habet.
Hic loquitur qualiter milicie improbitas alios gradus quoscumque sua ledit importunitate et offendit.
Capm. viii.
Si tamen econtra miles sua gesserit arma,
Euenient plura dampna timenda mala:
Si mala milicia, nichil est scutum, nichil hasta,
Nec manus in gladio fulget honore suo:500
Si malus est miles, quis nos defendet in armis?[479]
Si mollis fuerit, aspera nostra dabit:
Si mala milicia, quid clerus vel sibi cultor
Possunt, dum foribus guerra patebit eis?
Si mala milicia fuerit, tunc hostis agenda
Dat renouare ferus, qui solet esse pius.
Sic bonus ille bona, malus aut mala fert metuenda,[480]
Qui gerit in manibus nostra tuenda suis.
Munda manus mire probitatis conferet ictus,
Dum polluta suis sordibus arua fugit:510
Conscius ipse sibi, mala dum meditabitur acta,
Hesitat, et varia mente vacillat opus.
Moribus arma vigent, aliter fortuna recedit,
Stat probitas viciis proxima nulla diu.
Moribus ergo stude, miles, viciisque resiste
Belliger, et valide publica iura foue.
Est michi nil cunctas terrarum vincere turmas,
Dum solo vicio vincor inermis ego:
Nec magis in culpa quid obest quam miles ad arma
Tardus, et assissis promptus inesse lucris.520
Hostibus vt perdix vicinis ancipiterque
Miles dum steterit, res sibi vilis erit.
Non valet hic dignus amplexibus esse Rachelis,
Inclita quem Martis arma beare negant:
Que speciosa viro tali concedit amorem,
Errat et ignorat quid sit amoris honor.
Lya magis feda pro coniuge congruit immo
Tali, qui minime gesta valoris habet:
Tales ad Lyam redeant et eam sibi iungant,[481]
Lya sit hic pauidus, qui nequit esse Rachel.530
Nullus ametur homo qui non est dignus amore,
Sit set amoris egens qui negat eius onus:
Non sine sollicito septenni temporis actu
Captus amore Iacob colla Rachelis habet.
Set quem causa lucri mouet vt procedat ad arma,
Miles honore suo nil probitatis habet.
Vulturis est hominum natura cadauera velle,
Vt cibus occurrat bellica castra sequi;
Sunt similes qui bella volunt, qui castra sequntur,
Qui spoliis inhiant esuriendo lucrum:540
Horret auis rapidum quia predat proxima nisum,
Et pecus austerum quodlibet esse lupum.
Qui tibi delicias, miles, preponis, et arma
Deseris, et requiem queris habere domi,
Pauperis et spolia depredans more leonis,
Quo maceras alios, tu tibi crassa rapis,
Que tibi torpor agit, que deliciosa voluptas
Suadet, auaricie pelleque lucra simul:
Suscipe sanguinei trepidancia munera belli,
Credoque quod vicia iam tibi terga dabunt.550
Ante suum lucrum miles preponat honorem,
Dans sua vota deo cunctaque vincet eo:
Heu! modo set video quod honor postponitur auro,
Preferturque deo mundus et ipsa caro.
Milicie numerus crescit, decrescit et actus;
Sic honor est vacuus, dum vacuatur onus.
Postquam dictum est de illis qui in statu militari rem publicam seruare debent illesam, dicendum est iam de istis qui ad cibos et potus pro generis humani sustentacione perquirendos agriculture labores subire tenentur.
Capm. ix.
Que sit milicia iam vos audistis, et vltra
Dicam de reliquis, regula que sit eis.
Nam post miliciam restat status vnus agrestis,
In quo rurales grana que vina colunt.560
Hii sunt qui nobis magni sudore laboris
Perquirunt victus, iussit vt ipse deus:
Est et eis iure nostri primi patris Ade
Regula, quam summi cepit ab ore dei.
Nam deus inquit ei, dum corruit a Paradisi
Floribus, in terram cepit et ire viam:
‘O transgresse, labor mundi tibi sint quoque sudor,
In quibus vteris panibus ipse tuis.’
Vnde dei seriem cultor si seruet eundem,
Ac opus in cultu sic gerat ipse manu,570
Tunc pariet fructus quam fertilis ordine campus,
Vuaque temporibus stabit habunda suis.
Nunc tamen illud opus vix querit habere colonus,
Set magis in viciis torpet vbique suis.
Inter quos plebis magis errat iniqua voluntas,
Sulcorum famulos estimo sepe reos.
Sunt etenim tardi, sunt rari, sunt et auari,
Ex minimo quod agunt premia plura petunt:
Nunc venit hic usus, petit en plus rusticus vnus,
Tempore preterito quam peciere duo;580
Et dudum solus plus contulit vtilitatis
Nunc tribus, vt dicunt qui bene facta sciunt.
Sicut enim vulpis resonantibus vndique siluis
De fouea foueam querit et intrat eam,
Sic famulus sulci contrarius ammodo legi
De patria patriam querit habere moram.
Ocia magnatum cupiunt hii, nil tamen vnde
Se nutrire queunt, ni famulentur, habent:
Hos seruire deus naturaque disposuerunt,
Ille vel illa tamen hos moderare nequit:590
Quisque tenens terras has plangit in ordine gentes,
Indiget omnis eis, nec reget vllus eas.
Non impune deum veteres spreuere coloni,
Nec mundi procerum surripuere statum;
Set seruile deus opus imponebat eisdem,
Quo sibi rusticitas corda superba domet:
Mansit et ingenuis libertas salua, que seruis
Prefuit atque sua lege subegit eos.
Nos magis hesterna facit experiencia doctos,
Quid sibi perfidie seruus iniqus habet;600
Vt blada cardo nocens minuit, si non minuatur,
Sic grauat indomitus rusticus ipse probos.
Vngentem pungit pungentem rusticus vngit,
Regula nec fallit quam vetus ordo docet:
Vulgi cardones lex amputet ergo nociuos,
Ne blada pungentes nobiliora terant.
Nobile quicquid habent seu dignum, rustica proles
Ledit in ingenuis, sit nisi lesa prius:
Quod sit rusticitas vilis, docet actus ad extra,
Que minus ingenuos propter honesta colit;610
Vtque labant curue iusto sine pondere naues,
Sic, nisi sit pressus, rusticus ipse ferus.
Contulit et tribuit deus et labor omnia nobis,
Commoda sunt hominis absque labore nichil;
Rusticus ergo sua committat membra labori,
Ocia postponens, sicut oportet agi.
Horrea sicut ager sterilis sub vomere cultus
Fallit, et autumpno fert lucra nulla domum,
Sic miser ipse, tuo cum plus sit cultus amore,
Rusticus in dampnum fallit agitque tuum.620
Nulla ferunt sponte serui seruilia iura,
Nec sibi pro lege quid bonitatis habent:
Quicquid agit paciens corpus seruile subactum,
Mens agit interius semper in omne malum.
Contra naturam fiunt miracula, vires
Nature deitas frangere sola potest:
Non est hoc hominis, aliquis quod condicionis
Seruorum generis rectificare queat.
Hic loquitur eciam de diuersis vulgi laborariis, qui sub aliorum regimine conducti, variis debent pro bono communi operibus subiugari.
Capm. x.
Gens et adhuc alia cultoribus est sociata,
Que stat communis, ordo nec vllus eis:630
Hii sunt qui cuiquam nolunt seruire per annum,
Hos vix si solo mense tenebit homo;
Set conventiciis tales conduco dietis,
Nunc hic, nunc alibi, nunc michi nuncque tibi.
Horum de mille vix est operarius ille
Qui tibi vult pacto fidus inesse suo.
Hec est gens illa que denaturat in aula,[482]
Potibus atque cibis dum manet ipsa tuis:
Dum commensalis conductus sit tibi talis,
Omnes communes reprobat ipse cibos:640
Omnia salsa nocent, tantum neque cocta placebunt,
Ni sibi des assum, murmurat ipse statim;
Nil sibi ceruisia tenuis neque cisera confert,[483]
Nec rediet tibi cras, ni meliora paras.
O cur sic potum petit hic sibi deliciosum,
Quem fouet ex ortu limpha petita lacu?
Pauperis ex stirpe natus, quoque pauper et ipse,
Vt dominus stomacho poscit habere suo.
Nil sibi lex posita prodest, nam regula nulla
Talibus est, nec quis prouidet inde malis:650
Hec est gens racione carens vt bestia, namque
Non amat hec hominem, nec putat esse deum.
Hiis, nisi iusticia fuerit terrore parata,
Succumbent domini tempore credo breui.
Quia varias rerum proprietates vsui humano necessarias nulla de se prouincia sola parturit vniuersas, inter alios mundi coadiutores Ciuium Mercatores instituuntur, per quos singularum bona regionum alternatim communicantur, de quorum iam actibus scribere consequenter intendit.
Capm. xi.
Si mea nobilibus vrbanis scripta revoluam,
Quid dicam, set eis est honor est et onus?
Est honor vt tantas teneat Ciuis sibi gasas,
Est onus vt lucra querit habere mala:
Est honor officium maioris prendere ciuem,
Est onus officii iura tenere sui:660
Transit honor set perstat onus, quod si male gessit,
Hoc scio, quod pondus non leuiabit honor.
Vrbs stat communis de gentibus ecce duabus,
Sunt Mercatores, sunt simul artifices:
Indiget alterius sic alter habere iuuamen,
Vt sit communis sic amor inter eos;
Vincula namque duo sibi stringunt forcius vno,
Sic duo cum socii sint in amore probi.
Inter maiores dum firmus amorque minores
Permanet, vrbs gaudet et policia viget:670
Crescere rem minimam gentis concordia prestat,
Maxima res discors labitur inque nichil.
Vnio dum gentis durat, durabit et vrbis
Mutua iusticia, plaudit et omnis ea;
Si sit et econtra, tunc vrbes mutua dampna
Vexant, et rara sunt magis inde lucra.
Sicut et audiui, sic possum testificari,
Vix sedet in Banco regula iusta modo:
Non sapit ille deum qui totus inheret habendum
Has pompas mundi, nomen vt addat ei.680
In specie nullos statuo neque culpo, set illos
Qui propter mundum preteriere deum:
Set qui iudicium cordis vult reddere iustum,
Credo quod ante deum se dabit inde reum.
Omnes namque lucris sic tendimus omnibus horis,
Quod iam festa deo vix manet vna dies.
O quam Iudeus domini sacra sabbata seruat,
Non vendens nec emens, nec sibi lucra petens!
Lex diuina iubet, quod homo sua sabbata sacret,
Sanctificetque diem, quo colat ipse deum.690
Cum plueret manna per desertum deus olim,
Quod fecit populus tunc modo signa notat:
Duppla die sexta tollebant facta, laborem
Ostendunt, quia lux septima nescit opus.
Omnia set licita sunt nobis lege moderna:
Respectu lucri quid sacra festa michi?
Nil modo curatur, qua forma quisque lucratur,
Dum tamen ipse suum possit habere lucrum.
Dic michi quis socius est aut tibi carus amicus,
Cuius amicicia fert tibi nulla lucra.700
Dic modo quis ciuis manet expers fraudis in vrbe:
Si fuerit talis, vrbs mea vix scit eum.
Hic loquitur de binis Auaricie filiabus, scilicet Vsura et Fraude, que in ciuitate orientes ad ciuium negociaciones secretum prestant obsequium. Set primo dicet de condicione Vsure, que vrbis potencioribus sua iura specialius ministrat.
Capm. xii.
O quam subtiles Fraus ac Vsura sorores
Sunt, quibus vrbani dant sua iura quasi!
Hee fuerant genite diuersis patribus vrbe,
Quas peperit sola mater Auaricia;
Est pater Vsure magnus diuesque monete,
Est Fraus et vulgo degenerata stupro:
Sic soror Vsura stat nobilior genitura,
Quam clamat natam diues habere suam.710
Nititur hec magnas sub claue recondere summas,
Ex quibus insidias perficit ipsa suas:
Ista soror dampno solum viget ex alieno,
Alterius dampna dant sibi ferre lucra:
Est soror ista potens, aulas que struxit in vrbe,
Et tamen agrestes dissipat ipsa domos;
Ista soror ciuem ditat, set militis aurum
Aufert et terras vendicat ipsa suas.
Vsuram dominus defendit lege perhenni,
Vnde satis clare scripta legenda patent.720
Nonne foret sapiens qui posset ponere glosam
Hunc contra textum, quem dedit ipse deus?
Hoc scit mercator instanti tempore ciuis,
Qui probat vsuram posse licere suam:
Omnia nuda patent, quapropter vestibus ipsam
Induit, vt ficto fallat operta dolo.
Sic latet Vsure facies depicta colore
Fraudis, vt hinc extra pulcra pateret ea;
Si tamen inde genus sic vertat fraude dolosus,
Vsure species stat velut ipsa prius.730
Nonne deum fallit cautelis institor ipse,
Talia dum scelera celat in arte sua?
Est deus aut cecus, qui singula cernit vbique?
Vsure tunicam cernit et odit eam.
Postquam dixit de potencia Vsure, iam de Fraudis subtilitate dicere intendit, que de communi consilio quasi omnibus et singulis in emendo et vendendo ea que sunt agenda procurat et subtiliter disponit.
Capm. xiii.
Ista soror grauia parat, altera set grauiora,
Nam stat communis omnibus ipsa locis:
Quo tamen Vsura pergit Fraus vadit et illa,
Vna viam querit, altera complet opus.
Vrbibus Vsura tantum manet hiis sociata
Quorum thesaurus nescit habere pares;740
Set Fraus ciuiles perstat communis ad omnes,
Consulit et cunctis viribus ipsa suis:
Clam sua facta facit, nam quem plus decipit ipsa,
Ipse prius sentit quam videt inde malum.
Stans foris ante fores proclamat Fraus iuuenilis
Merces diuersas, quicquid habere velis.
Quot celi stelle, tot dicet nomina rerum,
Huius et istius, et trahit atque vocat:
Quos nequit ex verbis, tractu compellit inire,
‘Hic,’ ait, ‘est quod vos queritis, ecce veni.’750
Sic apprenticius plebem clamore reducit,
Ad secreta doli quando magister adest:
Dum Fraus namque vetus componit verba dolosa,
Incircumventus nullus abire potest:
Si sapiens intrat, Fraus est sapiencior illo,
Et si stultus init, stulcior inde redit.
Ad precium duplum Fraus ponit singula, dicens
Sic, ‘Ita Parisius Flandria siue dedit.’
Quod minus est in re suplent iurancia verba,
Propter denarium vulnerat ipsa deum;760
Nam nichil in Cristo membrorum tunc remanebit,
Dum iuramentis Fraus sua lucra petit.
Hac set in arte tamen nos sepe domos fore plenas
Cernimus, et proprium nil domus ipsa tenet:
Sicque per ypocrisim ciuis perquirit honorem,
Quo genuflexa procul plebs valedicat ei:
Accidit vnde sibi quasi furtim maior vt ipse
Astat in vrbe sua, qui minor omnibus est.
Set cum tempus erit quo singula nuda patebunt,
Dedecus euertit quod decus ante fuit;770
Nam cum quisque suum repetit, tunc coruus amictus
Alterius pennis nudus vt ante volat.
Fraus et ab vrbe venit campestres querere lanas,
Ex quibus in stapula post parat acta sua.
Numquid vina petit Fraus que Vasconia gignit?[484]
Hoc dicunt populi rite nocere sibi:
Fraus manet in doleo, trahit et vult vendere vinum,
Sepeque de veteri conficit ipsa nouum.
Fraus eciam pannos vendet, quos lumine fusco
Cernere te faciet, tu magis inde caue:780
Discernat tactus, vbi fallunt lumina visus,
Ne te pannificus fraudet in arte dolus.
Absit enim species quis vendat Fraude negante,
Dumque suis mixtis dat veterata nouis;
Decimat in lance sibi, partem sepeque sextam[485]
Pondere subtili Fraus capit ipsa sibi.[486]
Hic loquitur vlterius quomodo Fraus singula artificia necnon et vrbis victualia vbicunque sua subtili disposicione gubernat.
Capm. xiiii.
Nolunt artifices Fraudis deponere leges,
Cuius in arbitrio dant sua facta modo:
Fabricat ista ciphos, argentum purgat et aurum,[487]
Set capit ex puro purius ipsa tuo;790
Conficit ex vitris gemmas oculo preciosas,
Nomen et addit eis, fallat vt inde magis.
Si quid habes panni, de quo tibi vis fore vestem,
Fraus tibi scindit eam, pars manet vna sibi;
Quamuis nil sit opus vestis mensuraque fallit,
Plus capit ex opere quam valet omne tibi.
Set quid pellicibus albis, nigris, quoque grisis
Dicam? numquid eis Fraus iuuat ipsa prius?
Fraus prima facie trahit in longum satis apte,[488]
Quod trahit hoc hodie, cras caret inde pede:800
Fraus quoque debilia vendens care facit arma,
Contractos et equos Fraus facit armigeros:
Fluxum candele Fraus de pinguedine facte
Prouocat, hinc fluxus sit sibi perpetuus:
Fraus eciam sellas, ocreas facit et sotulares;[489]
Omnem nunc artem Fraus facit esse suam.
Fraus etenim carnes populo vendit, quoque pisces,
Condolet hinc gustus dum sapit inde prius:
Fraus facit ob panes pistores scandere clatas,
Furca tamen furis iustior esset eis:[490]810
Ceruisie domina Fraus est, testante lagena,
Qua vix per seriem scit Thethis esse Cerem:[491]
Fraus cocus et cocta componit et ordinat assa,
Inque cibos horum conuocat ipsa forum:
Vt furit absque modo clamor constanter abisso,
Sic Fraus assa sibi clamat in aure fori.
Hospes in hospiciis Fraus gaudet de peregrinis,
Set peregrinus eam plangit habere malam:
Sincopat in modio, decaudat fraus minuendo
Fena per apocapen, lucra colendo tamen.820
Dum curat minima, Fraus pullos vendit et oua,
Est nichil inque foro, quin regit ipsa dolo:
Fraus procurator communis in vrbe notatur;
Dum causas iungit, semper id vna luit.
Vt numeranda maris consistunt litora nobis,
Sunt infiniti fraudis in ore doli.
Fraus facit et facta vendit, quoque iudicat acta,
Ambicione sua statque per omne rea.
Non commune bonum Fraus cum sit rector agendum
Auget, set proprium spectat habere lucrum.830
Sic patet in fine, nunc transiit exul ab vrbe
Ipsa Fides sterilis, Fraus parit atque magis.
Hoc ego non dico, quod Fraus dominatur in omnes,
Iusto nam ciui Fraus nichil addit ibi.
Hic loquitur de ciue illo[492] maliuolo et impetuoso, qui maioris ministerium[493] sibi adoptans in conciues suam accendit maliciam, quo magis sanum ciuitatis regimen sua importunitate perturbat et extinguit.
Capm. xv.
Turpiter errat auis, proprium que stercore nidum,
Cuius erit custos, contaminare studet:
Dedecus est ciui sociis qui tollit honorem,
Quo campestris habet ciue priora loca.
Est inter populum furiosus vbique timendus,
Saltem dum gladium possidet ipse manu;840
Est set in vrbe magis hominis metuenda potestas,
Iudicis officio dum furit ipse suo.
Vtpote sola domum poterit sintilla cremare,
Sic malus indigena solus in vrbe grauat.
Mutatis subito rebus natura gemescit,
Et magis insolita de nouitate dolet,
Sorte repentina dum pauper in vrbe leuatur,
Et licet indignus culmen honoris habet.
Vrbis nobilitas poterit tunc dampna timere,
Cum noua stultorum gloria laudat eum.850
Arridet stultus stulto, vir iniqus iniquo,
Gaudet sensatus cum sapiente viro.
Asperius nichil est humili cum surgit in altum,
Saltem cum seruus nascitur ipse prius;
Mens antiqua manet serui de condicione,
Det quamuis summum sors sibi ferre statum.
Si cursoris equi sella sit Asellus opertus,
Non tamen in cursu fit magis inde celer:
Indoctus que rudis nec homo mutatur honore,
Rusticitate sua quin magis asper erit.860
Coruum perfidie dampnant animalia queque,
Sic est de ciue qui stat in vrbe male:
Quamuis sors fallax hominem sine moribus vrbe
Preponat, quis sit vltima fama dabit.
Vir malus est hominum multorum sepe flagellum,
Quem deus ad tempus plura mouere sinit:
Fine tamen proprio capiti mala cuncta refundit,
Que foris in populo fecerat ipse prius.
Mille cados olei premit vncia sola veneni,
Solus millenos vir malus atque bonos:870
Ignitus carbo plures producit in ignem,
Sic mala multa facit, quo manet ipse, malus:
Talis enim summam fuerit cum scansus in arcem,
Spirat et imperio subdere cuncta suo,
Vertitur ecce rota, prius et qui celsior vrbis
Extitit, inferior omnibus ipse cadit.[494]
Fraus florere potest, set fructificare nequibit,
Nec sua radices plantula firmat humo:
Res probat in fine, cum quis tumefactus auare
Se dabit in precium, non fore grande lucrum.880
Quisque valet speculo satis ista videre moderno,[495]
Vix tamen est sapiens, qui cauet acta videns.
Hic loquitur eciam de ciue illo, qui linguosus et Susurro inter conciues seminator discordiarum existit. Loquitur de variis eciam[496] periculis occasione lingue male contingentibus.
Capm. xvi.
Dum Susurro manet et vir linguosus in vrbe,
Plebis in obprobrium scandala plura mouet;
Nam linguosus homo reliquos velut altera pestis
Ledit, et vt turbo sepe repente nocet.
Set quia lingua mala mundo scelus omne ministrat,
Que sibi sunt vires dicere tendo graues.
Lingua mouet lites, lis prelia, prelia plebem,
Plebs gladios, gladii scismata, scisma necem;890
Extirpat regnis, dat flammis, depopulatur
Lingua duces, lingua predia, lingua domos:
Lingua maritorum nexus dissoluet, et vnum
Quod deus instituit, efficit esse duo;
Lite fugantque viros nupte, nuptasque mariti,
Inque malum dicunt res sibi semper agi.
Corporis exigua pars nulli parcere nouit,
Fallax et facilis fasque nephasque loqui:
Fermentum modicum totum corrumpit aceruum;
Exacuens mentem singula membra mouet.900
Non nichil est quod eam duplex custodia seruat,
Ne fluat in verbis impetuosa suis:
Dentibus obstruxit prudens natura palatum,
Vt claustro residens clausa silere queat;
Talis eam custos stimulis castigat acutis,
Vt nichil abrupte queque licenter agat:
Exterius datur alter ei custos labiorum,
Vt duplex duplici ianua claudat iter:
Osseus ordo prior excessus corrigit, alter
Carneus et madidus micia verba facit.910
Hos tamen erumpit aditus quandoque latenter,
Et ruit in verba que reuocare nequit:
Impetus huius habet rerum discrimina mille,
Que velut ignis edax prospera queque vorant.
Dicere qui poterit quot in ethere lumina lucent,
Paruaque quot siccus corpora puluis habet,
Vix satis est sapiens homo talis vt omnia dicat
Semina pestifera que mala lingua serit.
Nemo referre potest mala que linguosus in vrbe
Parturit, et duplo prouocat ore dolos.920
Res mala lingua loquax, res peior, pessima res est,
Que quamuis careat ossibus, ossa terit:
Non locus est pacis vbi regnat lingua loquacis;
Qui nec habet pacem, non habet ipse deum:
Qui sine pace dei discordat, habere salutem
Non valet, est et opus absque salute nichil:
Omne quod adquirit sibi pax, discordia tollit,
Quicquid et ista leuans erigit, illa ruit.
Est vbi regnat amor deus; est vbi nullus amator,
Dirigat vt causas nescit adesse deus:930
Est grauior plumbi massa sic garrula lingua,
Pondere sub cuius corruit vrbis honor.
Qui mala vult vrbi conciuis nesciat vrbem,
Ianua fallaci nec sit aperta viro:
Ore licet duplex talis canat vrbis honorem,
Corde silens tacite semina fraudis habet:
Sicut aqua piscis gaudet, letatur iniqus
Dum videt alterius dampna patere magis.
Fontem dum solus communem toxicat vnus,
Plebs perit et pestis magna repente venit:940
Ciuis qui ciues conturbat et opprimit omnes,
Exulis aut mortis sit sibi pena prius.
Dum dens solus olet, totum caput inficit ille,
Si foris extrahitur, cessat ab inde dolor;
Sic prius extractus sit ciuis in vrbe malignus,
Quam ciuilis honor perdat in vrbe locum.
Expedit vnus enim moriatur, ne quasi tota
Gens pereat lesa de grauitate sua.
Vrbis rector, age quod sit concordia, que dat[497]
Pacem: pax etenim prospera cuncta parit.950
Non sonet in populis sermo tuus impetuosus;
Dulcibus est verbis vrbis alendus amor.
Obsequium tigresque domat tumidosque leones,
Rustica paulatim taurus aratra subit;
Sic sibi quod nequeunt, valet hoc prudencia, vires,[498]
Comptaque de facili pondere complet opus.
Non satis vna tenet agitatas anchora puppes,
Nec satis est liquidis vnicus hamus aquis;
Sola nec vna viri persona potest sine plebis
Auxilio cunctas vrbis habere vices.960
Principiis obsta, si tu potes, aut sapienter
Discute paulatim quod nequis ipse simul:
Tempora dum veteris queris temeraria dampni,
Sepe magis morbum quam medicamen habent:
Curando fieri quedam maiora videmus
Vulnera, que melius non tetigisse fuit.
Flumina magna vides paruis de fontibus orta,
Flumina collectis multiplicantur aquis:
Sepius, in primo quod erat sanabile vulnus,
Dilatum longo tempore nescit opem.970
Ad vomitum scelus est reuocabile fitque nouatum
Vulnus, et infirmis causa pusilla nocet:
Vulnus in antiqum rediet mala sana cicatrix;
Defectus cure causa prioris erat.
Vt vix extinctum cinerem sub sulphure tangas,[499]
Viuit, et ex minimo maximus ignis erit;
Sic indiscrete veterem qui corripit iram,
Commouet ex facili ferre quod ipse nequit:
Quelibet extinctos iniuria suscitat ignes,
Quo prius oblita forcius ira redit.980
Ira subit, deforme malum, lucrique cupido;
Est vbi nullus amor, vrbs habet omne nephas:
Crimina dicuntur, resonat clamoribus ether,
Inuocat iratum sic sibi quisque deum.
Pertinet ad ciues rabidos compescere mores
Candida pax homines, trux decet ira feras:
Nulla fides, vbi nullus amor, set amore remoto
Ignorat proprium quisquis in vrbe gradum.
Dum diuisa manet plebs a sapientibus vrbis,
Consilium multe calliditatis init:990
Ignis, aqua dominans duo sunt pietate carentes,
Vulgus et indomitus peior habetur eis.
Nuper iusticia pax et concordia ciues
Rebus et in causis rectificare solet.
Nunc vbi sunt? dicas. Non hic. Cur tunc abierunt?
Liuor et argenti lamina causa fuit.
Quod dolus adquirit, lucrum durabile non est,
Invidie nec amor durat in vrbe comes.
Ablue preteriti periuria temporis, oro;
Ablue preterita perfida verba die.1000
Sic plus quam credi poterit fortuna reviuet,
Surget et in precium quod modo vile cadit.
Assolet interdum fieri placabile numen,
Nube solet pulsa clarior esse dies:
Pax datur in terris quibus extat honesta voluntas;
Vir malus omne quod est pacis ab vrbe fugat.
Roma caput mundi fuit omni tempore, saltem
Dum communis amor rexit in vrbe forum:
Set diuisa statim viduata recessit honore,
Eius et imperium perdidit omne decus.1010
Non honor Athenis decessit, dummodo ciues
Vnanimes odium non habuere simul;
Postea quando grauis vrbem diuisio spersit,
Ammodo de veteri sumpsit honore nichil.
Sors tamen illa deo mediante recedat ab vrbe
Nostra, que magno fulsit honore diu.