FOOTNOTES:
[798] Text of S, collated with F See also vol. i. p. 392
[799] Title Carmen de variis in amore passionibus breuiter compilatum F
[800] 10 tenobrosa S
QUIA VNUSQUISQUE ETC.[801]
Quia vnusquisque, prout a deo accepit, aliis impartiri tenetur, Iohannes Gower super hiis que deus sibi sensualiter donauit villicacionis sue racionem[802] secundum aliquid alleuiare cupiens, tres precipue libros per ipsum, dum vixit, doctrine causa compositos ad aliorum noticiam in lucem seriose produxit.[803]
Primus liber Gallico sermone editus in decem diuiditur partes, et tractans de viciis et virtutibus, necnon et de variis huius seculi gradibus, viam qua peccator transgressus ad sui creatoris agnicionem redire debet, recto tramite docere conatur. Titulusque libelli istius Speculum Meditantis nuncupatus est.
Secundus enim liber sermone Latino metrice compositus tractat de variis infortuniis tempore regis Ricardi secundi in Anglia contingentibus: vnde non solum regni proceres et communes tormenta passi sunt, set et ipse crudelissimus rex, suis ex demeritis ab alto corruens, in foueam quam fecit finaliter proiectus est. Nomenque voluminis huius Vox Clamantis intitulatur.
Tercius vero[804] liber, qui ob reuerenciam strenuissimi domini sui domini Henrici de Lancastria, tunc Derbeie Comitis, Anglico sermone conficitur, secundum Danielis propheciam super huius mundi regnorum mutacione a tempore regis Nabugodonosor vsque nunc tempora distinguit. Tractat eciam secundum Aristotilem super hiis quibus rex Alexander tam in sui regimen quam aliter eius disciplina edoctus fuit. Principalis tamen huius operis materia super amorem et infatuatas Amantum passiones fundamentum habet: nomenque sibi appropriatum Confessio Amantis specialiter sortitus est.