The charter of king Iohn his submission, as it was conueied to the pope at Rome.

Iohannes Dei gratia rex Angliæ, omnibus Christi fidelibus hanc chartam inspecturis, salutem in Domino. Vniuersitati vestræ per hanc chartam sigillo nostro munitam, volumus esse notum, quod cùm Deum et matrem nostram sanctam ecclesiam offenderimus in multis, & proinde diuina misericordia plurimùm indigeamus, nec quid dignè offerre possimus pro satisfactione Deo & ecclesiæ debita facienda, nisi nosmetipsos humiliemus & regna nostra, volentes nosipsos humiliare, pro illo qui se pro nobis humiliauit vsq; ad mortem, gratia sancti spiritus inspirante, non vi interdicti nec timore coacti, sed nostra bona spontaneáq; voluntate, ac communi consilio baronum nostrorum conferimus, & liberè concedimus Deo & sanctis apostolis eius Petro & Paulo, & sanctæ Romanæ ecclesiæ matri nostræ, ac domino papæ Innocentio, eiúsq; catholicis successoribus, totum regnum Angliæ, & totum regnum Hyberniæ, cùm omni iure & pertinentijs suis, pro remissione omnium peccatorum nostrorum, et totius generis nostri, tam pro viuis quàm pro defunctis, & amodò illa ab eo & ecclesia Romana tanquam secundarius recipientes & tenentes, in præsentia prudentis viri Pandulphi domini papæ subdiaconi & familiaris.

Exindè prædicto domino papæ Innocentio, eiúsque catholicis successoribus, & ecclesiæ Romanæ, secundùm subscriptam formam fecimus & iurauimus, et homagium ligium in præsentia Pandulphi; si coram domino papa esse poterimus, eidem faciemus: successores nostros & hæredes de vxore nostra in perpetuum obligantes, vt simili modo summo pontifici, qui pro tempore fuerit, & ecclesiæ Romanæ, sine contradictione debeant fidelitatem præstare, & homagium recognoscere.

Ad indicium autem huius nostræ perpetuæ obligationis & concessionis, volumus & stabilimus, vt de proprijs & specialibus redditibus nostris prædictorum regnorum, pro omni seruitio & consuetudine, quæ pro ipsis facere debemus, saluis per omnia denarijs beati Petri, ecclesia Romana mille marcas Esterlingorum percipiat annuatim: in festo scilicet sancti Michaëlis quingentas marcas, & in Pascha quingentas: septingentas scilicet pro regno Angliæ, & trecentas pro regno Hyberniæ, saluis nobis & hæredibus nostris, iustitijs, libertatibus, & regalibus nostris. Quæ omnia, sicut supra scripta sunt, rata esse volentes atque firma, obligamus nos & successores nostros contra non venire, & si nos vel aliquis successorum nostrorum contra hæc attentare præsumpserit, quicunq; ille fuerit, nisi ritè commonitus resipuerit, cadat à iure regni.

Et hæc charta obligationis & concessionis nostræ, semper firma permaneat. Teste meipso, apud domum militum templi iuxta Doueram, coram H. Dublinensi archiepiscopo, Iohanne Norwicensi episcopo, Galfrido filio Petri, W. comite Sarisburiæ, Willielmo comite Penbroc, R. comite Bononiæ, W. comite Warrennæ, S. comite Winton, W. comite Arundel, W. comite de Ferarijs, W. Briwere, Petro filio Hereberti, Warino filio Geroldi, 15 die Maij, anno regni nostri decimo quarto.


This déed and instrument being written and ingrossed, the king deliuered it vnto Pandulph, to take with him to Rome, there to make deliuerie thereof to pope Innocent, and herewith did homage to the same pope, in forme as followeth.