FOOTNOTES:

[801] ‘Quia vnusquisque’ &c. Text of S, collated with CHGF. See also vol. iii. p. 479 f.

[802] 3 racionem SCH racionem, dum tempus instat, GF

[803] 4 ff. tres—produxit] inter labores et ocia ad aliorum noticiam tres libros doctrine causa forma subsequenti propterea composuit GF

[804] 18 vero] iste F

ENEIDOS BUCOLIS ETC.[805]

Carmen, quod quidam Philosophus in memoriam Iohannis Gower super consummacione suorum trium librorum forma subsequenti[806] composuit, et eidem gratanter transmisit.[807]

Eneidos Bucolis que Georgica metra perhennis

Virgilio laudis serta dedere scolis;

Hiis tribus ille libris prefertur honore poetis,

Romaque precipuis laudibus instat eis.

Gower, sicque tuis tribus est dotata libellis

Anglia, morigeris quo tua scripta seris.

Illeque Latinis tantum sua metra loquelis

Scripsit, vt Italicis sint recolenda notis;

Te tua set trinis tria scribere carmina linguis

Constat, vt inde viris sit scola lata magis:10

Gallica lingua prius, Latina secunda, set ortus

Lingua tui pocius Anglica complet opus.[808]

Ille quidem vanis Romanas obstupet aures,

Ludit et in studiis musa pagana suis;

Set tua Cristicolis fulget scriptura renatis,

Quo tibi celicolis laus sit habenda locis.