The words of fealtie made by king Iohn to the pope.
Ego Iohannes Dei gratia rex Angliæ, & dominus Hyberniæ, ab hac hora & in antea, fidelis ero Deo & beato Petro et ecclesiæ Romanæ, & domino meo papæ domino Innocentio, eiúsq; successoribus catholicè intrantibus. Non ero in facto, in dicto, consensu vel consilio, vt vitam perdant vel membra, vel mala captione capiantur. Eorum damnum si sciuero, impediam, & remanere faciam si potero: alioquin eis quàm citiùs potero intimabo, vel tali personæ dicam, quàm eis credam pro certo dicturam. Consilium quod mihi crediderint, per se vel per nuncios suos seu literas suas, secretum, tenebo, & ad eorum damnum nulli pandam me sciente. Patrimonium beati Petri, & specialiter regnum Angliæ, & regnum Hyberniæ adiutor ero ad tenendum & defendendum, contra omnes homines pro posse meo. Sic me adiuuet Deus, & hæc sancta euangelia, Amen. Acta autem sunt hæc, vt prædictum est, in vigilia dominicæ Ascensionis ad Doueram, Anno 1213.