IN BEDEL, QUONDAM BELIAL INCARNATUM, DEVOTUM EPITAPHIUM.

Ismal, ecce, Bedel, non mel, sed fel, sibi des el![666]

Perfidus Achitophel, luridus atque lorell;

Nunc olet iste Jebal,[667] Nabal. S. Nabal, ecce, ribaldus!

Omnibus exosus atque perosus erat;

In plateaque cadens animam spiravit oleto:

Presbyteros odiens sic sine mente ruit.

Discite vos omnes quid sit violare sacratos

Presbyteros, quia sic corruit iste canis.

Cocytus cui si detur[668] per Tartara totus,

Sit, peto, promotus Cerberus huncque voret. 10

At mage sancta tamen mea Musa precabitur[669] atros

Hos lemuresque eat sic Bedel ad superos;

Non eat, immo ruat, non scandat, sed mage tendat,

Inque caput præceps mox Acheronta petat.

Bedel. Quanta malignatus est inimicus in sancto![670]

Psa. 73.

[666] des el] The Rev. J. Mitford proposes “dorell.”

[667] Jebal] Qy. “Jabel?” but I do not understand the line.

[668] si detur] So the Rev. J. Mitford reads. Ed. “sic petus.”

[669] precabitur] Ed. “precabiturum.”

[670] sancto] Ed. “sāctā.”


Mortuus est asinus,

Qui pinxit mulum:[671]

Hic jacet barbarus;

The deuill kys his culum! Amen.

Hanc volo transcribas, transcriptam moxque remittas Pagellam; quia sunt qui mea scripta sciunt.

[671] pinxit mulum] Corrected by the Rev. J. Mitford. Ed. “vixit multum.” The progress of the error was evidently—pinxit, vinxit, vixit. See notes.


Redde {Igitur quia sunt qui mala cuncta fremunt,[672]

{Igitur quia sunt qui bona cuncta premunt.

Nec tamen expaveo de fatuo labio,

Nec multum paveo de stolido[673] rabulo.

[672] fremunt ... premunt] So Editor of 1736. Ed. “frenuitur,” “prenuitur.”

[673] stolido] Ed. “scolido.”


Salve plus[674] decies quam[675] sunt momenta dierum!

Quot generum species,[676] quot res, quot nomina rerum,

Quot prati[677] flores, quot sunt et[678] in orbe colores,

Quot pisces, quot aves, quot sunt et[679] in æquore naves,

Quot volucrum pennæ, quot sunt tormenta gehennæ,

Quot cœli stellæ, quot sunt et[680] in orbe puellæ,

Quot sancti Romæ, quot sunt miracula Thomæ,

Quot sunt virtutes, tantas tibi[681] mitto salutes.

[674] Salve plus, &c.] From Marshe’s ed. of Skelton’s Workes, 1568, (where it is printed on the reverse of the title-page), collated with a copy in Additional MSS. Brit. Mus. (4787, fol. 224), which is headed “Ex Jo. Skeltono Poeta Laureato.”

[675] quam] So MS. In Marshe’s ed. a contraction, which the Editor of 1736 resolved into “quot.”

[676] generum species] MS. “species generum.”

[677] prati] MS. “pratis.”

[678] et] Not in Marshe’s ed.

[679] et] Not in Marshe’s ed.

[680] et] Not in Marshe’s ed.

[681] tantas tibi] So MS. Marshe’s ed. “tot vobis;” but compare v. 1. “Salve,” &c.


ORATOR[682] REGIUS SKELTONIS[683] LAUREATUS IN SINGULARE MERITISSIMUMQUE PRÆCONIUM NOBILISSIMI PRINCIPIS HENRICI SEPTIMI, NUPER STRENUISSIMI REGIS ANGLIÆ, HOC EPITAPHIUM EDIDIT, AD SINCERAM CONTEMPLATIONEM REVERENDI IN CHRISTO PATRIS AC DOMINI, DOMINI JOHANNIS ISLIPPÆ[684] ABBATIS WESTMONASTERIENSIS[685] OPTIME MERITI, ANNO DOMINI MDXII. PRIDIE DIVI[686] ANDREÆ APOSTOLI, &c.

Tristia Melpomenes cogor modo plectra sonare;

Hos elegos foveat Cynthius ille meos.

Si quas fata movent lacrymas, lacrymare videtur[687]

Jam bene maturum, si bene mente sapis.

Flos Britonum, regum speculum, Salomonis imago,

Septimus Henricus mole sub hac tegitur.

Punica, dum regnat, redolens rosa digna vocari,

Jam jam marcescit, ceu levis umbra fugit.

Multa novercantis fortunæ, multa faventis

Passus, et infractus tempus utrumque tulit. 10

Nobilis Anchises, armis metuendus Atrides,

Hic erat; hunc Scottus rex timuit Jacobus.

Spiramenta animæ vegetans dum vescitur aura,

Francorum populus conticuit pavidus.

Immensas sibi divitias cumulasse quid horres?

Ni cumulasset opes, forte, Britanne,[688] luas.

Urgentes casus tacita si mente volutes,

Vix tibi sufficeret aurea ripa Tagi.

Ni sua te probitas consulta mente laborans

Rexisset satius, vix tibi tuta salus. 20

Sed quid plura cano? meditans quid plura voluto?

Quisque vigil sibi sit: mors sine lege rapit.

Ad Dominum, qui cuncta regit, pro principe tanto

Funde preces quisquis carmina nostra legis.

Vel mage,[689] si placeat, hunc[690] timuit Jacobus,

Scottorum dominus, qui sua fata luit;

Quem Leo Candidior Rubeum necat ense Leonem,

Et jacet usque modo non tumulatus humo.

Refrigerii sedem, quietis beatitudinem, luminis habeat claritatem. Amen.

[682] Orator, &c.] This and the next piece from Marshe’s ed. of Skelton’s Workes, 1568, collated with the poems as given in Reges, Reginæ, Nobiles, et alii in Ecclesia Collegiata B. Petri Westmonasterii sepulti, &c., 1603, 4to.

[683] Skeltonis] Reges, &c. “Skeltonus;” but see ante and post.

[684] Islippæ] So Reges, &c. Marshe’s ed. “Islip.”

[685] Westmonasteriensis] So Reges, &c. Marshe’s ed. “Westmonastericii.”

[686] divi] So Reges, &c. Marshe’s ed. “domini.”

[687] videtur] So Reges, &c. Marshe’s ed. “videt.”

[688] Britanne] So Reges, &c. Marshe’s ed. “Britainie.”