CAPVT. 14.
De Ecclesia gloriosi Sepulchri Domini in vrbe Ierusalem.
Ierusalem cum tota terra prommissionis, est quasi vna de quinque prouincijs vel pluribus, quibus Regnum Syriæ distinguitur. Iungitur autem Iudeæ ad Orientem Regno Arabiæ, ad meridiem Aegypto, ad Occidentem mari mago, et ad Aquilonem Rego Syriæ. Iudeæ terra per diuersa tempora à diuersis possessa fuit nationibus, Cananæorum, Iudæorum, Assyriorum, Persarum, Medorum, Macedonum, Græcorum, Romanorum, Christianorum, Sarracenorum, Barbarorum, Turcorum, and Tartarurum. Cuius rei causa meritò potest æstimari, quod non sustinuit Deus magnos peccatores longo tempore permanere in terra sibi tam placita, et tam sancta.
[Sidenote: Templum Sepulchri.] Itaque perigrinus veniens in Ierusalem primo expleat suam peregrinationem, ad reuerendum et sacrosanctum Domini nostri Iesu Christi sepulchrum: cuius Ecclesia est in vltima ciuitatis extremitate, ad partem aquilonarem, cum proprio sui ambitus muro ipsi ciuitati adiuncto. Ipsa verò Ecclesia est pulchra et rotundæ formæ cooperta desuper cum tegulis plumbeis, habens in Occidente turrim altam et firmam, in pauimenti Ecclesiæ medio ad figuram dimidij compassi habetur nobili opere Latonico ædificatum paruum Tabernaculum quasi 15. pedum tam longitudinis quàm latitudinis, et altitudinis miro artificio intus extràque compositum, ac multùm diligenter diuersis coloribus ornatum. Hoc itaque in Tabernaculo seu Capella, ad latus dextrum, continetur incomparabilis thesaurus gloriosissimi sepulchri, habentis octo pedes longitudinis, et quinque latitudinis. Et quoniam in toto habitaculo nulla est apertura præter paruum ostium, illustratur accedentibus peregrinis pluribus lampadibus, (quarum ad minus vna coram sepulchro iugiter ardere solet) ingressus.
[Sidenote: Melech Mandybron Soldanus.] Sciendum, quòd ante breue tempus solebat sepulchrum esse ingressis peregrinis accessibile, ad tangendum et osculandum, sed quia multi vel effringebant, vel conabantur sibi effringere aliquid de petra sepulchri, iste Soldanus Melech Mahdybron fecit illud confabricari, vt nec osculari valeat, nec adiri, sed tantummodo intueri, Et ob illam causam in sinistro pariete in altitudine quinque pedum immurari effracturam petræ sepulchri ad quantitatem capitis humani, quod tanquam pro sepulchro ibi ab omnibus veneratur, tangitur, et osculatur.
Dicitur ibi quoque communiter præfatam lampadem coram sepulchro singulis annis in die Sanctæ Parascheues, hora nona extingui, et in media nocte Paschæ sine humano studio reaccendi. [Sidenote: Mandeuillus de hoc dubitat.] Quod (si ita est) euidens diuini beneficii miraculum est. Et quamis id plurimi Christiani simpliciter in magno pietatis merito credant, plerísque tamen est in suspicione. Fortè talia Sarraceni custodes sepulchre fingentes diuulgauerunt, pro augendo emolumenta tributi, quod inde resultaret, seu oblationum quæ dantur.
Singulis autem annis in die coenæ Domini in Parascheue, et in vigilia Paschæ, tribus his diebus manet Tabernaculum hoc apertum continuè, et patet omnibus Christianis gentibus accessus, aliàs verò non per annum sine redditione tributi. Intra Ecclesiam, propè parietem dextrum, est Caluariæ locus, vbi crucifixus pependit Christus Dominus. [Sidenote: Tumba Godefridi de Bollion.] Per gradus ascenditur in hunc locum, et est rupis velut albi coloris, cum aliqua rubedine per loca commixta, habens scissuram, quam dicunt Golgotha, in qua maior pars preciosi sanguinis Christi dicitur influxisse: vbi et habetur altare constructum, ante quod consistunt tumbæ Godefridi de Bullion, et aliorum Regum Christianorum, qui circa annum incarnationis Domini, 1100. debellauerunt et obtinuerunt sanctam vrbem cum tota patria ex manibus Sarracenorum, et per hoc conquisierunt sibi magnum nomen, vsque in finem sæculi duraturum. [Sidenote: Psal. 74. 12.] Propè ipsius crucifixionís locum continetur literis. Græcis hoc scriptum: [Greek: ho theos basileus hæmon pro aionos eirgasato sotærian en mesoi tæs gæs]. hoc est dicere, Deus Rex noster ante secula operatus est salutem in medio terræ. Item directè in loco, vbi crux sancta stetit cum Christo rupi infixa, habetur hoc exaratum in saxo rupis: [Greek: ho horais esi basis tæs piseos ton kosmon], hoc est, quod vides fundamentum est fidei mundi.
[Sidenote: Iterum taxit ignorantiam vulge. Regina Helena Anglia.] Haud remotè ab hoc Caluariæ monte, habetur et aliud altare, vbi iacet columna flagellationis Domini, cui stant de propinque et ali coælumnæ quatuor de Marmore aquam iugiter resundantes, et (secundum opinionem simplicium) passionem innocentem Christie deflentes. Est sub isto altari crypta, 42. granduum profunda, vbi sancta Helena Regina reperit tres cruces, videlicet Christi, et latronum cum eo crucifixorum, ac etiam clauos crucis Domini in cryptæ pariete.
In medio autem chori huius Ecciesiæ, est locus pauimenti stratus mirè et pulchrè, ad integram compassi figuram vbi depositum corpus Christi de cruce Ioseph ab Aramathia cum suis adiutoribus lauit et condiuit aromatibus. Item infra Ecclesiam à septentrionali parte ostenditur locus, vbi Christus Magdalenæ apparuit post suam resurrectionem, quando eum credidit hortulanum.
[Sidenote: Indorum Capella sive subditorum præsbiteri Ioannis.] A dextro autem latere ad ingressum Ecclesiæ, habentur gradus 18. sub quibus est Capella Indorum, vbi soli peregrini de India per sacerdotes suos cantant iuxta ritum suum Missas, celebràntque diuina. Missam faciunt quidem breuissimam, conficientes in principio verbis debitis sacramentum corporis et sanguinis Christi de pane et vino, ac posteà paucis orationibus additis, totum oratione Dominica concludunt officium. Hoc autem verum est, quod cum maxima attentione, reuerentia, humilitate et deuotione se gerunt et continent diuinis.
[Sidenote: An Ierusalem sit in medio mundi.] Porrò illud, quod quidam peruulgauerunt, aut opinati sunt, Iudæam aut Ierusalem, vel Ecclesiam istam consistere in medio totius mundi, propter prædictam scripturam, (in medio terræ) hoc intelligi non potest localiter ad mensuram corporis terræ: Nam si ad terræ latitudinem, quam æstimant inter duos polos, respiciamus, certum est Iudæam non esse in medio, quod tunc esset sub circulo æquatoris, et esset ibi semper æquinoctium, et vtrumque polorum staret iis in horizonte. Quod vtique non est ita, quod existentibus in Iudæa eleuatur multùm polus arcticus.
Rursus si ad terræ longitudinem spectemus, quæ æstimari potest à Paradiso terrestri, scilicet à digniori et latiori terræ loco, versus eius Nadir, scilicet versus locum sibi in Sphæra terræ oppositum, tunc Iudæa esset ad Antipodes paradisi, quod apparet ita non esse, quod tunc esset viatori de Iudæa ad Paradisum tendentis æqua itineris mensura, siue tenderet versus Orientem, siue versus Occidentem. Sed hoc non est verisimile nec verum, sicut probatum constat per experientiam multorum. Mihi autem videtur, quod præfata Prophetæ scriptura, potest exponi, in medio terræ, id est, circa medium nostri habitabilis, videlicet vt Iudæa sit circa medium inter Paradisum et Antipodes Paradisi, distans tantum ab ipso Paradiso in oriente 96. gradibus, prout ego ipse per viam orientalem tentaui; quanquam de hoc non videtur de facili plena certitudo haberi; eo quòd in longitudine coeli nullæ stellæ manent immobiles, sicut in latitudine manent poli sempèr fixi. Vel potest ita exponi, quòd Dauid qui erat Rex Iudæa, dixit in medio terræ, hoc est, in principali ciuitate terræ suæ Ierusalem, quæ erat ciuitas regalis, siue sacerdotalis terræ Iudeæ: vel fortè spiritus sanctus, qui loquebatur per os prophetæ in hoc verbo vult intelligi non corporeum aut locale, sed totum spirituale, de quo intuitu nihil ad præsens est scribendum,