CAPVT. 13.
De ciuitate Bethleem, et semita vsque in Ierusalem.
Bethleem Ciuitas longa sed parua, firmata est vndique fossatis fortibus: cuius modò habitatores quasi omnos sunt Christiani. In illa ad orientem honesta, et placida habetur Ecclesia: (nescio an aliquam eiusdem quantitatis viderim placentiorem,) extrinsecus habens turres saltaturas, pinnacula, et propugnacula nobili artificio fabricata, et intrinsecus 44. de marmore decoro columnas. Ad principalis autem turris dextram in descensu 16. graduum, est diuersorij locus, vbi ex intacta et benedicta Virgine nascebatur Christus homo Deus. Hic locus est multùm artificiosè operatus marmore, et generosè depictus auro et argento, variòque colore, cui propè ad tres passus est præsepe in quo reclinabatur natus Dominus, ibíque videtur puteus quidam, in quo aliqui putare volunt cecidisse stellam ductricem trium Magorum, post eius peractum officium.
Est etiam ante præsepe Domini, tumba beati Interpretis Hieronymi, et extra Ecclesiam monstratur cathedra, in qua residere solebat. Sub clausura huius ecclesiæ ad dextram, per 18. gradus apparet fossa, quæ dicitur ossium innocentium causa Christi ab Herode impio occisorum. Hinc ad quingentos, vel cítra pedes habetur alia Ecclesia nomine Sancti Nicholai, in quo scilicet loco, post recessum Magorum beata Virgo tempus sui puerperij obseruauit. [Sidenote: Taxat simplicitatem vulgi.] Ibíque monstrantur rubra saxa albis respersa maculis, quòd simpliciores narrant saxis euenisse de abundantia lactis virginis ab vberibus eiecti. In via Bethleem ab Helya miliario contra meridianam plagam iuxta viam quæ ducit Ebron, Christiani de Bethleem colunt circa ciuitatem multam copiam vinearum, ad potum sub ipsorum. [Sidenote: Saraceni non bibunt vinum in manifesto.] Nam Sarraceni non colunt vineas, nec vina vendunt neque in manifesto bibunt, eò quòd liber legis Mahomet, facit super hoc prohibitionem, et interpretatur maledictionem.
[Sidenote: Sanctæ Charitatis.] De Bethleem in Austrum duabus leucis habetur claustrum Sanctæ Charitatis, ibidem suo tempore Abbatissæ. A Bethleem tendendo Ierusalem inuenitur ad dimidiam leucam Ecclesia, in cuius loco Angelus dixit pastoribus, Annuncio vobis gaudium magnum, quod natus est nobis Saluatur qui est Christus Dominus. Est et tumba Rachel Patriarchæ, vbi etiam coaceruata iacent 12. saxa magna, quæ quidam autumant illic tumulasse Iacob, eò quòd Beniamin duodecimus sibi filius nascebatur ibidem. Sícque venitur in Sanctam Ciuitatem Ierusalem. [Sidenote: Bethel] Notandum, Bethel vicus est 12. ab Helya ad dextram euntibus Neapoli, quæ primùm Luza vocabatur. Sed ex eo tempore quo ibat ad Ieroboam, filium Nebat, vituli aurei fabricati sunt, et à decem tribubus adorata, vocata est Bethauen, id est, Domus Idoli, quæ antè vocabatur Domus Dei. Ieronymus. Sed et Ecclesia ædificata est vbi dormiuit Iacob, pergens Mesopotamiam, vbi et ipsi loco Bethel, id est, domus Dei nomen imposuit.