CAP. V.

Numidia et Mauritania.

Numidia.

A Tusca amne usque ad Ampsagam fluvium litori Africo praetenditur Numidia, Masinissæ Regis nomine maxime clara, nunc Tremisenum regnum eodem porrigitur situ. Gens ipsa Numidae, ante Nomades à Græcis adpellati, à permutandis pabulis, mapalia sua plaustris circumferentes, ut nunc Tattarorum fert mos.

Fluviorum celeberrimus est Rubricatus. Vrbes quam plurimæ, nobilesque; sed Cirtha eminens; Sittianorum, postquam Romani tenuere, colonia dicta: quondam Iubæ et Syphacis domus, cum foret opulentissima. Dein sequuntur Cullu, Ruscicade, Bulla regia, Tacatua, Hippo regius, Sicca, Tabrachæ: Hanc quoque regionem debellatam in provinciæ formam redegerunt Romani.

Mauritania.

Vltima ad Occasum est Mauritania; in qua praecipua gens Maurorum, unde nomen regioni. Hos Graeci Maurusios dixerunt. Terminantur à Meridie Atlante minori, quo submoventur à Gaetulis: qui et ipsi postea oppressis et exstinctis Maurusiis Mauritaniae majorem partem occuparunt: ab Occasu est Oceanus Atlanticus, à Septemtrione fretum Herculis et mare internum; Ab Ortu primo Mulucham habuit flumen, quod Mauros à Numidis discernebat; at quum ea Numidiae pars, quae est inter Ampsagam et Mulucham, Mauritaniae adjiceretur, finis huic constitutus est Ampsaga. Continet hodie tria regna: Darense, Fezense et Maurocitanum. Dividebatur autem olim Malva flumine in Caesariensem quae Numidiam contingit, et Tingitanam quae Oceano perfunditur. Regna fuere ad C. Caesarem usque Imperatorem, qui in duas divisit provincias.

Cæsariensis.

Caesariensis provincia, quam nunc totam Dara regnum obsidet, antea Bocchi regnum adpellata fuit. Partem tamen inter Malvam et Mulucham Massaesylornm gens tenuit. Caput provinciae Iulia Caesarea, aliquando ignobilis, cum Iol esset; postea quia Iubae regia, illustris facta. Reliqua opida sunt Cartenna, Saldae, Opidum novum, Rusazus, Ruscurium, Rusconia, Tipasa, Tubusuptus et Tucca, impositum mari ac flumini Ampsagae.

Tingitana.

Tingitana provincia, quam nunc duo regna Fez et Morocco occupant, ab urbe Tingi, quae nunc vulgo Tanger, cognomen accepit, ante Bogudiana dicta à Rege Bogud. Opida in ea, Tingi modo dictum, caput provinciae, ab Anteeo conditum; Iulia Constantia, Zilis, Volubilia et Lixus, vel fabulosissime ab antiquis narrata. Ibi quidpe regia Antaei, certamenque cum Hercule, et Hesperidum horti.