SABBATO.
AD MATUTINUM.
Summae Parens clementiae,
Mundi regis qui machinam,
Unius et substantiae,
Trinusque personis Deus.
Nostros pius cum canticis
Fletus benigne suscipe;
Ut corde puro sordium
Te perfruamur largius.
Lumbos, jecurque morbidum
Flammis adure congruis;
Accincti ut artus excubent
Luxu remoto pessimo.
Quicumque ut horas noctium
Nunc concinendo rumpimus,
Ditemur omnes affatim
Donis beatae patriae.
Praesta, Pater piissime,
Patrique compar Unice,
Cum Spiritu Paraclito
Regnans per omne saeculum.
AD LAUDES.
Aurora jam spargit polum.
Terris dies illabitur;
Lucis resultat spiculum:
Discedat omne lubricum.
Phantasma noctis exulet:
Mentis reatus corruat:
Quidquid tenebris horridum
Nox attulit culpae, cadat.
Ut mane, quod nos ultimum
Hic deprecamur cernui;
Cum luce nobis effluat,
Hoc dum canore concrepat.
Deo Patri sit gloria,
Ejusque soli Filio,
Cum Spiritu Paraclito,
Nunc, et per omne saeculum.
AD VESPERAS.
Jam sol recedit igneus,
Tu lux perennis Unitas,
Nostris, beata Trinitas,
Infunde lumen cordibus.
Te mane laudum carmine,
Te deprecamur vespere:
Digneris, ut te supplices
Laudemus inter Coelites.
Patri, simulque Filio,
Tibique sancte Spiritus,
Sicut fuit, sit jugiter
Saeclum per omne gloria.