CAPVT. 5.

Via à Francia aut Flandria per solas terras vsque Ierusalem.

Itineribus, quæ per terras, et per mare a nostris partibus ducunt in terram promissionis descriptis, restat breuiter dicendum de alia via, per quam omnino mare transeundum non est, videlicet per Almaniam, per Bohemiam, per Prussiam, et hinc per terram Paganorum regni Lituaniæ, et sic per longam, et pessimam terram primæ Tartariæ vsque in Indiam: Dico autem Tartariæ primæ, quoniam de hac exijt primus Imperator totius Tartariæ, qui semper vocatur Grand Can, quo vix maiorem mundus habet terrenum Dominum, excepto Imperatore superioris Indiæ, de quibus in secunda et tertia huius tractatus partibus, aliquanto est diffusius narrandum. Cuncti principes huius primæ Tartariæ, quorum summus semper vocatur Bachu, et moratur in Ciuitate Horda, [Marginal note: Horda est multitudo riuens in agris.] reddunt Imperatore Grand Can, magna tributa. [Sidenote: Mores Tartarorum.] Est autem hæc prima Tartaria terra misera et sabulosa, et infructuosa: hoc enim scio, quòd per aliquod tempus steti in ea, et perambulaui Insulas, regiones, et terras circumiacentes, scilicet, Russiæ, Inflau, Craco, Latton, Restau, et alias nonnullas: crescunt námque in ista Tartaria modica blada, pauca vina, et fructuum, ac frugum parua copia, exceptis herbis pro pastu Bestiarum, quarum ibi est abundantia: nam carnibus illarum vescuntur pro omnibus cibarijs, ius earum sorbentes, et pro potu bibentes lac de omni genere bestiarum. Quin etiam pauperiores manducant canes, lupos, catos, ratos, talpas, ac mures, ac huiusmodi bestiolas omnes: sed nec aliquis Princeps aut prælatus comedit vltra semel in die, et hoc parcè, vel parcissimè: et sunt homines valdè immundi, quia non nisi benè diuites vtuntur mappis, linteaminibus, aut lineis indumentis: sed nec habent copiam lignorum, vnde et fimum boum, ac omnium bestiarum desiccatum ad solem accipiunt pro ignis materia, vbi se calefaciunt, et coquendo coquunt. Aestiuo tempore, cadunt ibi frequenter tempestates, tonitruorum, fulminum, et grandinum, quibus domus, arbores, bestiæ, et homines, comburuntur, euelluntur, et occiduntur. Nam et quandoque subrepentè oritur ibi calor immoderatus, et improuiso frigus immoderatum. Deníque cum terra illa, se multum inclinet ad polum Septentrionalem, fortius ibi gelare solet, et frequentius, ac diutius quàm ad partes nostras, vnde et quasi omnes habent ibi stupas, in quibus manducant, et operantur. [Sidenote: Hyeme præcipue iter faciunt per terram.] Nec valet à nostris partibus ingredi ad illam nisi tempore gelicidij, quod ad introitum eius sunt tres dictæ, de via molli, aquatica, et profunda, in qua dum viator putaret se stare securum, profunderetur in lutum ad tibias, ad genua, ad femora vel ad renes: hoc ergo sciendum quòd paucissimi tendunt per hanc viam in terram promissionis: Nam iter est graue, distortum, longum, et periculosum sicut audistis, imò periculosius quàm scribo.