CAP. VI.
Gætuli, Atlas mons, Libya interior et Æthiopia.
Gætuli.
A tergo Mauritaniarum Africaeque Minoris Gaetulorum gens, et ipsa quoque Romanorum armis debellata, longe lateque incoluit, quidpe quae hodie occupat quicquid terrarum à Lempta opido ad Oceanum usque, spatio mill. Germanicorum CCCL protenditur. Hoc spatio nunc est Biledulgerit provinciae major pars, ubi Targa regnum, et quatuor deserta, Lempta, Zuenziga, Zanhaga, Hair.
Atlas Mons.
Gaetulos à Meridie claudit mons Atlas, totius Africae vel fabulosissimus. E mediis hunc arenis in coelum usque attolli prodiderunt celebrati auctores, asperum, squalentem, qua vergat ad litora Oceani, cui cognomen imposuit: eundem opacum nemorosumque, et scatebris fontium riguum; qua spectat Africam, fructibus omnium generum sponte ita subnascentibus, ut nunqnam satietas voluptatibus desit. Incolarum neminem interdiu cerni: silere omnia haud alio quam solitudinum horrore. Eundemque noctibus micare crebris ignibus, Ægipanum Satyrorumque lascivia impleri, tibiarum ac fistulae cantu tympanorumque et cymbalorum sonitu strepere.
Libya interior.
Vltra Atlantem Libya est interior ad Nigrum usque flumen, vastarum solitudinum, nunc desertum Sarra dicta.
Æthiopia et Troglodytica.
Iam vero quicquid ultra Nigrum flumen est et Ægyptum, versus utrumque mare Atlanticum Rubrumque, Æthiopes tenuerunt, gens omnium Africae terrae amplissima, extra Africam à vetustissimis Geographorum posita. Ab Æthiope Vulcani filio cognominati; vel, ut alii, ab nigro vultus corporisque colore; [Greek: aithops] quidpe significat nigrum.
Divisa fuit Æthiopia in varia Æthiopum genera; quorum Ptolemaeus innumera tradit nomina. At clarissimi omnium fuere Nigritae; à Nigro flumine dicti; et Nubiorum gens magna, unde hodieque vastissima regio dicitur Nubia. Ea autem Æthiopiae pars quae Nilo utrimque adjacet, Æthiopia dicitur sub Ægypto; atque in ea ad Nili paludes seu lacus Cinnamomifera regio. At totum sinus Arabici laevum larus Arabes tenuere Troglodytae, unde regio ipsa Troglodytica.