CAPVT. 15.

De tribus alijs Ecclesijs, et specialiter de templo Domini.

Vltrà duo stadia ab Ecclesia ad Meridiem sancti sepulchri habetur magnum hospitale sancti Ioannis Hierosolymitani, qui caput et fundamentum esse dignoscitur ordinis hospitaliorum modò tententium Rhodum insulam: in quo recipi possunt omnes Christiani perigrini cuiuscunque sint conditionis, seu status, vel dignitatis. Nam Sarraceni pro leui cura anxij rumoris, prohibent ne apud quenquam suorum Christianus pernoctet. Ad sustentationem ædificij huius hospitalis, habentur in eo 124. columnæ marmoreæ, et in parietibus distincti 54. pilarij. Satis propè hunc locum in orientem, est Ecclesia quæ dicitur, de Domina nostra magna: et indè non remotè alia, quæ dicitur nostræ Dominæ latinorum, ædificata super locum, vbi Maria Magdalene, et Maria Cleophæ cum alijs pluribus, dum Christus cruci affigebatur, flebant et dolores lamentabiles exercebant.

Item ab Ecclesia Sancti Sepulchri in orientem ad stadium cum dimidio habetur ædificium mirabile, ac pulchrum valdè, quod templum Domini nominatur, quod constructum est in forma rotunda, cuius circumferentiæ diameter habet 64 cubitos, et altitudo eius 126, et intrinsecus pro sustentatione ædificij, multi pilarij. In medio autem templi est locus altior 14. gradibus, qui et ipse columnis vndíque est stipatus: et secundum quatuor mundi plagas habet templum quatuor introitus per portas Cypressinas artificiosè compositas, nobiliterque sculptas, et excisas. Et ante portam aquilonarem intra templum fontem aquæ mundæ, qui quamuis olim exundabat, tamen nunc minimè fluit. In toto circuitu ædificij extrinsecus est valdè pro atrio latum spacium loci, stratum per totum pauimentum marmoribus. Hoc templum non ducitur stare in eodem loco vbi templum Dei stetit in tempore Christi, quo post resurrectionem a Romanis destructo, istud longo post tempore Adrianus Imperator extruxit, sed non ad formam templi prioris: prædictum tamen excelsum in medio templi locum vocant Iudæi sanctum sanctorum.

Sciatis itàque quòd Sarraceni magnam exhibent huic templo reuerentiam, et honorem sæpius illud discalceati intrantes, et positis genibus deuotè Deum omnipotentem exorantes, nulla enim ibidem habetur imago, sed multæ lampades relucentes. [Sidenote: Literæ Soldani traditæ Mandiuillo.] Neminem Christianorum seu Iudæorum ingredi sinun, templum, reputantes eos indignos ad hoc, et nimium immundos, vndè nisi virtute literarum quas habui a Soldano, nec ego fuissem ingressus. Ingrediens autem cum meis sodalibus deposuimus calciamenta, recogitantes cum multa cordis deuotione, nos magis id facere debere, quàm incredulos Sarrcenos.

Et verè meritò est iste locus in magna reuerentia habendus: dum enim Rex Salomon primum in illo templo per Dei iussionem, et Dauidis patris sui commissionem ædificasset, exorauit præsente cuncto populo Israel, vt quicúnque illic Deum pro iusta causa rogaret audiretur; et Dominus monstrauit exauditionis signum per nebulam de coelo emissam, proùt narrat historia veritatis 3. Regum libro.

Porrò in eo loco vbi statuerat idem Rex ante templum altare holocausti, videlicet extra portam templi occidentalem, habetur et nunc altare, sed non ad instar, nec ad vsum primi: Nam Saraceni, quasi nihil curantes, traxerunt in eo lineos tanquam in astrolabio figentes in linearum centro batellum, ad cuius vmbram per lineas discernuntur diei horae.

Etiam in hac atrij parte apparent adhuc vestigia portæ speciosæ, vbi Petrus
Apostolus, cum Euangelista Ioanne dixit contracto, In nomine Christi Iesu
Nazareni surge, et statim consolidabantur illi plantæ.