CAPVT. 4.
Via tam per terras quam per aquas à Constantinopoli vsque Acharon.
[Marginal note: Vel Achon.]
A Constantinopoli qui voluerit ire pedes, transibit statim nauigio Brachium Sancti Georgij quod satis est strictum, ibíque ad Ruphinal quod est forte castrum, inde ad Puluereal, et hinc ad castrum Synopulum. Ex tunc intrat Cappadociam, terram latam sed plenam altis montibus, deinde Turciam ad portum Theueron, et ad Ciuitatem ita dictam, nunc munitam firmis turribus, ac muris, per quam transit fluuius Reglay. Postea transitur sub Alpibus Noyremont, et per valles de Mallenbrinis in districto Rupium, ac per villam Doronarum, et alias villas adiacentes fluuijs Reglay, et Granconiæ, sícque peruenitur ad Antiochiam minorem super Reglay, quæ vocatur nobilior Ciuitas Syriæ: Notandum autem quòd Regnum olim dictum Syria, modò communiter vocatur Suria. [Sidenote: Antiochia.] Ista verò Antiochia, est magna, pulchra, ac firma, licet quandóque maior, pulchrior, ac firmior fuerit. Tunc autem transitur per Ciuitates Laonsam, Gibellam, Tortusiam, Toruplam, et Berythum super mare vbi sanctus Georgius fertur occidisse Draconem. Hinc pergitur in Ciuitatem nunc dictam Acon, quondam Ptolomaidem, antiquitùs Acharon, quæ tempore quo eam vltimò Christiani tenebant circa annum incarntionis Domini 1280. erat Ciuitas valdè fortis, sed modò apparent eius magnæ ruinæ. Porrò a Constantinopoli poterit peregrinus faciliùs versus Hierosolymorum partes per mare nauigare quam per terras peregrinare prædictas, si deus illi propitius fuerit, et mare fidem conseruauerit. [Sidenote: Sio.] Qui ergò a Constantinopoli iter transire nauigando disponit, tendat ad Ciuitatem [Marginal Note: Vel Smyrnam.] Myrnam vbi nunc ossa Sancti Nicholai venerantur, et sic procedendo per multa maritima loca veniet ad Insulam Sio vbi crescit gummi mastix lucidum: Inde ad Insulam Pathmos Sancti Ioannis Euangelistæ, et ad Ephesum vbi idem noscitur sepultus: hanc totam minorem Asiam tenent nunc pessimi Turci, et eam appellant minorem Turciam. Post Ephesum nauigatur per plures Insulas vsque Pataram Ciuitatem, vndè oriundus fuit beatus Nicholaus, ac per Myrrheam vbi stetit Ephesus, vbi nascuntur fortia vina valdè, deinde ad Insulam Cretæ, hinc Coos postea Lango, vndè Hypocrates Medicus dicitur natus: [Sidenote: Rhodus Insula.] tuncque ad grandem Insulam Rhodum; et sciendum quod a Constantinopoli vsque Rhodum, per mare dicuntur ducentæ octuaginta leucæ. Hanc insulam totam tenent, et gubernant Christiani Hospitalarij nunc temporis, quæ quondam Colosse dicebatur: nam et multi Saracenorum adhuc eam sic appellant, vnde et Epistola, quam beatus Paulus ad habitatores huius Insulæ scripsit, intitulabatur ad Colossenses. Ab hoc loco nauigando in Cyprum, aspicitur absorptio Ciuitatis Sathaliæ, quæ sicut olim Sodoma dicitur perijsse, propter vnicum crimen contra naturam a quodam Iuuene petulante commissum. [Sidenote: Cyprus Insula.] Sciendum quod a Rhodo ad Cyprum feruntur plenè quingentæ quinquaginta leucæ: Cyprus magna, et pulchra est Insula habens Archiepiscopatum, cum quinque Episcopatibus suffraganeis: Illuc Famagosta, est vnus de principalibus portibus mundi, in quo ferè omnium mercatores conueniunt nationum, tam Christianorum, quam multorum Paganorom, et similiter apud portum Limechon. Est ibi et Abbatia ordinis sancti Benedicti, in monte sanctæ Crucis, vbi dicitur saluati latronis seruari crux, qui in eadem cruce audiuit à Christo, Hodiè mecum eris in Paradiso. [Sidenote: Fortis Cyprí vina.] Corpus etiam sancti Hylarionis seruatur ibi, in castro Damers quod Rex Cypri facit diligentissimè custodiri: Vltrà modum fortia vina nascuntur in Cypro, quæ primo rubra, post annum albescunt, et quo vetustiora, eo albiora ac magis odorifera, ac fortia efficiuntur. Vlteriùs paucissimæ villæ, aut Ciuitates sunt Christianorum, sed ferè omnia Saraceni possident infideles: et proh dolor, ab Anno 1200. incarnationis Domini aut circa, pacificè tenuerunt. [Sidenote: Ioppa, vel Iaffe.] Qui autem a Cypro prospere legit spacia maris, poterit in duobus naturalibus diebus peruenire in portum Ioppæ, qui Iaffe nunc nuncupatur, et proximus est a Ireusalem, distans 16, tantum leucas, hoc est dieta cum dimidia. [Sidenote: Portus Tyri, alias Sur.] Et sciendum quod circa medium, inter Cyprum, et Iaffe est portus Tyri quondam munitissimæ Ciuitatis, hanc dum vltimo Saraceni à Christianis ceperunt turpissimè destruxerunt, custodientes iam curiosè portum, timore Christianorum. Iste portus non vocatur modo Tyrus, sed Sur. Nam et ab illa parte est ibi introitus terræ Suriæ. Ante istam Ciuitatem Tyrum habetur quidam lapis, super quem dominus noster Iesus Christus sedendo suis discipulis vel populis prædicauit. Vnde, et Christiani olim super hunc locum construxerunt Ecclesiam in nomine Saluatoris. Peregrinus vero qui ab hoc loco vult peregrinari, morosè sciat, quod ad octo leucas à Tyro in orientem est Sarepta Sydoniorum, vbi olim Elias Propheta filium viduæ suscitauit a morte. Itemque sciat, quod à Tyro in vnica dieta pergere potest in Achon, siue Acharon supra scripta. [Sidenote: Achon, olim Acharon. Mons Carmeli.] Circa Acon versùs mare, ad 120. stadia, quorum 16. leucam constituunt, est mons Carmeli, vbi morabatur præfatus Elias, et super alium montem Villa Saffra vbi sanctus Iacobus, et Ioannes germani Apostoli nascebantur, et in quorum natiuitatis loco pulchra habetur Ecclesia. [Sidenote: Fossa Beleon.] Item propè Acon ad ripam dictam Beleon, est fossa multum vtilis, et mirabilis quæ dicitur fossa Mennon, hæc est rotunda circumferentia, cuius diameter continet prope 100. cubitos, plena alba et resplendente arena, et mundi ex qua conficitur mundum et perlucidum vitrum. Pro hac arena venitur per aquas, et per terras, et exportatur manibus et vehiculis propè et procul, et quantumcúnque de die exhauritur, repleta manè altero reperitur: Et est in fossa ventus grandis et iugis, qui mirabiliter arenam commouere videtur. Si quis autem vitrum de hac arena factum in fossa reponeret, conuerteretur iterum in arenam, et qui imponeret frustum metalli, verteretur in vitrum: nonnulli reputant hanc fossam esse spiraculum maris arenosi, de quo mari aliquid locuturus sum in sequentibus. Ab Acon via versus Jerusalem bifurcatur: nam qui tenet vnum latus potest ire secus Iordanem fluuium, in Ciuitatem Damascum, qui verò aliud, ibit in tribus aut quatuor dietis Gazam, de qua olim fortis Samson asportauit nocte fores portarum: deinde in Cæsaream Philippi, et Ascalonem, et Ioppam portum supradictum, Hincque in Rama, et Castellum Emaus, et sic in Ierusalem vrbem sacrosanctam.