CAPVT. 20.
De territorio Gallileæ, et Samariæ, et de villa Sardenay.
Item à Nazareth ad leucæ dimidum, monstrantur in rupe vestigia pedum, quæ dicuntur esse Domini nostri Iesu Christi vbi de manibus Iudæorum, ipsum de alta rupe præcipitare volentium desiluit in istam. De quo saltu quidam intelligunt illud scriptum Euangelicum, Iesus autem transiens per medium illorum ibat.
Ad quatuor autem leucas de Nazareth, est Cana Galileæ, vbi Christus ad vrbanas matris preces, mutauit vndam in vinum optimum.
[Sidenote: Mons Thabor.] Ad distantiam quatuor leucarum à Nazareth, venitur in Thabor, montem spectabilem, vbi transfigurabatur Christus, coram quibusdam suis Apostolis, apparentibus ibidem, Mose, et Helia, prophetis, vocéque dilapsa à magnifica Patris gloria, et videbatur Petro bonum ibi esse: quondam in hoc monte habebatur ciuitas, cum pluribus Ecclesijs; quarum nunc sola restant vestigia, excepto quod ille locus transfigurationis est inhabitatus, qui est Schola Dei nominatus. [Sidenote: Obserueretur.] Notandum. Thabor est in medio Galileæ, campus mira iucunditate sublimis, distans à Diotesaria 3. milliaribus contra Orientem.
Item de Nazareth in tres leucas est villa, seu castrum Zaffara, de quo recolo me supradixisse capite 4. Et inde venitur in Mare Galileæ, quod quamuis dicatur mare, est lacus aquæ dulcis longus.
[Sidenote: Mare Tyberiadis.] Vltra centum 60. forsitan stadia est lacus, bonorum piscium ferax et vber, qui etiam in alio loco sui vocatur mare Tyberiadis, et in alia mare Genezareth, varians sibi nomen, secundum ciuitas, et terras, propinquas. Circa hoc mare Christus frequentèr, et libentèr ambulasse videtur: hic vocauit ad sui discipulatum, Petrum, et Andream, Iacobum, et Ioannem: hic super vndam siccis ambulabat vestigijs, et præcipitem Petrum filium tentantem, verbo increpationis releuat ne mergatur, hic denique rediuiuus à morte repleuit discipulorum rete magnis piscibus 153.
Item in ciuitate Tiberiade, quæ est propè hoc mare habetur in veneratione mensa illius coenæ, quam in Emaus castello Christus cænauit, cum ab oculis commensalium euanuit. Hic de propè monstratur mons ille fertilis, mons ille pinguis, in quo de paucis panibus, et de paucioribus piscibus iussu Christi fuerunt saturati, quinque millia hominum.
Ad initium autem prædicti maris iuxta villam Capernaum habetur fortius castrum totius terræ promissionis, in quo dicitur nata fuisse sancta Anna mater virginis Mariæ.
[Sidenote: Damascus.] Prædictis itaque Christi vestigijs, et terræ sanctæ locis à peregrino cum deuotione cordis et reuerentia debita visitatis, si desiderat reuerti, posit illud facere per Damascum; quæ est ciuitas longa, nobilis, et grandis, ac plena omnium rerum mercimonijs, cum tamen distat à portu maris tribus plenè dietis, per quod spacium itineris, cuncta traijciuntur à suis equis, Dromedarijs, et Camelis: et putatur à plerisque narrantibus fundata in loco vbi Cain protoplaustorum filius Abel fratrem suum occidit.
A Damasco de propinquo est mons Seyr, ciuitas grandis firmata duplicibus muris ac populosa nimis, in qua sunt multi in arte Physica famosi professi. Item à Damasco haud remotè distat castrum satis munitum, et firmum, quod Derces est nominatum. Habent autem in illis, et vlterioribus partibus hunc vsum: si quando castrum ab hostibus fuerit sic obsessum, quòd Dominus eius non possit emittere nuncium amico suo remotè moranti, recipit columbam olim in castro, vel domo amici natam, vel educatam, quam hic sibi per certam prouisionem allatam detinuit incaueatam, et scriptas quas vult literas alligans collo columbæ, dimittit liberam volare, quæ protinus festinat ad focum propriæ natiuitatis. Sicque videtur cognosci in illo castro quid agatur in isto.
[Sidenote: Villa Sardenay.] Cæterum peregrinus à Damasco reuertendo, in quinque leucis venit Sardenay, quæ est villa in alta rupe, cum multis Ecclesijs religiosorum Monachorum, et sanctarum monialium fidei Christianæ. In quarum vna coram maiori altari in tabula lignea erat olim imago beatissimæ virginis Mariæ non sculpta sed depicta in plano spacio. Ex hoc reditur per valles Bokar fertiles et pro pascendis pecorum gregibus exuberantes: et intratur in montana vbi copiositas est fontium qui effluunt impetu de Libano. Ibique decurrit fluuius Sabbatayr, sic dictus quod diebus Sabbatis euidentèr rapidius transit, quàm alijs sex diebus.
Peruenitur hinc ad satis altum montem, propè Tripolim ciuitatem, in qua ad præsens plures Christiani Catholicæ fidei habitant iugo infidelium nimis oppressi. [Sidenote: Sur, vel Tyrus.] Ex hoc loco sibi deliberet peregrinus, quem sibi maris portum accipiat ad repatriandum, videlicet Beruth, an Sur vel Tyrum.
Postremò sciendum, quod terra promissionis in totali longitudine sui à Dan qui est sub Libano vsque ad Berseba in Austrum continet circiter centum, et 80. leucas Lombardicas, et ab Hierico in totali latitudine circiter 60. Notandum, Dan est viculus in quarto à Pennea de Miliario euntibus, contra Septentrionem: vsque hodiè sic vocatur terminus Iudeæ, contra Septentrionem est etiam et fons Ior, de quo et Iordanis fluuius erumpens alterum sortitus nomen Ior. Termini Iudeæ terræ à Bersabe incipiunt vsque ad Dan, qui vsque Peneaden terminatur, Ieronimus.