CAPVT. 10.

De couductu Soldani, et via vsque in Sinay.

Priùs dictum est de reuerentia Soldani, quandò ad ipsum intratur exhibenda. Sciendum ergò, cum ab eo petitur securus conductus, nemini denegare consueuit, sed datur petentibus communiter sigillum eius, in appenditione absque literis: hoc sigillum, pro vexillo in virga aut hasta dum peregrini ferunt, omnes Sarraceni videntes illud flexis genibus in terram se reuerenter inclinant, et portantibus omnem exhibent humanitatem. Verumtamen satis maior fit reuerentia literis Soldani sigillatis, quod et Admirabiles, et quicunque alij Domini, quando eis monstrantur, antequam recipiant, se multùm inclinant: Deinde ambabus manibus eas capientes ponunt super propria capita, posteà osculantur, et tandem legunt inclinati cum magna veneratione, quibus semel aut bis perlectis, offerunt se promptos ad explendum quicquid ibi iubetur, ac insuper exhibent deferenti, quicquid possint commodi, vel honoris: sed talem conductum per literas Soldani vix quisquam peregrinorum accipit, qui non in Curia illius stetit, vel notitiam apud illum habuerit. [Sidenote: Literæ Soldani in gratiam Mandeuilli concessæ.] Ego autem habui in recessu meo, in quibus etiam continebatur ad omnes sibi subiectos speciale mandatum, vt me permitterent intrare, et respicere singula loca, pro meæ placito voluntatis, et mihi exponerent quorumcunque locorum mysteria distinctè et absque vllo velamine veritatis, ac me cum omni sodalitate mea benignè reciperent, et in cunctis rationalibus audirent, requisiti autem si necesse foret de ciuitate conducerent in ciuitatem. Habito itaque peregrinis conductu, ad Montem Sinay potest à Cayr vnam duarum incipere semitarum, vsque vallem Helim, vbi adhuc sunt duodecim fontes aquarum. Nam vna viarum est, vt pertranseat passagium maris rubri, non longè ab eodem loco, vbi olim populus Israel Duce Mose, Deo iubente, siccis pedibus transiit idem mare. [Sidenote: Ratio, cur Rubrum mare sic appellatur.] Quod quidem, licèt aqua sit satis clara, dicitur ibi Rubrum propter lapillos, et arenas subrufi coloris: et continet ibi nunc temporis passus maris in latitudine ferè sex leucas. Transmissoque mari, ibit super hanc longè ab oris eiusdem per dietas quatuor, atque ex tunc relinquens mare, tendit per deserta sex aut septem dierum, vsque in vallem præfatam. Alia est autem via, vt de Babylonia intret Dyrcen deserta, tendens ad quendam fontem, quem dicitur Moses [Marginal note: Vel Maus.] fecisse: et hinc ad riuulum Marach, qui quondam, Mose imponente lignum, ab amaritudine dulcescebat, et sic tandem in premissam vallem perueniant. Et restat via grandis dietæ ad Montem Sinay ab hac valle. Nam à Babylonia vsque in Sinay, æstimatur esse via duodecim dictarum, quamuis nonnulli citius perueniunt. Hoc verè sciendum, neminem peregrinorum per hæc deserta sine ductore posse tendere, cui notæ sunt viæ, sed nec equi valent transire, præcipuè quòd non inuenirent in desertis quid bibere. [Sidenote: Abstinentia Camelorum ab aquis.] Aliquo tamen modo transitur per Camelos, eò quòd se continere possunt de potu duobus aut tribus diebus: Et oportet vt itinerantes ferant secum per viam necessaria ad victum proprium, et Camelorum, nisi quòd interdum fortè Cameli aliquid sibi abrodere possunt circa cortices arbustorum, et folia ramusculorum.