O RECOLENDE ETC.
Epistola breuis, vnde virtutes regie morales ad sanum regimen ampliori memoria dirigantur.[742]
O recolende, bone, pie rex, Henrice, patrone,
Ad bona dispone quos eripis a Pharaone:
Noxia depone, quibus est humus hec in agone,
Regni persone quo viuant sub racione.[743]
Pacem compone, vires moderare corone,
Legibus impone frenum sine condicione,
Firmaque sermone iura tenere mone.
Rex confirmatus, licet vndique magnificatus,
Sub Cristo gratus viuas tamen inmaculatus.
Est tibi prelatus, comes et baro, villa, Senatus,10
Miles et armatus sub lege tua moderatus:[744]
Dirige quosque status, maneas quo pacificatus;
Inuidus, elatus nec auarus erit sociatus;
Sic eris ornatus, purus ad omne latus.
Hec, vt amans quibit, Gower, pie Rex, tibi scribit:
Quo pietas ibit, ibi gracia nulla peribit:
Qui bene describit semet, mala nulla subibit,[745]
Set pius exibit, que dei pietate redibit:[746]
Sic qui transibit opus et pietatis adibit,
Hunc deus ascribit, quod ab hoste perire nequibit;20
Et sic finibit qui pia vota bibit.[747]
Quanto regalis honor est tibi plus generalis[748]
Tanto moralis virtus tibi sit specialis:[749]
Sit tibi carnalis in mundo regula, qualis
Est tibi mentalis in Cristo spiritualis.[750]
Si fueris talis, tua Cronica perpetualis
Tunc erit equalis perfectaque materialis:
Rex inmortalis te regat absque malis!