CAPVT. 16.
De pluribus locis sacris iuxta vrbem.
[Sidenote: Templarij à templo Salomonis dicti.] Viaturo ad dextram satis de propinquo habetur et alia Ecclesia, quæ nunc appellatur schola Salomonis: rursusque ad Meridiem est et aliud templum siue Ecclesia, quæ vocatur Templum Salomonis, quòd olim fuit caput, et fundamentum totius ordinis Templariorum.
[Sidenote: Regina Helena Angla.] A claustro huius templi extrinsecus in Aquilonem habetur decora Ecclesia beatæ Annæ, in cuius loco creditur virgo Maria in eiusdem matris suæ vtero fuisse genita, et concepta, parentunque illius, scilicet, Ioachim et Annæ, tumba saxea monstratur in descensu Ecclesiæ, per 22. gradus, vbi et adhuc patris eius ossa putantur quiescere, sublato inde per reginam Helenam korpore sanctæ Annæ, et recondito (vt prædictum est) in Ecclesia Constantinopoli sanctæ Sophiæ.
[Sidenote: Probatica piscina.] Est et intra hanc Ecclesiam probatica piscina, vbi quondam post motionem Angeli, omnes accedentes primi, a quocúnque languore sanabantur infirmi, quæ tamen nunc temporis ita neglecta iacet, et deformata, vt videtur immunda cistrina. Habetur et ante Ecclesiam arbor grandis, et antiqua, de qua nonnulli fabulantur, quod ad beatæ Mariæ natiuitatem principium accepit, et ortum.
[Sidenote: Mons Sion.] Mons Sion est excelsior locus in vrbe ad cuius radicem, est castrum spectabile constructum per aliquem Soldanorum. In montis autem cacumine videntur multæ sepulturæ regum Indeæ, videlicet Dauid, Salomonis, et quorundam de successoribus suis. Ad introitum montis habetur capella, et in illa lapis monumenti quem Ioseph de Arimathea obuoluit ad ostium sepulchri est valde magnus, et est ibidem aliqua pars columnæ flagellationis, ac pars mensæ super quam Dominus vltimò cænauit cum Apostolis, et instituit noui Testamenti sacramentum sui venerandi corporis, et sanguinis. Sub hac capella ad aliquos gradus monstratur locus eiusdem cænationis, videlicèt cærnaculí magni, et in eo vas, aquarum, in quo Christus lauabat pedes Apostolorum: iuxta quod vas a Gamaliele, et alijs viris timoratis primus sepultus fuit protomartyr Stephanus.
In eo quoque loco intrauit post resurrectionem suam Dominus ianuis clausis ad discipulos dicens pax vobis, et agens alia, quæ plenius Euangelica pandit Historia, ac tandem in die Pentecostes ijsdem spiritum sanctum in linguis igneis misit ibidem. Ab hoc monte Sion versus ciuitatem habetur Ecclesia dedicata sancto saluatori, in quo nunc dicuntur seruari ossa S. Stephani supradicti, et sinistrum brachium S. Ioannis Chrisostomi, cuius corpus vt dictum est requiescit Constantinopoli.
Item ab hoc monte versus Austrum ab opposito plateæ, est pulchra Ecclesia nostræ Dominæ, in cuius loco diu morabatur post ascensionem filij sui, quamius pro parte eiusdem temporis in valle Iosaphat manserit: nam in ista defungebatur, et in illo ab Apostolis honorificè sepulta fuit. [Sidenote: Natatoria Siloe.] Itemque ab hoc monte in vico eundi versus vallem Iosaphat inuenitur fons aquæ dictus Natatoria Siloe, vbi cæcus natus à Christo missus lauabat oculos, et regressus est videns. Et dicunt quidam ibidem sepultrum Isaiam Prophetam.
Porro mons olim dictus Moria de quo loquitur Scriptura sacra est rupis haud longè a supradicto templo Domini in ipsius meredie, in cuius rupis loco excelso velut emenenti sed edito Dominus noster Iesus Christus frequentèr instruebat suos discipulos, et populos, magnáque miracula exhibebat, atque deprehensae mulieri in adulterio omnia peccata dimittebat. [Sidenote: Iohan. 8.]
Ab opposito autem prædicti fontis natatorij habetur imago lapidea, rudi et vetusto opere sculpta, deformitérque detrita, quae manus Absalon nuncupatur, cuius ratio lib. 2. Regum monstratur. Vbi de propè vidi Arborem Sambucum, ad quam vel citrà cuius locum (vt dicitur) Iudas traditor per se suspensus crepuit medius, et diffusa sunt viscera eius.
Præterea à monte Sion versus Meridiem vltrà vallem ad iactum lapidis est locus Aceldema, in quo emptus ager 30. denarijs proditionis est, Et in quo sunt plures sepulturæ peregrinorom, et vestigia cellularum, de quondam illic commorantibus Heremitis.