CAPVT. 21.

De secta detestabili Saracenorum et eorum fide.

[Sidenote: Diligentia Mandevillu.] Iam restat vt de secta Saracenorum aliquid scribam vel compendiosè, secundum quòd cum ijs frequentèr, colloquendo audiui, et liber Mahometi, quem Alcaron, vel Mesahaf, vel Harmè vocant, ijs præcipit, sicut illum sæpè inspexi, et studiosè perlegi.

[Sidenote: Fides Saracenorum.] Credunt itaque Saraceni in Deum creatorem coeli et terræ, qui fecit omnia in ijs contenta, et sine quo nihil est factum. Et expectant diem nouissimum iudicij, in quo mali cum corpore et anima descensuri sunt in infernum perpetuò cruciandi, et boni equidem cum anima et corpore intraturi Paradisum foelicitatis æternæ. Et hæc quidem fides poenè inest omnium mortalium nationibus, lingua et ratione vtentibus. Verumtamen de qualitate Paradisi est magna diuersitas inter credentes.

Nam et Saraceni et Pagani, et omnes sectæ præter Iudæos et baptizatos Christianos sentiunt bonorum Paradisum fore terrestrem illum de quo fuit expulsus Adam propter inobedientiam protoplaustus: qui (vt putant) fluit, vel tunct fluet pluribus riuis lactis et mellis, et vbi in domibus et mansionibus nobiliter iuxta meritum vniuscuiusque ædificatur auro, et argento et gemmis, perfruentur omnibus corporalibus delicijs, in oblectatione animæ æternaliter sine fine. Ille ergò qui fide sanctæ Trinitatis carent, et Christum qui est vera lux ignorant, in tenebris ambulant. Iudæi vero et omnes baptizati rectè sentiunt Paradisum coelestem et spiritualem, vbi quilibet secundum meritum Diuinitati vnietur, per cognitionem, et amorem. Attamen Iudæi quod contra Scripturas suas sanctæ Trinitati contradicunt, et Christo obloquuntur, qui est vera via, nesciunt quo vadunt. De baptizatis autem, qui firmiter fidem Catholicam in humilitate cordis sub Ecclesiæ præceptis seruauerunt, hi soli filij sunt lucis, et in via veniendi ad coelestem Paradisum quem Christus verbo prædicauit, et ad quem corpore et anima, videntibus discipulis, de facto conscendit.

Credunt etiam Saraceni, omnia esse vera, quæ Deus ore prophetarum est locutus, sed in diuersitate, quia nesciunt specificari, imo specificanti contradicerent defacili, vel negarent. Inter omnes prophetas ponunt quatuor excellentiores, quorum supremum et excellentissimum fatentur Iesum Mariæ Virginis filium, quem et asserunt, sermonem, vel loquelam, vel spiritum Dei, et pronunciatorem sententiarum Dei, in iudicio generali futuro, et missum à Deo ad Christianos docendos.

Secundo loco Abrahamum dicunt fuisse verum Dei cultorem, et amicum.

Tertium dant Mosi locum tanquam prolocutori Dei Misso specialiter, ad instruendos Iudæos.

Quartum volant esse Mahomet, sanctum, et verum Dei nuncium ad seipsos missum, cum lege diuina in dicto libro plene contenta. Tenent itaque indubitate, quod beata Maria Iesum peperit, et concepit virgo manens intacta, ac libentèr loqui audiunt de incarnatione in ipsa facta per annunciationem Gabrielis Archangeli. Nam et Alcharon eorum dicit, ad salutationem Angeli virginem expauisse, quod tunc erat in partibus Galileæ incantator, Turquis nomine, qui per susceptam sibi formam Angeli plures virgines deflorauerat, et beatam Virginem conuenisse Angelum, an esset Turquis. Refert quoque eam peperisse sub palma Arbore, vbi habebatur præsepe bouis, et asinæ, et illic præ confusione puerperij, et verecundia ac dolore, fuisse in proximo desperatam, et infantulum in consolationem matris dixisse, mater ne timeas, Deus in te effudit secreta ad saluationem Mundi. Hæc et his similia multa ibi scribuntur figmenta, et isti plura inter se narrando componunt, quæ hoc loco ventilanda non sunt.

Et dicit liber Iesum sanctissimum omnium Prophetarum fuisse veracem in dictis et factis, benignum, pium, iustum, et ab omni vitio penitus alienum: Sanctum quoque Ioannem Euangelistam post prædictos Prophetas fuisse alijs Sanctiorem, cuius et Euangelium fatentur esse plenum salutari, ac veraci doctrina, et ipsum Sanctum Ioannem illuminasse cæcos, leprosos mundasse, suscitasse mortuos, et in coelum volasse viuentem. Erat enim (prout dicit) plus quàm Propheta, et absque omni peccato, contradicente eodem de seipso, si dixerimus quòd peccatum non habemus, veritas in nobis non est: vnde et si quando Sarraceni tenent scriptum Euangelij Sancti Ioannis, aut illud beati Lucæ, missus est Angelus Gabriel, eleuant ambabus manibus pro reuerentia super caput et super oculos id ponentes, et osculantur quàm sæpè cum summa deuotione. Nonnulli etiam eorum in Græco, aut Latino literati consueuerunt cum deuotione cordis id lectitare.

Idem liber dicit Iudæos perfidos fuisse, quod Iesu eis primùm misso a Deo, et multa miracula facienti credere noluerunt, quodque per ipsum tota gens Iudæorum fuit dignè decepta, et meritò illusa hoc modo. Iesus in hora dum Iudas eum pro signo traditionis osculabatur, posuit per Metamorphosin figuram suam, in ipsum Iudam, sícque Iudæi in ambiguo lumine nocturni temporis, pro Iesu Iudam capientes, ligantes, trahentes, deridentes, in fine crucifixerunt, putantes se omnia facere Iesu, qui protinus capto et ligato Iuda, viuus ascendit in cæelum, descensurus iterum viuus ad iudicium in die finali.

Et addit, Iudæos falsissimè vsque hodie nos Christianos suo mendacio decipere, quo dícunt se Iesu crucifixisse quem non tetegerunt. Hinc errorem tenent Sarraceni obstinati: et quoddam argumentum inire conantur. Nam si Deus (aiunt) permisisset Iesum, innocentem, et iustum ita miserabiliter occidi, censuram suæ summæ iustitiæ minuisset. [Sidenote: Conuersio Saracenorum non desperanda.] Sed cùm ipsi, vt supradictum est, in tenebris ambulant, idcircò ignorantes Dei iustitiam, statuere volunt iustitiam, imo iniustitiam quam fabricant in corde suo, quia nos de cruce Christi scriptum nouimus, benedictum est lignum per quod fit iustitia. Isti tamen quod in aliquibus appropinquant veræ fidei, multi quandoque eorum inuenti sunt conuersi, et plures adhuc de facili conuerterentur, si haberunt prædicatores, sincerè eis verbum tractantes, quippe cùm iam fateantur legum Mahometi quandoque defecturam, sicut nunc perijt lex Iudæorum, et legem Christianorum vsque in finem seculi permansuram.