CAP. VII.

De incolis universæ Africæ novaque ejus descriptione; ac primum de Ægypto

Qvinam mortales Ægyptum antiquitus incoluerint, ante dictum set. Reliqua Africae versus Occasum mari adjacentia tenuerunt populi commemorati. Advenae autem primi fuere Phoenicum coloni aliique ex Asia atque Ægypto profecti. Postea paruit Romanis; mox Græcis Imperatoribus totum hoc terrarum spatium. Deinde Vandalis, Saracenis, Arabibus. Nunc partem tenet Turca, partem Serifus, quem vocant; partem reges alii, partem denique Hispaniarum Rex.

At Æthiopes à suo solo neque recesserunt, neque in id alios colonos receperunt; id longinquitas effecit regionis immensaeque intercedentium desertorum vastitates.

Sed enarrata Africae antiquitate, res postulat, uti novam etiam ejus descriptionem subjiciamus.

Dividitur nunc universa in septem potissimum partes sive regiones, quarum
nomina sunt haec: Ægyptus, Barbaria, Biledulgerid, Sarra desertum,
Nigritæ, Æthiopia Interior, sive Superior, quod Abissinorum imperium, et
Æthiopia Exterior sive Inferior.

Ægyptus.

Ægypti (quam Turca obtinet) caput nunc est Cairum, vulgo Alcair, Chaldaeis Alchabyr, urbs magnitudine stupenda, Emporium celeberrimum, Circassiorum Ægypti Sultanoram quondam regia. Prope est Materea hortus balsami fructibus consitus, quod uni terrae Iudaeae quondam concessum, hodie nisi in hoc loco, nusquam colitur.

Vltra Nilum pyramides visuntur stupendae altitudinis, ut ante memoravimus.

Secunda claritate à Cairo est Alexandria, splendida quondam atque opulentissima civitas, nunc crebris bellis destructa atque concisa, celeberrimum Christianis mercatoribus praebet emporium. Nobile exinde est cum arce opidum Raschitt, quod Europaei Rosettam vocant. Damiata, olim Pelusium, Ptolemaei Geographi incunabulis insigne est.