FOOTNOTES:
[805] ‘Eneidos Bucolis’ &c. Text of S, collated with CHGF
[806] forma subsequenti] versificatum F
[807] Title Epistola cuiusdam Philosophi Iohanni Gower super consummacione suorum trium librorum, prout inferius patet, gratanter transmissa G
[808] 12 Anglia F
O DEUS IMMENSE ETC.[809]
Carmen quod Iohannes Gower adhuc viuens super principum regimine vltimo composuit.[810]
O deus immense, sub quo dominantur in ense
Quidam morosi Reges, quidam viciosi,
Disparibus meritis sic pax sic mocio litis
Publica regnorum manifestant gesta suorum:
Quicquid delirant Reges, plectuntur Achiui,
Quo mala respirant, vbi mores sunt fugitiui.
Laus et honor Regum foret obseruacio legum,
Ad quas iurati sunt prima sorte vocati:
Vt celeste bonum puto concilium fore donum,
Quo prius in terris pax contulit oscula guerris:10
Consilium dignum Regem facit esse benignum,
Est aliter signum quo spergitur omne malignum.
In bonitate pares sumat sibi consiliares
Rex bonus, et cuncta venient sibi prospera iuncta:
Qui regit optentum de consilio sapientum
Regnum, non ledit set ab omni labe recedit:
Consilium tortum scelus omne refundit abortum
Regis in errorem, regni quo perdit amorem.
‘Ve qui predaris,’ Ysaias clamat auaris;
Sic verbis claris loquitur tibi qui dominaris.20
Rex qui plus aurum populi quam corda thesaurum
Computat, a mente populi cadit ipse repente.
Os vbi vulgare non audet verba sonare,
Stat magis obscura sub murmure mens loqutura:
Que stupet in villa cicius plebs murmurat illa,
Vnde malum crescit, sapiens quo sepe pauescit.
Est tibi credendum murmur satis esse timendum;
Cum sit commune, tunc te super omnia mune.[811]
Lingua nequit fari mala, cor nec premeditari,
Que parat obliqus sub fraude dolosus amicus:30
Mundus erit testis, vir talis vt altera pestis
Inficit occulto regnum de crimine multo.
Blandus adulator et auarus consiliator,
Quamuis non velles, plures facit esse rebelles:
Sepius ex herbis morbus curatur acerbis,
Sepe loquela grauis iuuat et nocet illa suauis.
Qui falsum pingunt sub fraudeque vera refingunt,
Hii sunt qui blando sermone nocent aliquando:
Rex qui conducit tales, sibi scandala ducit,
Nomen et abducit quod nobile raro reducit:40
Quod viguit mane, sibi vespere transit inane,
Dummodo creduntur que verba dolosa loquntur.
Consilio tali regnum magis in speciali
Vndique turbatur, quo Regis honor variatur:
Nunc ita sicut heri poterit res ista videri,
Vnde magis plangit populus, quem lesio tangit.
Set premunitus non fallitur inde peritus;
Quod videt ante manum, fugit omne notabile vanum:
Cum laqueatur auis, cauet altera, sicque suauis
Rex pius in cura semper timet ipse futura.50
Rex insensatus nullos putat esse reatus,
Quam prius ante fores casus sibi sint grauiores;
Set qui prescire vult causas, expedit ire,
Plebis et audire voces per easque redire:
Si sit in errore Regis vel in eius honore,
Hoc de clamore populi prefertur ab ore.
Est qui morosus, Rex non erit ambiciosus,
Set sub eo tutum regni manet omne statutum:
Nomine preclarus nunquam fuit vllus auarus,
Larga manus nomen cum laude meretur et omen:60
Nomen regale populi vox dat tibi, quale
Sit, bene siue male, deus illud habet speciale.
Nota.
Rex qui tutus eris, si temet noscere queris,
Ad vocem plebis aures sapienter habebis:
Culpe vel laudis ex plebe creatur, vt audis,
Fama ferens verba que dulcia sunt et acerba.
Fama cito crescit, subito tamen illa vanescit,
Saltem fortuna stabilis quia non manet vna:
Principio scire fortunam seu stabilire,
Non est humanum super hoc quid ponere planum;70
Fine set expertum valet omnis dicere certum,
Qualia sunt facta, quia tunc probat exitus acta.
Rex qui laudari cupit et de fine beari,
Sint sua facta bona, recoletur vt inde corona.
Regia precedant benefacta que crimina cedant,
Viuat vt eterno sic Rex cum Rege superno:
Absque deo vana cum sit tibi cotidiana
Pompa, recorderis, sine laude dei morieris.
Rex sibi qui mundum prefert Cristumque secundum
Linquit, adherebit vbi finis laude carebit:80
Regis enim vita cum sit sine laude sopita,
Nomen erat quale, dabit vltima cronica tale.
Et sic concludo breuiter de carmine nudo,
Ordine quo regnant Reges, sua nomina pregnant.
Quo caput infirmum, nichil est de corpore firmum,
Plebs neque firmatur, vbi virtus non dominatur.
Rex qui securam laudis vult carpere curam,
Cristum preponat, Reges qui laude coronat:
Nam qui presumit de se, cum plus sibi sumit,
Fine carens laude stat fama retrograda caude.90
Omni viuenti scola pertinet ista regenti,
Displicet hic genti qui non placet omnipotenti,
Gracia succedit, meritis vbi culpa recedit:
Qui sic non credit, sua Rex regalia ledit.
Non ex fatali casu set iudiciali
Pondere regali stat medicina mali.
Plebs vt ouile gregis, mors vitaque, regula legis,
Sub manibus Regis sunt ea quanta legis.
Tanta licet pronus pro tempore det tibi thronus;
Sit nisi fine bonus, non honor est set onus.100
Rex igitur videat cum curru quomodo vadat,
Et sibi prouideat, ne rota versa cadat.
Celorum Regi pateant que scripta peregi,
Namque sue legi res nequit vlla tegi.