CAP. VIII.
Barbaria.
Ægypto continuatur nobilissima totius Africae regio Barbaria; in sex partes divisa, quarum una est provincia Barcana, quinque reliquae sunt regna, Tunetanum, Tremisenum, Fessanum, Maurocanum et Darense.
Barcana regio.
Inter Ægyptum et Tunetanum regnum litori praetenditor Barcana regio, à Barce antiqua urbe cognominata, soli asperitate pariter ac siccitate sterilis.
Regnum Tunetanum.
Tunetanum regnum veterem Africam minorem ferme totam occupat. Caput est Tunetum, sive Tunisa, vulgo Tunisi; insignis, vetus ac satis ampla urbs, quae ex Carthaginis ruinis crevit; emporium Venetis et Genuensibus aliisque mercatoribus celebre. Secunda est Tripolis nova, quae Tripolis Barbariae dicitur, ad differentiam Tripolis Syriae: emporium est Europæis mercatoribus celeberrimum. Bona etiam, quae olim Hippo, D. Augustina Episcopatu nota, nunc emporium haud postremum. Intus vero est Constantina Romanarum antiquitatum reliquiis conspicua.
Regnum Tremisenum.
Caput regni est Tremisen, amplissima quondam, bellis gravissimis postea tenuata. In litore est Algier, emporium satis nobile, at piratica infame, Christianis mancipiis refertissimum; urbs ipsa moenibus, arcibus ac tormentis bellicis adeo munita, ut inexpugnabilis credatur.
Regnum Fessanum.
Ad ipsum fretum Herculis Hispaniae objacet Fessanum regnum, cujus caput Fez, urbs totius Barbariae princeps, ingens, opulenta, frequens, splendida ac magnificis superbisque aedificiis miranda.
Tanger, Sebta, Arxilla, amplae ad fretum urbes, Hispanicae sunt ditionis.
Regnum Maurocanum.
Caput est Maurocum, vulgo Maroc, amplissima ac celeberrima olim, inter maximas universi orbis memorata: at postea ab Arabibus divexata, nunc maligne colitur. Secunda est Taradante.
Darense Regnum.
Intus Maurocano, Fessano ac Tremiseno regnis confine est regnum Darense amplissimum, olim Caesariensis Mauritania dictum. Caput est Dara, unde regioni nomen, tenuibus, ut totum regnum, atque egenis incolis habitata. Melilla ad mare internum conspicua urbs Hispano paret.