FOOTNOTES:
[340] Heading Hic incipit exquo L Incipit prologus libri tercii om. L
[341] 9 set et S (et in later hand)
[342] 13 vulgus] populus (ras.) C
[343] 16 Vt sit D Sit sic L
[344] 46 conciliumque H
[345] 58 malo C
[346] 69 poteruntque C
[347] 90 Quodque prius D Quod prius L
[348] In place of Incipit &c., L has here the four lines ‘Ad mundum mitto,’ with picture below: see p. 19.
[349] 4* exempla D humus] mundus DL
[350] 18* eum] ei D enim L
[351] 22* ille CD ipse HGEL
[352] 27* poterint D
[353] 1** regentes H₂
[354] 4** mundit T
[355] 24** ipse] ille H₂
[356] 58 periat HCGL
[357] 81 Marcenarius G mercennarius E
[358] 86 Glebas D
[359] 141 ipseque D
[360] 176 ouis CEHGDLH₂ onus ST
[361] 193 possint D
[362] Heading Hic loquitur quomodo de legibus positiuis quasi cotidie noua instituuntur nobis peccata, quibus tamen priusquam fiant prelati propter lucrum dispensant, et ea fieri libere propter aurum permittunt LTH₂ (Hic quomodo diligentibus positiuis ... prius fiant &c. L liberi LT)
[363] 229 numquam L vnquam D
[364] 258 iugum] suum C
[365] 273 Dum S Cum CEHDL
[366] 300 gerarchiam SHT Ierarchiam CL ierarchiam ED
[367] Heading 2 dicitur tamen nunc D dicitur tamen L
[368] 351 vinximus SDL vincimus CEHG
[369] 375 ff. marginal note om. ELTH₂L₂
[370] 375 margin hic om. S
[371] margin in guerris S guerris CHGD
[372] 380 margin spoliantes S om. CHGD
[373] 379 neque C
[374] 401 reperare S reparare CED
[375] 454 cotinuatque H
[376] 462 saruat H
[377] Heading deuincant EL deuincat SCHD
[378] 516 Solennes CEL Solemnes D
[379] 536 Hec DL
[380] 546 sit CE
[381] 561 No paragraph S
[382] Cap. ix Heading 2 nec decet CEDL
[383] 579 sceptrum C
[384] 595 tetram CEH terram SGDL
[385] 617 No paragr. CE
[386] 633 sunt vmbra velud (velut) fugitiua CEG sunt fugitiua velut vmbra L
[387] 641 piper vrtice om. D (blank)
[388] 685 Ne C
[389] Heading 2 incontrarium S
[390] 840 lucri] dei EHT
[391] 934 ruet CH
[392] 989 sit] sic S
[393] 1124 Et CEGDL Est SHTH₂
[394] 1149 subectos S
[395] 1214 ad hec CEHGDTH₂ ad hoc L et hec S
[396] 1265 fallit S
[397] 1374 timuisse EHL
[398] 1376 vngat vt D vngat et SCEHGL
[399] 1454 plus sibi sensus hebes est SGDL fit sibi sensus hebes CEHTH₂
[400] 1498 Nec CE
[401] 1518 circueuntis C
[402] 1533 Est et S Est sed (set) CEHGL Est set et D
[403] 1541 Durior CEHGDLT Durius S
[404] 1552 modicicum S
[405] Heading 1 Qostquam S
[406] 2 iam om. S
[407] 1617 solennia CEDL
[408] 1642 Hoc S Hec CEHGDL
[409] 1695 si CEHGDLTH₂ sua S
[410] 1747 vouet CEHGT vouit SDLH₂
[411] 1760 nec in simili conditione grauat (om. ll. 1761 f.) C
[412] 1815 Aaron CED
[413] 1863 puluere CEH vulnere SGDL
[414] 1890 Accedat SL Accedit CEHGD
[415] Heading 5 f. a bonis non debent operibus esse CE a bonis operibus non debent esse L a bonis operibus non esse D
[416] 1907 ad huc SGT adhuc CEHDL
[417] 1915 pugnam CEHL pungnam SGT pinguam D
[418] 1922 Nec C timeat EDL
[419] 1963 serpit CE
[420] 1991 residiuis SET recidiuis CHDL
[421] 1999 Helizeus C Helyseus EL
[422] 2009 No paragr. S
[423] 2095 No paragr. S
Exquo tractauit de errore cleri, ad quem precipue nostrarum spectat regimen animarum, iam intendit tractare de errore virorum Religiosorum: et primo dicet de Monachis, et aliis bonorum temporalium possessionem optinentibus; ordinis vero illorum sanctitatem commendans, illos precipue qui contraria faciunt opera redarguit.
Incipit liber Quartus.
Capm. i.
Sunt et Claustrales diuerse condicionis,
De quibus vt sapio scribere pauca volo.
Actus vt ipse probat, quosdam possessio signat,
Quosdam pauperies, set similata nimis.
Est bona religio de se, set religionem
Qui fallunt, tales dicimus esse malos:
Qui bene sub claustro viuunt fore credo beatos,
Quos mundanus amor nescit habere reos;
Quique manus aratro mittunt nec respicientes
Retro, viros sanctos ordo notabit eos.10
Est deus in monachis, sunt et commercia celi
Hiis, sine qui mundo claustra subire volunt.
Cum quis amare duo pariter contraria sumit,
Alterius vires subtrahit alter amor:[424]
Sic qui presumunt facies laruare sub vmbra
Ordinis, et mundi crimina subtus agunt,
Talibus ipse mea fero scripta, nec alter ab ipsis
Leditur, immo suum quisque reportet onus.
Est nichil ex sensu proprio quod scribo, set ora
Que michi vox populi contulit, illa loquar.20
Sunt etenim monachi, possessio quos titulauit,
Quidam, quos nullis moribus ordo ligat;
Nam possessores aliqui sic ocia querunt
Ordinis, vt nequeunt vlla nociua pati:
Ferre famem fugiunt, vinoque sitim supervndant,
Pellicibus calidis frigus et omne fugant:
Sic gravitas ventris noctis non surgit in horis,
Nec vox rauca cipho concinit alta choro.
Deuoret in mensa talis nisi fercula plura,
Euacuet plures potibus atque ciphos,30
Tunc infirmari se credit, et hinc recreari
Postulat, et ludis sic vacat ipse suis.
Est nam vix fessus a potibus ille professus,
Sic cupit in vino dompnus adesse deo:
Vinum dumque geres, ad se trahit hoc mulieres,
Dant simul ista duo claustra relicta modo.
Si celum poterit calefacta veste lucrari,
Et gula cum superis possit habere locum,
Tunc puto quod monachus causa signatus vtraque
Conciuis Petri stabit in arce poli.40
Hic loquitur de monachis illis, qui contra primi ordinis statuta abstinencie virtutem linquentes, delicacias sibi corporales multipliciter assumunt.
Capm. ii.
Mortua cum viuis nulla racione coherent,
Orbem nec renuens orbis ad acta redit:
Nil tonsura iuuat, nichil aut vilissima vestis,
Si lupus est, quamuis esse videtur ouis.
Nam falli possunt homines, set fallere Cristum,
Qui nullum fallit, fallere nemo potest:
Ille quidem fucum similate religionis
Dampnat, et ad nichilum computat illud opus.
Veste tamen sola monachus iam cedit ab orbe,
Et putat in forma sufficit ordo sibi;50
Materiamque sui curat nichil ordinis vltra,
Vestis erit Monachus, mens et in orbe vagat.[425]
Talis enim monachus, quia scit quod in ordine ventris
Ex tenui victu corpora raro vigent,
Postulat oris opem, quas et magis appetit escas
Sumit, vt ex ore gaudia venter agat.
Immemor ipse patris, humeris qui ferre solebat,
Vina suo monachus optima ventre gerit;
Haurit et in stomachum talis velut amphora Bachum,
Est dare nec vacuum ventre tumente locum.60
Pluribus ex causis monachus vitare Lieum
Debet, ex est vna, ne caro stupra petat;
Nec bona confratrum vastet, nec in ebrietate
Desideat, nec eo febricitetur homo.
Attamen ipse nichil curat, quin replet inane
Corpus, et est anime cotidiana fames.
Nunc niueus panis monachis subtileque vinum
Et carnes festa cotidiana parant;
Nunc cocus ecce coquit, assat, gelat atque resoluit,
Et terit et stringit, colat et acta probat.70
Si poterit monachus ventrem crassare gulosus,
Sit labor vt sacris nil putat esse libris:[426]
Despiciens manna plebs ista nigras petit ollas,
Preponit vicia moribus atque sua.
Ne macerare fames crassos queat, en gula plene
Languentes stomachos ventris amica replet:
Quid sit honorari nescit, set ventre beari,
Hoc, dicit monachus, est via, vita, salus.
Accelerans currit cito, cum pulsatur ad ollam,[427]
Preterit a mensa mica nec vna sibi;80
Set pede spondaico lentus de nocte resurgens,
Cum venit ad laudes, vltimus esse petit.
Ordinis in primo monachis domus antra fuere,
Aulaque nunc grandis marmoris ornat eos:
Nulla coquina sibi fuerat fumosa, nec igne
Deliciosa cocus cocta vel assa tulit;
Non cibus excoctus neque fercula carne repensa
In primo monachis tempore crassa dabant;
Corporis ingluuies animas non pressit eorum,
Nec calefacta caro callida stupra petit:90
Vesteque pellicea sua corpora nuda tegebant,
Qui modo de lana mollius ipsa tegunt:
Herba dabat victum, fons potum, turpeque vestem
Cilicium, nec eo tempore murmur erat.
Non erat invidia claustralis tunc neque pompa;
Qui fuerat maior, seruit vt ipse minor:
Non erat argenti pondus neque circulus auri,
Que poterant sanctum tunc violare statum:
Non tetigit loculos nummus neque vina palatum,
Nec furit in lumbis carnea flamma suis:100
Hiis fuerat sancta mens propositum bene seruans,
Perdurans in idem quod bene cepit opus.
Hii fuerant homines iusti, mundum fugientes,[428]
Quos peccatorum nullus onustat amor:
Mundus non retrahit illos a tramite recto,
Illos nec reuocat ad mala feda caro:
Omnia postponunt que mundus vana ministrat,
Et celi solum concupiere deum.
Tunc pudor in stipula nec erat cepisse quietem,
Nec fenum capiti supposuisse suo:110
Silua domus fuerat, cibus herba, cubicula frondes,
Que tellus nulla sollicitate dabat.
In magno Corulus precio tunc floruit illis,
Duraque magnificas quercus habebat opes:
Arbuteos fetus montanaque fragra legebant,
Que condita sale nec speciebus erant:
Si que deciderant patule Iouis arbore glandes,
Sumebant, et in hiis convaluere cibis.
Contenti modicis natura sponte creatis,
Soluebant summo vota pudica deo.120
Hii tunc iusticie perfecti grana serentes,
Fructus centenos nunc sine fine metunt:
Set vetus illa salus animarum, religionis
Que fuit, infirma carne subacta perit.
Hic loquitur qualiter modus et regula, qui a fundatoribus ordinis primitus fuerant constituti, iam nouiter a viciorum consuetudine in quampluribus subuertuntur.
Capm. iii.
In noua multociens animus mutatur, et inde
Testis erit monachi regula mota michi.
Fit modo curtata monachorum regula prima,
Est nam re dempta, sic manet ipsa gula;
Et modus a modio largissima vina bibendo
Dicitur in monacho, qui vorat absque modo.130
Vt non lingua loquax dentes turbare gulosos
Possit, dum prandet, ordo silere iubet:
Ne pes deficiat ventris sub pondere pressus,
Quando bibit monachus persedet ipse prius:
Expedit et monacho rasum caput esse rotundo,
Ne coma perpediat pendula quando bibit:
Mutua pacta ferunt monachi, quod, si quis eorum
Prebibat, in fundo nil remanere sinet;
Vasaque sic plena vacuant que replent vacuata,
Vt faciant Bachi propria festa loci:140
Sic confert monacho vestis largissima pleno,
Ne pateat grossi ventris ymago sui.
In monacho tali semper furit ardor edendi,
Dant cibus et sompnus que cupit ipse magis:
Quod pontus, quod terra parit, quod et educat aer,
Ex auidis auidus faucibus ipse vorat;
Vtque fretum recipit de tota flumina terra,
Et tamen aucta maris crapula semper hiat,
Gurges et vt putei peregrinos suscipit ampnes,
Quantumcunque fluunt, nec saciatur aquis,150
Vt cremat inmensas pluresque faces calor ignis,
Et sibi, quo magis est copia, plura petit,
Sic epulas varias consumit ab ore prophano
Ingluuies monachi ventris amore sui;
Sic gerit ille grauem maturo pondere ventrem
Et levis a Cristo mens vacuata redit.
Potibus assumptus sacer hic non mobilis extat,
Firmiter et sumpto stat grauis ipse loco;
Sic sumpto vino monachorum torpet inane
Pectus, et a claustri pondere cedit onus;160
Sic magis impleta pia gaudent viscera fuso,
Que fouet afflata spiritus ille, mero;
Sic sancti faciunt longos medicamina sompnos,
Sumptaque vina nimis causa soporis erunt.
Rite bibens vinum sit castus nescio, namque
Sic Venus in vinis ignis vt igne furit:
Tucius ergo Venus latitans sub veste dolenti
Gaudet, subque sacra fronte nephanda gerit.
Murmurat inuidia monachi sub pectoris antro,
Os silet exterius, mens tamen intus agit;170
Et quia lingua tacet, manus est que conscia signis
Fabulat in digitis turpia plura satis;
Sicque loquax digitus redimendo silencia verbi
Dictat, et in rixis plus meretrice furit:
Ora tument ira, nigrescunt sanguine vene,
Lumina commota lenius igne micant.
Sepe suum feruens oculis dabit ira colorem,[429]
In quibus alterius mortis ymago patet:
Non minus in vultu dampnosa superbia tali est,
Quam si de iugulo sterneret ense suo.180
Sic quamuis ordo prohibet bellare loquendo,
Pugnat, et in mente discutit ense caput:
Dum nequit ipse loqui, sub cordis ymagine raucum
Fratris in invidiam clanculo murmur agit:
Iram vultus habet, pro verbis murmura reddit,
Et necat in mente, quem manus ipsa nequit.
Tunc pallor vultus, suspiria pectoris, horror
Aspectus mote nuncia mentis erunt;
Quicquid homo patitur nam sensus exteriores
Interior motus ad sua signa mouet.190
Allegat vultus affectum mentis, et iram
Pectoris accensi de grauitate notat:
Nullus enim mentis, vt se sine voce loquatur,
Index quam vultus cercior esse potest.
Quicquid habet vestis nigredo simplicitatis,
Quid latet interius experimenta docent.
Prepositum monacho monachus postponit amore,
Inuidet hos omnes, quos nequit ipse sequi.
Conuolat ad pulsum campane quisquis in vnum,
Ordinis et forma cetera vana ferunt:200
Vox canit ipsa choro foris, et mens murmurat intus,
Os petit in celo, mens set in orbe, locum.
Sic non materiam seruant set in ordine formam;
Fructibus ablatis corpus inane fouent:
Sic patet exterius labor et sapiencia, set quid
Stulcior interius occupat actus eos.
Hic loquitur de monachis illis qui contra primitiua sui ordinis statuta mundi diuicias ad vsus malos, suo nesciente preposito, apropriare sibi clanculo presumunt.
Capm. iiii.
Nulla vouere iuuat cicius quam frangere votum,
Est nam mendaci laus tribuenda nichil.
Fraternalis amor deberet mutuus esse,
Inter eos saltem quos pius ordo ligat.210
Non tamen hoc patitur hodierna dies, set in iram
Prouocat invidia quicquid amoris erat:
Vt bos campestris, rursum qui ruminat herbas,
Detrahit in claustro sic semidemon homo.
Si non corrodi vis, tu corrodia nulla
Inter eos sumas, est vbi raro fides:[430]
Dum tua deposcunt, tunc te reuerenter adorant,
Set vix si memores amplius esse volunt.
Nil sibi quod dederat confert fundacio prima,
Sit nisi quod querant cotidiana lucra.220
Denegat hoc racio, quod homo possessor vterque
Et mendicus erit, ordo nec illud habet:
Nunc tamen hos vanos monachos nichil implet in orbe,
Est quibus vna fames semper et vna sitis.
Hoc de Ieronimo legitur simul et Benedicto,
Vt magis exemplis consequeremur eos;
Ornamenta sui vendunt altaris, et illa
Pauperis in licitos distribuere cibos.
Ecclesie bona sunt inopum, que religiosis
Quando necesse vident non retinere licet.230
Si monacho dare vis, sibi possidet omne quod offers,
Nil set habet proprium, si quid ab inde petas.
Hii sunt vnanimes, hoc est animo quod eodem
Quisque suum proprium solus habere cupit.
Sic quecumque prius vetus ordo statuta colebat,
Mutatis vicibus inficit ordo nouus.
Ingenuos raro monachari cernimus, immo
Ordine rurales, sunt magis ergo rudes;
Quos tamen in sanctos sanctus creat ordo professos,
Hii satis ingenui sunt et honore probi:240
Quid dicam set eis, dignos quos ordo nec ortus
Approbat? immo suum tempus inane ferunt.
Si Benedictus eos fundauit qui maledicti
Sunt, deus a parte non benedicit eis:
Quos magis attraxit mundus quam Cristus, aratro
Et retro respiciunt, hos mea scripta notant.
Cur, queso, cupiat quicquam qui cuncta reliquit?
Ad mala cur redeat qui bona facta vouet?
Terram contempnas qui celum queris habere;
Si mansura petas, hec fugitiua fuge.250
Numquid habent monachi proprium de iure creati?
Nescio de iure, tu tamen acta vide.
Si feretri custos, poterit dum carpere nummos,
Quid proprium querit, hic michi testis erit;
Seu quod in officiis monachus quandoque regendis
Propria conseruat, exitus acta probat.
Nam cum congeries sibi sit, tunc inde nepotes
Ditat, et en claustra sic parat ipse noua;
Sepeque quos natos gignit vocat ipse nepotes,
Ad laudem Veneris, quam colit ipse pius:260
Eius enim nati sunt ficto nomine versi,
Versaque sic pietas ceca iuuabit eos.
Sic viget in claustris elemosina ficta sinistris,
Dum monachus genitis dat sua dona suis:
Sic floret pietas mundo secreta monilis,
Talia dumque dari fingit amore dei.
Cum furtum licitum fuerit, tunc dicere possum
Quod licet ex dono talia ferre deo;
Set qui sic proprios communia vertit in vsus,
Ex merito doni fert maledicta dei:270
Talibus in donis curuantur claustra ruinis,
Horrea cum granis compaciuntur eis.
Centum claustrales macerantur, vt hii duo vel tres,[431]
Officiis dum stant, pinguia labra gerant.
‘Omnia sunt nostra,’ dicunt, lanx non tamen equa
Pendet, dum solus plus capit ipse tribus.
Hic loquitur qualiter monachi extra claustrum vagare non debent.
Capm. v.
Est mare viuentis habitacio congrua piscis,
Et claustrum monachi stat domus apta sibi:
Vt mare defunctos retinere negat sibi pisces,
Sic claustrum monachos euomit inde malos.280
Non foris a claustris monachus, nec aqua fore piscis
Debet, tu nisi sis, ordo, reuersus eis.
Si fuerit piscis, qui postpositis maris undis
Pascua de terra querat habere sua,
Est nimis improprium piscis sibi ponere nomen,
Debeo set monstri ponere nomen ei.
Sic ego claustrali dicam, qui gaudia mundi
Appetit et claustrum deserit inde suum,
Non erit hic monachus set apostata iure vocandus,
Aut monstrum templi quod notat ira dei.290
Qui tamen in claustro resident, et mente vagantes
Respiciunt mundum cordis amore nouo,
In visu domini tales trangressio fedat,
Quo perdunt claustri premia digna sui.
Non est hic sapiens sibi qui bona pluribus annis[432]
Colligit, et solo dissipat illa die;
Qui villas monachus et campos circuit, illud
Sepius incurrit quo reus ipse cadit:
Sunt tamen ad presens pauci, qui mente vel actu
Non vaga deliciis corda dedere suis.300
Dixerat hec Salomon, hominis quod inanis amictus,
Qui patet exterius, interiora docet:
Set licet ex humili monachus se veste figuret,
Nunc tamen a latere plura superba vides.
Hic loquitur de monachis illis qui non pro diuino seruicio, set magis pro huius mundi honore et voluptate, habitum sibi religionis[433] assumunt.
Capm. vi.
Est nigra coruus auis predoque cadaueris, ipsum
Quem male denigrat ceca libido notans:
Sub volucrum specie descripsit legifer ipsos,
Quos mundanus amor religione tegit:
Hunc eciam tangit quem religionis amictus
Laruat, vt hinc cicius possit honore frui.310
Turpe pecus monstrum, turpis sine gramine campus,
Et sine fronde frutex, et sine crine caput:
Turpior est monachus, habitum qui religionis
Sumpserit, et monachi condicione caret.
Vt fugiant mundum iubet ordo vetus monachorum,[434]
Dicunt quod fugiunt, set fugiendo petunt.
Pauper, quem sulco genuit natiua propago,
Vult, licet indignus, esse Priore prior:
Quem sibi non dederat mundus, scrutatur honorem
In claustro, veteris immemor ipse status:320
Sic quos iure patris humiles natura creauit,
Cum monachi fiant, ordo superbit eos:
Non dompni set et hii domini nomen sibi querunt,
Et faciunt largam que fuit arta viam.
Nil graue tangit eos, reputant neque posse grauare,
Vix nichil ergo sciunt vnde rogare deum.
Hic loquitur qualiter paciencia vna cum ceteris virtutibus a quibusdam claustris, viciis superuenientibus, se transtulerunt.
Capm. vii.
Mortuus est dompnus Paciens, viuitque professus
Murmur, et in claustris pax nequit esse suis:
Mortuus est eciam modo dompnus Castus, et ipsi
Successit Luxus, vastat et ipse domos:330
Dompnus et Inconstans Constanti claustra negauit,
Que residens Odium vendicat esse sua:
Dompnus et Ypocrisis dompnum copulat sibi Fictum,
Dum sibi Fraus magnum spirat habere statum.
Quos monachi veteres plantabant nuper amoris,
Invidie fructus iam nouus ordo parit.[435]
Nil modo Bernardi sancti vel regula Mauri
Confert commonachis, displicet immo, nouis:
Obstat avarus eis que superbus et invidus alter,
Ordinis exemplum qui modo ferre negant.340
Expulit a claustris maledictus sic Benedictum,
Sic gula temperiem, sic dolus atque fidem:
Mollis adest Abbas, quem mollia claustra sequntur,
Vanaque sic vanos ordinis vmbra tegit.
Spiritus hoc quod erat, nunc extat corpus inane,
Et dompnus Mundus omne gubernat opus.
Hic loquitur quod sicut monachi ita et errantes Canonici a suis sunt excessibus culpandi.
Capm. viii.
In re consimili, sicut decreta fatentur,
Iudicium simile de racione dabis:
Quotquot in ecclesia signantur religiosi,
Si possessores sint, reputantur idem.350
Vt monachos, sic canonicos quos deuiat error,
In casu simili culpa coequat eos.
Nunc tamen, vt fertur, plures sua iura recidunt,
Apocapata nouo que quasi iure silent:
Hunc rigidum textum, quem scripserat auctor eorum,
Mollificant glosis de nouitate suis.
Sufficit, vt credunt, signari nomine sancti
Ordinis, et facere quod petit ordo parum.
Nomen Canonici si sit de canone sumptum,
Illud in effectu res tibi raro probat:360
Hii tamen ad visum gestant in plebe figuram
Sanctorum, set in hoc regula sepe cadit.
Subtus habent vestes albas, set desuper ipsas
Nigra superficies candida queque tegit;
Actus et econtra se demonstrabit eorum,
Fingunt alba foris, nigra set intus agunt.
Non sic dico tamen hiis, qui sua claustra frequentant
Ad contemplandum simplicitate sua:
Talibus immo loquor, quibus est scrutatus ab infra
Mundus, et exterius celica signa gerunt.370
Hic loquitur qualiter religiosi male viuentes omnibus aliis quibuscumque hominibus infelicissimi existunt.
Capm. ix.
Estimo claustrales magis infelicibus horis
Pre reliquis nasci, sint nisi forte boni:
Mundo nam monachus moritur viuendo professus,
Quod nequit in mundo, sic velut alter homo,
Exterius gaudere bonis, et si quid ab intus
Sit cupidus mundi, perdit amena poli.
Sic nec presentem vitam nec habere futuram
Constat eum, quo bis est miser ipse magis:
Mortuus hac vita moritur, dum morte secunda
Computet amissum tempus vtrumque suum.380
Et quia sic mundo moritur, quod viuus ab illo
Ordinis ex iure gaudia nulla capit,
Et nisi corde deum solum meditetur et inde
Gaudeat, in celo pars sibi nulla manet,
Nescio quis stultus claustrali stulcior extat,
Qui se sic proprio priuat vtroque bono.
Tempus inane perit cui presens vita negauit
Gaudia, nec celum vita secunda tenet.
Hic loquitur qualiter vnusquisque qui religionis ingredi voluerit professionem, cuncta mundi vicia penitus abnegare et anime virtutes adquirere et obseruare tenetur.
Capm. x.
O comites claustri sub religione professi,
Concludam breuibus, quid sit et ad quid onus.390
Informatus ego sanctorum scripta reuolui,
Que magis in vestram sunt memoranda scolam:
Sancta valent verba plus, cum plus sint patefacta;
Vos igitur, monachi, cernite quid sit ibi.
Vouistis, fratres, vouistis; vota tenete,
Et quod spondistis perficiatis opus:
Vouistis domino vestros conuertere mores,
Vos deus elegit, stetis amore dei.
Propositum vite monachi seruare rigorem
Debent, nec pigeat tempore dura pati:400
Exiguus labor est, set merces magna laboris;
Preterit ille cito, premia fine carent.
Hinc monachi sancti mentis conamine toto
Preteritas culpas flendo, ghemendo, lauent.[436]
Nunc humilis viuat, qui vixerat ante superbus,
Sit castus quisquis luxuriosus erat:
Querebat census quidam, temptabat honores;
Ammodo vilescat omnis inanis honor:
Gaudebat dapibus, gaudebat diuite mensa,
Nunc tenuem victum sobria cena dabit;410
Et mundi, quamuis delectent, vana cauebit,
Nam certe gustu dulcia sepe nocent.
Ille suis letus excessibus esse solebat,
Nunc lacrimis culpas diluat ipse suas:
Verbosus taceat, mitescat feruidus ira,
Invidus invidie dira venena vomat;
Cuique prius gladius placuit, placuere rapine,
Nunc pius et mitis pacis amator erit.
Quisquis adulantum ventosa laude tumebat,
Nunc hominum laudes estimet esse nichil;420
Et qui rite solet aliis feritate nocere,
Nunc eciam lesus discat amara pati:
Ad lites facilis fuit hic, ad iurgia preceps,
Fortiter alterius nunc maledicta ferat.
Que modo pugnarunt, iungunt sua rostra columbe,
Nec prior vlterius ira manebit eis.
Sic sine peccato foret ira breuis, quod in vllo
Nesciat interius mentis agenda furor.
Hec veniam, fratres, conuersio vera meretur,
Hec valet offensum pacificare deum.430
Hic loquitur qualiter religiosi consorcia mulierum specialiter euitare debent.
Capm. xi.
Femineum fuge colloquium, vir sancte, caueto
Ne te confidas igne furente nimis;
Nam que femineo mens capta ligatur amore
Numquam virtutum culmen habere potest.
Harum colloquium tibi quid fert vtilitatis?
Venisti monachus, turpis adulter abis.
Ergo virosum nisi declinaueris anguem,
Cum minus esse putas, inficieris ea.
Accendit mulier quecumque libidinis ignem,
Si quis eam tangat, vritur inde statim:440
Si veterum libros et patrum scripta revoluas,
Condoleas sanctos sic cecidisse viros.
Numquid non hominem mulier de sede beata
Expulit, et nostre mortis origo fuit?
Qui bonus est igitur pastor vigilet, que rapaces
Eminus a claustris pellat vbique lupas.
Depositum serua: tibi que responsa valebunt,
Pastor, qui rapide linquis ouile lupe?
Sepe sequens agnum lupa stat de voce retenta,
Sepeque pastoris ore tacente perit.450
Ad plures lupa tendit oues, pastoreque lento
Sepius insidiis fedat ouile suis:
Vtque rapax stimulante fame cupidusque cruoris
Incustoditum captat ouile lupus,
Sic vetus hic serpens, paradisum qui violauit,
Claustra magis sancta deuiolare cupit.
Pellat et ergo lupas pastor, ne grex in earum
Decidat ingluuiem, quam saturare nequit:
Pastores, vigilate lupas, seruetur ouile,
Ne maculare gregis sanguine claustra queant.460
Occidunt animas, pluresque ad tartara mittunt;
Est monachis pestis nulla timenda magis.
Femina, mors anime, monachis accedere numquam
Debeat, a sacro sit procul ipsa choro;
Sit procul a cetu sanctorum femina, namque,
Et si non poterit vincere, bella mouet.
O caueant igitur monachi, ne carnea culpa
Virtutes anime de leuitate terat.
Cum quid turpe facit, qui me spectante ruberet,
Cur, spectante deo, non magis inde rubet?470
Si patrie Iudex sciret sua facta, timeret;
Scit dominus rerum, cur nichil ergo timet?
Funestum monacho cum sic male suggerit hostis,
Et conatur eum fallere mille modis,
Esse deum credat presentem semper vbique,
Nec se, si peccet, posse latere putet.
Cuncta scit atque videt, nec quicquam preterit illum,
Omnia sunt oculis semper aperta suis:
Si tacet et differt et non dum crimina punit,
Puniet, et meritis arbiter equs erit.480
Non igitur monachos breuis hec et vana voluptas
Occupet, immo dei debita iura colant:
Ad quod venerunt faciant, sua votaque soluant,
Nec queat in claustris hostis habere locum:
Distinctis vicibusque legant, operentur et orent,
A studiis sacris tempora nulla vacent:
Vtilibus semper studeant et rebus honestis,
Res est segnicies perniciosa nimis;
Luxurie fomes, res incentiua malorum,[437]
Spiritibus nequam preparat ipsa locum.490
Hic tractat quasi[438] sub compendio super hiis que in religionis professione secundum fundatorum sancciones districcius obseruanda finaliter existunt.
Capm. xii.
Hoc qui dogma vetus sanctorum claudit in antro
Cordis, et intendit ordinis acta prius,
Scit bene quod mundus est in claustro fugiendus,
Quo tamen ad presens vendicat ipse locum.
O bone claustralis, mundum qui linquis, eidem
Non redeas iterum, que docet immo fuge:
Quo caro nutritur, ne queras molle cubile,
Sit claustrum cultus, et liber ille iocus.
Cor doleat, sit larga manus, ieiunia crebra,
Non incastus amor sit neque vanus honor:500
Sit tibi potus aqua, cibus aridus, aspera vestis,
Dorso virga, breuis sompnus, acuta quies:
Flecte genu, tunde pectus, nudus caput ora,
Quere deum, mundum sperne, relinque malum:
Hereat os terre, mens celo, lingua loquatur
De plano corde, planaque verba sonet.
Litus arat sterile deuoto qui sine corde
Verba serit precibus, sunt sine namque lucris:
Non vox set votum, non musica cordula set cor,
Non clamans set amans, cantat in aure dei.510
Mens humilis, simplex oculus, caro munda, pium cor,
Recta fides, firma spes tibi prestet iter:
Si gustare velis modulamina dulcia celi,
Est tibi mundana mirra bibenda prius:
Ex humilique tuo te subdas corde Priori,
Ordine pacificus murmuris absque nota.
Summa quidem virtus monachi parere Priori,
Ferre iugum norme seque negare sibi:
Non vilis vestis, non te locus vltimus angat,
Sepe tui stultos ordinis ista mouent.520
Qui sibi vilescit et se putat esse minorem,
Et timet et mundi labilis alta fugit,
Hic est et sapiens et celo proximus iste,
Non sine re monachi nomen inane gerit.
Sit tibi lex domini requies, caro victima, mundus
Exilium, celum patria, vita deus:
Iussa molesta data fer, fac et suscipe grata,
Sic eris in domino religiosus homo:
Que tibi prepositus quamuis vilissima suadet,
Dum tamen hec licita sint, pacienter age;530
Nec tibi turpe putes, et si sit turpe placebit,
Cum tuus in Cristo spiritus albus erit.
Vt subeunt iuuenes veteris mandata Prioris,
Et nichil econtra pondere iuris agunt,
Sic Prior in licitis iuuenes tractare modeste
Debet, et ex humili vincere corde malum.
Aspicis vt pressos ledunt iuga prima iuuencos,
Et noua velocem cingula ledit equm;
Sic importunus iuuenum rector grauat, et dat
Causam, quo solita murmura pectus agit.540
Hec tibi scripta tene mentis per claustra, que caste
Mortuus a mundo viue, professe, deo:
Paruo perpetuam mercare labore quietem,
Et reuoca fletu gaudia longa breui:
Nam si nulla tibi fuerit nunc sarcina carnis,
Tunc sine fine quies paxque perhennis erit.
Hic loquitur vlterius de mulieribus, que in habitu moniali sub sacre religionis velo professionem suscipientes ordinis sui continenciam non obseruant.
Capm. xiii.
Errantis Monachi culpas scribendo reliqui,
Et tibi velatam religione canam.
Conuenit ordo viris, dum conuersantur honeste,
Quo procul a mundo celica regna petant;550
Conueniens eciam castis mulieribus extat
Soluere sub velo vota pudica deo:
Sic ligat ordo sacer monachos, ligat et moniales,
Vnde deo meritis fulget vterque suis.
Si tamen in claustris fragiles errent mulieres,
Non condigna viris culpa repugnat eis;
Nam pes femineus nequit vt pes stare virilis,
Gressus nec firmos consolidare suos;
Nec scola nec sensus, constancia, nullaque virtus,
Sicut habent homines, in muliere vigent:560
Set tam materia fragili quam condicione
Femineos mores sepe mouere vides.
Quas magis ordo putat sapientes, sepius ipsas
Cernimus ex fatuis actibus esse graues;
Et que scripta sciunt, magis omnibus hee laicali
Ex indiscreto crimine sepe cadunt.
Simpliciter textum dum sepe legunt, neque glosam
Concernunt, vt agant scripta licere putant:
Leccio scripture docet illas cuncta probare,
Sic, quia cuncta legunt, cuncta probare volunt.570
Crescere nature sunt iura que multiplicare,
Que deus in primo scripsit ab ore suo;
Hecque dei scripta seruare volunt, quoque iura
Nature solita reddere mente pia.
Nititur in vetitum mulier, set quod licet ipsa
Hoc sine mentali murmure raro facit;
Set magis hiis scriptis perfecte sunt moniales,
Et pacienter agunt que sibi scripta iubent.
Scribitur, hec grana que non capiet bona terra,
Nil sibi fructificant, set peritura iacent:580
Que tamen et qualis sit terra patet monialis,
Est ibi nam decies multiplicata Ceres:
Et quia sic teneres subeunt pondus mulieres,
Ocia quandoque de racione petunt.
Accidit in Veneris quod sumunt ergo diebus
Carnes pro stomachi debilitate sui:
Nota quod Genius secundum poetas Sacerdos Dee Veneris nuncupatus est.[439]
Nam Venus ingenuis Genio committit alumpnis
Fercula quod nimphis preparet ipse sui.
Set gula sepe grauat nimiumque repleta tumescit,
Dum dolet oppressa de grauitate cibi.590
Est nimis offa grauis, ventrem que tincta veneno
Toxicat, et dubium mortis inesse dabit:
Esca set occulto que sumitur, est vbi nulla[440]
Lux, nocet et morbos sepe dat esse graues.
Hic loquitur qualiter ordinarii ex sua visitacione, qua mulieres religione velatas se dicunt corrigere, ipsas multociens efficiunt deteriores.
Capm. xiiii.
Quas Venus et Genius cellas modo rite gubernant,
Carnis non claustri iura tenere docent:
Conuentus custos Genius confessor et extat,
Et quandoque locum presulis ipse tenet:
Sub specie iuris in claustro visitat ipsas,
Quas veniens thalamis, iure negante, regit.600
Sit licet in capa furrata, dura docet ipse,
Nuda tamen valde iura ministrat eis:
Iudicio Genii pro culpis sunt lapidate,
Set neque mortalis aggrauat ictus eas.
O virtus cleri cum sit custos animarum,
Quanta sacerdotis gesta beata patent!
Alter vt ipse deus, quas percutit, ipse medetur,
Ne foris a cella sermo volare queat.
Si pater est sanctus, sic mater sancta, set infans
Sanccior, ex claustro fit quia natus homo.610
Hoc genus incesti dampnabile grande putarem,
Sit nisi quod mulier de leuitate cadit.
Non temptabis eas igitur, scis namque quod vnam
Rem poterit fragilem frangere causa leuis;
Femina nam iuuenis nisi preseruata frequenter
Extat eo fragilis quod genus esse docet:
Dum nouus in viridi iuuenescit cortice ramus,
Concuciens tenerum quelibet aura ruet.
In quibus est claustris sapiens discrecio custos,
Clauditur ex altis sepibus ista seges.620
Facta fuit fragilis de limo carnis origo,
Sedibus e superis spiritus ille venit:
Spiritus est promptus, infirma caro; magis ergo
Noli cum sola solus habere locum:
Non debet sola cum solo virgo manere,
Famaque, non tacto corpore, crimen habet.
Sicut et est claustris, ita sit custodia campis,
Ludus erit licitus et labor aptus eis:
Hiis sine labe iocis liceat monialibus vti,
Que pudor et leges et sua iura sinunt.630
Velatas ideo fragilis ne subruat error,
Sub moderante manu frena pudica iuuant.
Quid michi, si fallat vxor de fraude maritum,
Qui nichil vxoris scit neque facta videt?
Set de fraude sua miror que decipit ipsum,[441]
Cuius in aspectu secula cuncta patent.
Si sacra sint hominum, quid plus sponsalia Cristi
Debent more sacro casta manere deo.
Vestibus in nigris prius est induta puella,
Crinibus abscisis, cum monialis erit;640
Deformat corpus foris, vt sit spiritus intus
Pulcher, et albescat plenus amore dei.
Dum foris est nigra, fieret si nigrior intra,
Non vt amica dei, feda reiecta foret;
Set dum casta manet, omnis nigredo perextra[442]
Mentem candoris signat habere magis.
Hic loquitur de castitatis commendacione, que maxime in religione mulieribus conuenit professis.
Capm. xv.
O quam virginitas prior omni laude refulget,
Agnum que sequitur cuncta per arua poli;
Splendet et in terris deitati nupta, relinquens
Corporis humani que genus acta docet.650
Fetet vt incasta, fragrat sine labe pudica,
Ista deum retinet, illa cadauer habet.
Centeno trina fructu cumulata perornant
Virginis ante deum florida serta caput:
Angelicas turmas transcendit virginis ordo,
Quam magis in celo trina corona colit.
Iura sequens aquile mens virginis alta cupiscens
Celsius ante deum, teste Iohanne, volat.
Vt rosa de spinis oriens supereminet illas,
Sic superat reliquos virginis ille status;660
Vt margarita placet alba magis preciosa,
Sic placet in claustro virgo professa deo.[443]
Talis enim claustris monialis dignior extat
Sanccior et meritis, dum sua vota tenet.
Set quecumque tamen sub velo claustra requirit,
Regula quam seruat sanctificabit eam:
Si fuerit mulier bona, reddit eam meliorem,
Moribus et mores addit vbique magis;
Si polluta prius sit quam velata, que caste
Ammodo viuat, erit preuia culpa nichil.670
Non licet ergo viris monachas violare sacratas,
Velum namque sacrum signa pudica gerit.
Alterius sponsam presumens deuiolare,
Quam graue iudiciis perpetrat ipse scelus!
Crede tamen grauius peccat, qui claustra resoluens
Presumit sponsam deuiolare dei.
Postquam tractauit de illis qui in religione possessoria sui ordinis professionem offendunt, dicendum est iam de hiis qui errant in ordine fratrum mendicancium; et primo dicet de illis qui sub ficte paupertatis vmbra terrena lucra conspirantes, quasi tocius mundi dominium subiugarunt.
Capm. xvi.
Dum fuit in terris, non omnes quos sibi legit
Cristus, erant fidi, lege nouante dei:
Non tamen est equm, quod crimen preuaricantis
Ledat eos rectam qui coluere fidem.680
Sic sterilis locus est nullus, quod non sit in illo
Mixta reprobatis vtilis herba malis;
Nec fecundus ita locus est, quo non reprobata
Mixta sit vtilibus herba nociua bonis:
Tam neque iustorum stat concio lata virorum,
Est quibus iniusti mixtio nulla viri.
Sic excusandos, quos sanctos approbat ordo,
Fratres consimili iure fatetur opus:
Non volo pro paucis diffundere crimen in omnes,
Spectetur meritis quilibet immo suis;690
Quos tamen error agit, veniens ego nuncius illis,
Que michi vox tribuit verba loquenda fero.
Sicut pastor oues, sic segregat istud ab edis
Quos opus a reprobis senserit ordo probos:
Que magis huius habet vocis sentencia scribam
Hiis quos transgressos plus notat ordo reos.
Crimina que Iudas commisit ponere Petro
Nolo, ferat proprium pondus vterque suum.
Ordinis officia fateor primi fore sancta,
Eius et auctores primitus esse pios;700
Hos qui consequitur frater manet ille beatus,
Qui mundum renuens querit habere deum,
Qui sibi pauperiem claustralis adoptat, et vltro
Hanc gerit, et paciens ordinis acta subit:
Talis enim meritis extat laudabilis altis,
Eius nam precibus viuificatur humus.
Set sine materia qui laruat in ordine formam,
Predicat exterius, spirat et intus opes,
Talibus iste liber profert sua verba modernis,
Vt sibi vox populi contulit illa loqui.710
Ordine mendico supervndat concio fratrum,
De quibus exvndans regula prima fugit:
Molles deveniunt tales, qui dura solebant
Ordinis ex voto ferre placenda deo.
Acephalum nomen sibi dant primo statuendum,
Seque vocant inopes fert quibus omnis opem:
Cristi discipulos affirmant se fore fratres,
Eius et exempli singula iura sequi:
Hoc mentita fides dicit, tamen hoc satis illis
Conuenit, vt dicunt qui sacra scripta sciunt.720
Sunt quasi nunc gentes nil proprietatis habentes,
Et tamen in forma pauperis omne tenent.
Gracia si fuerit aut fatum fratribus istis
Nescio, set mundus totus habundat eis.
In manibus retinent papam, qui dura relaxat
Ordinis et statuit plura licere modo;
Et si quas causas pape negat ipsa potestas,
Clam faciet licitas ordo sinister eas.
Nec rex nec princeps nec magnas talis in orbe est,
Qui sua secreta non fateatur eis.730
Et sic mendici dominos superant, et ab orbe
Vsurpant tacite quod negat ordo palam.
Non hos discipulos, magis immo deos fore dicam,
Mors quibus et vita dedita lucra ferunt:
Mortua namque sibi, quibus hic confessor adhesit,
Corpora, si fuerint digna, sepulta petit;
Set si corpus inops fuerit, nil vendicat ipse,
Nam sua nil pietas, sint nisi lucra, sapit.
Baptizare fidem nolunt, quia res sine lucro
Non erit in manibus culta vel acta suis.740
Vt sibi mercator emit omne genus specierum,
Lucra quod ex multis multa tenere queat;
Sic omnes mundi causas amplectit auarus
Frater, vt in variis gaudeat ipse lucris.
Hii sunt quos retinens mundus non horruit, immo
Diligit, hiisque statum tradidit ipse suum:
Istos conuersos set peruersos magis esse
Constat, vt ex factis nomina vera trahant.
Transtulit a vite se palmes sic pharisea,
Eius et in gustu fructus acerbus olet.750
Hic loquitur de fratribus illis, qui per ypocrisim predicando populi peccata publice redarguentes, blandiciis tamen et voluptatibus clanculo deseruiunt.
Capm. xvii.
Seminat ypocrisis sermones dedita fratris,
Messis vt inde sui crescat in orbe lucri.
Horrida verba tonat, dum publica per loca dampnat
Vsum peccandi seruus vt ipse dei;
Seruus et vt Sathane, priuatis cum residere
Venerit in thalamis, glosa remittit eis;
Et quos alta prius stimulabat vox reboantis,
Postera blandicies vnget in aure leuis:
Et sic peccator aliis peccata ministrat,
Namque fouens vicium percipit inde lucrum.760
Hoc bene scit frater, peccatum cum moriatur,
Tunc moritur lucrum tempus in omne suum.
Dic vbi ter veniet frater, nisi lucra reportet,
Est vbi sors vacua, non redit ipse via.
De fundamentis fratrum si crimina tollas,
Sic domus alta diu corruet absque manu.
O quam prophete iam verificantur Osee
Sermones, qui sic vera locutus ait:
‘In terris quedam gens surget, que populorum
Peccatum comedet et mala multa sciet.’770
Hancque propheciam nostris venisse diebus
Cernimus, atque notam fratribus inde damus,
Ad quorum victum, fuerit quodcumque necesse,
Sors de peccatis omne ministrat eis.
Delicie tales non sunt, que fratribus escam,
Si confessores sint, aliquando negant.
Aspicis vt veniunt ad candida tecta columbe,
Nec capiet tales sordida turris aues:
Sic nisi magnatum dat curia nulla modernis
Fratribus hospicium quo remanere volunt.780
Horrea formice tendunt ad inania numquam,
Nec vagus amissas frater adibit opes:
Immemores florum gestaminis anterioris,
Contempnunt spinam cum cecidere rose;
Sic et amicicie fratres benefacta prioris
Diuitis aspernunt, cum dare plura nequit.
Nomine sunt plures, pauci tamen ordine fratres;
Vt dicunt aliqui, Pseudo prophetat ibi.
Est facies tunice pauper, stat cistaque diues,
Sub verbis sanctis turpia facta latent:790
Sic sine pauperie pauper, sanctus sine Cristo,
Eminet ille bonus, qui bonitate caret.
Ore deum clamant isti, venerantur et aurum
Corde, viam cuius vndique scire volunt.
Omnia sub pedibus demon subiecit eorum,
Ficta set ypocrisis nil retinere docet:
Sic mundana tenet qui spernit in ordine mundum,
Dum tegit hostilem vestis ouina lupum;
Et sic ficticiis plebs incantata putabit[444]
Sanctos exterius, quos dolus intus habet.800
Vix est alterius fraudem qui corripit vnus,
Set magis vt fallant auget vterque dolos:
Sic magis infecti morbo iactantur eodem,
Inficiuntque suis fraudibus omne solum.
Comprimat hos dominus saltem, quos nouit in isto
Tempore primeuam preuaricare fidem.
Non peto quod periant, set fracti consolidentur,[445]
Et subeant primum quem dedit ordo statum.
Hic loquitur de fratribus illis, qui propter huius mundi famam, et vt ipsi eciam, quasi ab ordinis sui iugo exempti, ad confessiones audiendum digniores efficiantur, summas in studio scole cathedras affectant.
Capm. xviii.
Est qui precessor fiat velut ipse minister,
Cuius in exemplum Cristus agebat idem:810
Set qui discipulum Cristi se dicit, ad altum[446]
Cum venit ipse statum, non tenet inde modum.
Quamuis signa tenet mendici pauperis, ecce
Frater honore suum spirat habere locum:
Appetit ipse scolis nomen sibi ferre magistri,
Quem post exemptum regula nulla ligat:
Solus habet cameram, propriat commune, que nullum
Tunc sibi claustralem computat esse parem.
Vt latriam statuis claustrales ferre magistris
Debent et pedibus flectere colla suis:820
Sic tumor et pompa latitant sub theologia,
Ducere nec duci dum fauet ordo sibi.
Tunc thalamos penetrat sublimes, curia nulla
Est cuius porta clauditur ante virum.
Aspiciens varias species variatur et ipse
Camelion, et tot signa coloris habet:
Frater ei similis, perpendens velle virorum,
Vult in consimili par sit vt ipse pari;
Et quia sic similem sibi sentit curia fratrem,
Eius in aduentu presulis acta vacant.830
Circuit exterius, explorat et interiora,
Non opus occultum nec locus extat ei:
Nunc medicus, nunc confessor, nunc est mediator,
Et super et subtus mittit ad omne manum.
Spiritus vt domini, sic frater spirat vbique,
Et venit ad lectum quando maritus abest:
Sic absente viro temerarius intrat adulter
Frater, et alterius propriat acta sibi:
Sic venit ad strati capitata cubicula lecti,
Sepius et prima sorte futurus erit.840
Sic genitus Salomon est hac que nupsit Vrie,
Dum pius intrusor occupat inde locum:
Sponsi defectus suplet deuocio fratris,
Et genus amplificans atria plena facit.
Verberat iste vepres, volucrem capit alter; et iste
Seminat in fundum, set metet alter agrum:
In stadio currunt ambo, brauium tamen vnus
Accipit iniuste longius ipse retro:
Sic intrat sponsus aliorum sepe labores,
Ac vbi non soluit in lucra, vana tamen.850
Credit et exultat prolem genuisse maritus,
Vngula nec prolis pertinet vna sibi.
Predicat ypocrita cum sponso carmina sancta,
Vt deus ex verbo staret in ore suo:
Cum sponsa Veneris laudes decantat, et eius
Officium summe suplet honore dee:
Sic opus in basso tenementum construit altum,
Cuius egens nocte fabrica poscit opem.
O pietas fratris, que circuit et iuuat omnes,
Et gerit alterius sic pacienter onus:860
O qui non animas tantum, set corpora nostra,
In sudore suo sanctificare venit.
Hic est confessor domini non, set dominarum,[447]
Qui magis est blandus quam Titiuillus eis:
Hic est confessor quasi fur quem furca fatetur,
Sic quia ius nostrum de muliere rapit.
Hic est confessor in peius qui male vertit,
Sordida namque lauans sordidiora facit:
Pellem pro pelle, quod habet sibi frater et omne
Pro nostri sponsa, se dabit atque sua.870
O condigna viro tali quis premia reddet,
Aut deus aut demon? vltima verba ligant.
Peccati finis fert namque stipendia mortis,
Est dum culpa vetus plena pudore nouo:
Horum, viuentes qui tot miracula prestant,
In libro mortis nomina scripta manent.
Inter apes statuit natura quod esse notandum
Sencio, quo poterit frater habere notam.
Nam si pungat apis, pungenti culpa repugnat,
Amplius vt stimulum non habet ipse suum;880
Postque domi latebras tenet et non euolat vltra,
Floribus vt campi mellificare queat.
O deus, in simili forma si frater adulter
Perderet inflatum, dum stimularet, acum,
Amplius vt flores non colligat in muliere,
Nec vagus a domibus pergat in orbe suis!
Causa cessante quia tunc cessaret ab ipsis
Effectus, quo nunc plura pericla latent.
Hic loquitur qualiter isti fratres inordinate viuentes ad ecclesie Cristi regimen non sunt aliqualiter necessarii.
Capm. xix.
Vna michi mira res est, quam mente reuoluens
Nescio finali qua racione foret.890
Quam prius ordo fuit fratrum, quoscumque necesse
Congruit ecclesie fertur inesse gradus.
Papa fuit princeps, alios qui substituebat,
Vt plebem regerent singula iura dedit:
Ius sibi presul habet, sub eo curatus, et ille
Admittens curas pondera plebis agit:
Proprietarius est presul qui proprietatem
Curato tribuit, qua sua iura regat:
Presulis inde loco curatus iurat, vt ipse
Tempore iudicii que tulit acta dabit.900
Est igitur racio que vel tibi causa videtur,
Alterius proprium quod sibi frater habet?
Inter aues albas vetitur consistere coruum,
Quem notat ingratum quodlibet esse pecus;
Inter et ecclesie ciues consistere fratrem,
Qui negat eius onus, omnia iura vetant.
Caucius in rebus dubiis est semper agendum,
Causa nec est mundi talis vt ipsa dei:
Si tamen vsurpet mundi quis iura, refrenant
Legis eum vires nec variare sinunt.910
Que mea sunt propria mundo si tolleret alter,
Taliter iniustum lex reputabit eum:
In preiudicium partis lex non sinit equa,
Possit vt alterius alter habere locum:
Que bona corporea sunt alterius, nequit alter
Tollere, ni legum condita iura neget:
Set que sunt anime frater rapiens aliena,
Nescio qua lege iustificabit opus.
Si dicat, ‘Papa dispensat,’ tunc videamus,
Est sibi suggestum, sponte vel illud agit.920
Papa mero motu scimus quod talia numquam
Concessit, set ea supplicat ordo frequens:
Papa potest falli, set qui videt interiora,
Est hoc pro lucri scit vel amore dei.
Lingua petit curas anime, mens postulat aurum,
Bina sicque manu propria nostra rapit:
Defraudans animas, talis rapit inde salutem,
Et super hoc nostras tollere temptat opes.
Non ita Franciscus peciit, set singula linquens
Mundi pauperiem simplicitate tulit.930
Gignit humus tribulos, vbi torpet cultor in agris,
Quo minus ad messes fert sua lucra Ceres:
Pungitur ecclesia, fratrum quos sentit abortos
Inuidie stimulis lesa per omne latus.
Quilibet ergo bonus tribulos extirpet arator,
Ne pharisea sacrum polluat herba locum.
Hic loquitur qualiter isti fratres inordinate viuentes ad commune bonum vtiles aliqualiter non existunt.
Capm. xx.
Fratribus vt redimant celum non est labor Ade,
Quo sibi vel reliquis vina vel arua colunt;
Corporis immo quies, quam querunt forcius, illos
Iam fouet, et mundi tedia nulla grauant:940
Hiis neque perspicuus armorum pertinet actus,
Publica quo seruant iura vigore suo:
Sic neque milicies neque terre cultus adornat
Hos, set in orbe vagos linquit vterque status.
Nec sunt de clero fratres, quamuis sibi temptent
Vsurpare statum, quem sinit vmbra scole:
Non onus admittunt fratres cleri set honorem,
In cathedra primi quo residere petunt.
Non curant animas populi neque corpora pascunt:
Ad commune bonum quid magis ergo valent?950
Vt neque ramosa numerabis in ilice glandes,
Tu fratrum numerum dinumerare nequis:
Immo, velut torrens vndis pluuialibus auctus,
Aut niue, que zephiro victa tepente fluit,
Ordo supercreuit habitu, set ab ordine virtus
Cessit, et in primis desinit ire viis.
Si racio fieret, famulorum poscit egestas
Tales quod sulcus posset habere suos.
Hos Dauid affirmat hominum nec inesse labore,
Nec posite legis vlla flagella pati.960
Regia iura nichil aut presulis acta valebunt,
Excessus fratrum quo moderare queant.
Que sua sunt mundus ea diligit, fratribus ergo
Attulit vt caris prospera queque suis:
Non sulcant neque nent, falcant nec in horrea ponunt;
Pascit eos mundus non tamen inde minus.
Pectora sic gaudent, nec sunt attrita dolore,
Anterior celo dum reputatur humus:
Cordis in affectum sic transit frater, et illum
Quem querit cursum complet in orbe suum.970
Dic quid honoris habet, si filius Hectoris arma
Deserit et vecors predicat acta patris?
Aut quid et ipse valet, si frater Apostata sanctum
Clamat Franciscum, quem negat ipse sequi?
Fictis set verbis mundi sine lumine sensum
Obfuscant, que sua sic maledicta tegunt:
Sic vbi non ordo, manet error in ordinis vmbra,
Et quasi laruatus stat sacer ordo nouus.
Hiis qui Francisci seruant tamen ordine iusto
Debita mandata, debitus extat honor.980
Hic loquitur de fratribus illis, qui incautos pueros etatis discrecionem non habentes in sui ordinis professionem attractando colloquiis blandis multipliciter illaqueant.
Capm. xxi.
Est michi suspectum de fratribus hoc, quod eorum
Reddere se primo nullus adultus adest:
Non sic Franciscum puerilis traxerat etas
Ordinis ad votum, quando recepit eum:
Sic nec eum pueri primo coluere sequaces,
Nec blande lingue fabula traxit eos.
Estimo maturos Franciscus sumpserat annos,
Dum per discreta viscera cepit opus;
Et puto quod similes sua dogmata sponte sequentes
Nec prece nec precio reddidit ordo deo.990
Set vetus vsus abest, nam circumvencio facta
Nunc trahit infantes, qui nichil inde sciunt;
Et sic de teneri tener ordo mollia querit,
Vmbraque sola manet atque nouerca quasi.
Vt vocat ad laqueos volucrem dum fistulat auceps,
Sic trahit infantes fratris ab ore sonus:
Vt laqueatur auis laqueorum nescia fraudis,
Sic puer in fratrem fraude latente cadit:
Et cum sic poterit puerum vetus illaqueare,
Debet ob hoc frater nomen habere patris.1000
Sic generata dolis patrem sequitur sua proles,
Addit et ad patrios facta dolosa dolos;
Solaque sic radix centenos inficit ex se
Ramos, qui fructus fraudis in orbe ferunt.
Nam puer a veteri deceptus fratre per illud
Decipit exemplum, quando senecta venit:
Sic post decipiunt qui primo decipiuntur,
Et fraus de fraude multiplicata viget:
Sic crescit numerus fratrum, fit et ordo minutus,
Dum miser in miseris gaudet habere pares.1010
‘Ve, qui proselitum vobis faciatis vt vnum,
Mundum circuitis,’ dixerat ipse deus:[448]
Illud erat dictum phariseis, et modo possum
Fratribus hec verba dicere lege noua.
Hic loquitur de apostazia fratrum ordinis mendicancium, precipue de hiis qui sub ficta ypocrisis simplicitate quasi vniuersorum curias magnatum subuertunt, et inestimabiles suis ficticiis sepissime causant errores.
Capm. xxii.
Vt bona multa bonum fratrem quocumque sequntur,
Sic mala multa malum constat vbique sequi.
Sunt etenim domini tres, quorum quilibet vni
Seruit homo, per quem se petit ipse regi:
Est deus, est mundus, est demon apostata, cuius
Ordine transgressus fert sibi frater onus.1020
Regula namque dei non nouit eum, neque mundi
Dat sibi milicies libera nulla statum:
Non habet ipse deum, nec habere valet sibi mundum,
Demonis vt proprium sic subit ipse iugum:
Omnis enim vicii viciosus apostata motor
Aut fautor nutrit quod videt esse malum.
Testis erit Salomon, vir talis invtilis extat,
Et peiora sue crimina mentis agit:
Arte vel ingenio, quo talis in orbe frequentat,
Ducit in effectum plura timenda satis.1030
Non obstat paries illi, non clausa resistunt,
Invia consistunt peruia queque sibi:
Per mare, per terras, per totum circuit orbem;
Vt sibi plus placeat, cernere cuncta potest.
Nititur in fraudes, componit verba dolosa,
Auget et accumulat multiplicatque dolos;
Proponit lites, rixas accendit in iram,
Liuores nutrit invidiamque fouet;
Vincula disrumpit pacis, socialis amoris
Federa perturbat, dissociatque fidem;1040
Suggerit incestum, suadet violare pudorem,
Soluere coniugium, commaculare thorum;
Vsurpando fidem vultum mentitur honestum,
Caucius vt fraudem palleat ipse suam.
In dampnis dandis promissor vbique fidelis,
Comoda si dederit, disce subesse dolum:
Sub grossa lana linum subtile tenetur,
Simplicitas vultus corda dolosa tegit;
Lingua venenato dum verba subornat in ore,
Mellificat virus melque venena facit.1050
Vt sub virtutum specie lateat viciorum
Actus, et vt turpis Simea fiat homo;
Ipse tumens humilem mentitur sepe professum,
Quem fugit occulto spiritus ille dei.
Ordinis ipse sacri quicquid Franciscus honeste
Virtutis statuit, hic viciare studet:
Cuncta colore tamen operit, facieque decora
Fallit, dumque latent viscera plena dolo.
Invenies scriptum quod pennas strucio gestat
Herodii pennis ancipitrisque pares;1060
Set non tam celeri viget eius penna volatu,
Ypocritamque notat, qui similando volat.
Aurea facta foras similans ypocrita fingit,
Set mala mens intus plumbea vota gerit:
Sunt etenim multi tales qui verba colorant,
Qui pascunt aures, aurea verba sonant,
Verbis frondescunt, set non est fructus in actu,
Simplicium mentes dulce loquendo mouent:
Set templum domini tales excludit, abhorret
Verborum phaleras, verba polita fugit.1070
Scripta poetarum, que sermo pictus inaurat,
Aurea dicuntur lingua, set illa caue:[449]
Est simplex verbum fidei bonus vnde meretur,
Set duplex animo predicat absque deo.
Despicit eloquia deus omnia, quando polita
Tecta sub eloquii melle venena fouent:
Qui bona verba serit, agit et male, turpiter errat,
Nam post verba solet accio sancta sequi.
Quos magis alta scola colit, hii sermone polito
Scandala subtili picta colore serunt.1080
Sepius aut lucrum vel honoris adepcio vani[450]
Fratrum sermones dat magis esse reos:
Sub tritici specie zizannia sepe refundunt,
Dum doctrina tumens laudis amore studet:
Sepe suis meritis ascribere facta, mouere
Scisma, peritorum mens studiosa solet.
Phiton siue Magus est scismaticus, quia turbat
Verum quod credis et dubitanda mouet;
Set contra voces incantantis sapienter
Aures obtura, ne cor adheret eis.1090
Non sunt hii fratres recti nec amore fideles
Ecclesie Cristi, sicut habetur ibi;
Inperfecta magis Sinagoga notabit eorum
Doctrinam, plene que neque vera docet:
Multociens igitur aliis nocet illa superba
Copia librorum quos Sinagoga tenet.
Non sunt ecclesie recti ciues, Agar immo
Parturit ancilla, perfida mater, eos:
Ergo recedat Agar, pariat quoque Sarra fidelem
Ecclesie clerum, det Sinagoga locum.1100
Plantauit pietas et amor primordia fratrum,
Quos furor ad presens ambiciosus agit:
Frater adest Odium, qui federa pacis abhorret,
Cuius ab inferno cepit origo viam;
Ille professus enim claustralia iura resoluit,
Nec fore concordes quos sinit ipse pares.
Qui tamen in culpa frater se sentit, et illam
Non delet, tali talia verba loquor:
‘Culpa mali laudem non debet tollere iusto,
Nam lux in tenebris fulget honore magis:1110
Quisque suum portabit onus, culpetur iniqus,
Laudeturque suis actibus ipse bonus.’
Hic loquitur qualiter isti fratres mendicantes mundum circuiendo amplioresque querendo delicias de loco in locum cum ocio se transferunt: loquitur eciam de superfluis eorum edificiis, que quasi ab huius seculi potencioribus vltra modum delicate construuntur.
Capm. xxiii.
Iudeos spersos fratrum dispersio signat,
Quos modo per mundum deuius error agit;
Iste nec ille loco stabilis manet, immo vicissim
Se mouet, et varia mutat vbique loca.
Sic in circuitu nunc ambulat impius orbis,
Nec domus est in qua non petit ipse locum;
Pauperis in specie sibi sic elemosina predas
Prebet, et ora lupi vellere laruat ouis:1120
Absque labore suo bona nemo meretur, et ergo
Omne solum lustrant, idque piamen habent.
Nescio si supera sibi clauserit ostia celum;
Dat mare, dant ampnes, totaque terra viam.
Hoc lego, quod raro crescit que sepe mouetur
Planta, set ex sterili sorte frequenter eget:
Non tamen est aliqua quin regula fallit in orbe,
Mocio nam fratris crescere causat eum;
Nam quocumque suos mouet ille per arida gressus,
Mundus eum sequitur et famulatur ei.1130
Vt pila facta pilis solito dum voluitur ipsis
Crescit, et ex modico magnificatur opus,
Sic, vbi se voluit frater, sibi mundus habundat,
Quicquid et ipse manu tangit adheret ei:
Federa cum mundo sua frater apostata stringit,
Sic vt in occulto sint quasi semper idem.
Multis set quedam virtutes esse videntur,
Qui nil virtutis nec bonitatis habent;
Ista dabunt vocem, set erunt deformia mente,
Multaque dum fiunt absque salute placent.1140
Ad decus ecclesie deuocio seruit eorum,
Et veluti quedam signa salutis habent:
Eminet ecclesia constructa sibi super omnes,
Edificant petras sculptaque ligna fouent;
Porticibus valuas operosis, atria, quales
Quotque putas thalamos hic laberintus habet:
Ostia multa quidem, varie sunt mille fenestre,
Mille columpnarum marmore fulta domus.
Fabrica lata domus erit, alta decoraque muris,
Picturis variis splendet et omne decus;1150
Omnis enim cella, manet in qua frater inanis,
Sculpture vario compta decore nitet:
Postibus insculpunt longum mansura per euum
Signa, quibus populi corda ligare putant.
Fingentes Cristum mundum querunt, et in eius
Conspirant laudem clamque sequntur eum:
Talis sub facie deuocio sancta figure
Fingitur, et testis fit magis inde domus:
Qui tamen omne videt, rimatur et intima cordis,
Scit quia pro mundo tale paratur opus.1160
Set docet exemplis historia Parisiensis,
Quod contentus homo sit breuiore domo.
Non sibi de propriis habet vlla potencia regis
Illorum thalamis tecta polita magis:
Non ita fit vestis fratrum nota simplicitatis,
Quin magis in domibus pompa notabit eos.
In fabrice studio vigilat conuentus eorum
Ecclesie, prompti corpore, mente pigri:
Sic patet exterius fratrum deuocio sancta,
Vana set interius cordis ymago latet:1170
Sunt similes vlno tales, qui sunt sine fructu,
In quibus impietas plurima, pauca fides.
Dic, tibi quid, frater, confert, tantas quod honestas
Cum feda mente construis ipse domos?
Esto domus domini, quam sacris moribus orna,
Virtutem cultor religionis ama.
Omnia fine patent, tibi fingere nil valet extra,
Per quod ab interius premia nulla feres:
Si tibi laus mundi maneat furtiua diebus,
Cum celum perdis, laus erit illa pudor.1180
Ordinis es, norma tibi sit, nec ab ordine cedas,
Est aliter cassum quicquid ab inde geris.
Hic loquitur qualiter, non solum in ordine fratrum mendicancium set eciam in singulis cleri gradibus, ea que virtutis esse solebant a viciis quasi generaliter subuertuntur: dicit tamen quod secundum quasdam Burnelli constituciones istis precipue diebus modus et regula specialius[451] obseruantur.
Capm. xxiiii.
Diuersat fratres tantummodo vestis eorum,
Hii tamen existunt condicione pares:
Regula nulla manet, fuerat que facta per ante,
Set nouus ordo nouum iam facit omne forum.
Sicut enim fratrum nunc ordo resoluitur, ecce
Ecclesie norma fit quasi tota noua;
Set sacer ordo tamen remanet, quem sanxerat olim
Frater Burnellus, crescit et ille magis.1190
Hec decreta modo, Burnellus que statuebat,
Omnia non resero nec reserare volo;
Set duo iam tantum que iussit in ordine dicam,
Et sunt presenti tempore iura quasi.
Mandatum primum tibi contulit, omne iocosum,
Quicquid in orbe placet, illud habere licet:
Si vis mercari, sis mercenarius, autem[452]
Si vis mechari, dat tibi, mechus eris:[453]
Que magis vlla caro desiderat, illa beato
Sunt fratri nostro debita iura modo.1200
Precipiens vltra statuit de lege secunda,
Quod nocuum carni sit procul omne tibi:
Omne quod est anime reputatur in ordine vile,
Et caro delicias debet habere suas:
Cor dissolue tuum, te nullus namque ligabit,
Quo vis vade tuas liber vbique vias.
Mollibus ornatus sic dignior ordo nouellus
Restat Burnelli, vult quia velle viri.
Nil michi Bernardus, nichil ammodo seu Benedictus[454]
Sint, set Burnellus sit Prior ipse meus;1210
Quo viget en carnis requies, quo lingua precantis
A prece torpescens fit quasi tota silens:[455]
Ordoque sic precibus dum vult succurrere nobis,
Linquo choax ranis et nichil inde magis:[456]
Si veniantque michi mala tempora, credo quod isti[457]
De clero causam dant nimis inde grauem;
Quis poterit namque nobis bona tempora ferre,
Ordine claustrali dum perit ordo dei,
Et fugit a reliquo deuocio celica clero?
Sic fugit a nobis vndique nostra salus.1220
Nam quia sic medii fallunt discorditer ipsi,
Ignaui populi stamus in orbe vagi.
Quid sibi corpus habet in eo, nisi spiritus extet,
Quid nisi nos clerus suplet in orbe pius?
A planta capiti set qui discernere cleri
Vult genus aut speciem, vix sciet inde bonum.
Sic vbi lux, tenebre, sic mors, vbi normula vite
Instrueret sanam gentibus ire viam.
Vt dicunt alii de clero, sic ego dixi,
Quo creuit reliquis error in orbe magis:1230
Nam sine pastore grex est dispersus, et ecce
Pascua peccati querit vbique noui.
1221-1232. Text STH₂ As follows in CEHGDL,
Nunc quia sic Cleri sors errat ab ordine Cristi,
Vsurpat mundus que negat ipse deus.
Dum tua, Burnelle, scola sit communis in orbe,
A planta capiti fallitur omnis ibi:
Sed cum Gregorii scola fulsit in orbe beati,[458]
Vera fides viguit, cunctaque pace tulit.
Nunc tamen est Arius nouus, est quasi Iouinianus,
Doctor in ecclesiis scisma mouendo scolis.
Sic vbi lux, tenebre, sic mors, vbi regula vite
Instrueret rectam gentibus ire viam. 1230*
Quilibet ergo bonus, sit miles siue Colonus,
Orans pro Clero det sua vota deo.