CAPVT. 6.

Via de Cypro vel Ierusalem vsque in Babyloniam Ægypti.

Descripto sicut potui triplicitèr itinere in terram sanctam, restat videre de duabus alijs vijs, quæ incidentèr solent contingere peregrinis: Multi námque illorum ex speciali deuotione desiderant visitare ossa beatissimæ Virginis Catharinæ in monte Sinay: [Sidenote: Babylonia Aegypti.] Cum igitur ipsis sit necessarius Soldani Babyloniæ conductus eo quod Imperator sit, et dominus omnium illarum terrarum, quidam postquam perueniunt in Cyprum tendunt primò in Babyloniam Ægypti, pro impetrando conductu securo, átque indè pergentes in Sinay vadunt in Ierusalem. Quidam verò postquam perfecerunt peregrinationem Hierosolymitanam, pergunt per terras ad Soldanum pro conductu, et tum in Sinay, propter quòd vtramque viam breuiter describo. [Sidenote: Damiata portus Aegypti.] De Cypro in Ægyptum itur per mare relinquendo Hierosolymorum terram ad manum sinistram, et accipitur primus portus Ægypti, dictus Damiata: ibi quondam fuit Ciuitas valdè munita, sed quod Christiani illam, primi et altera vice ceperunt, Sarraceni vltimò destruxerunt, et aliam remotius à mari eiusdem nominis Ciuitatem ædificauerunt: [Sidenote: Alexandria.] Hinc venitur in portum Alexandriæ Ægypti, quæ est Ciuitas magna, pulchra, et fortis valde, sed ábsque aquis potabilibus. Adducit tamen sibi per longos ductus aquam Nili fluminis in cisternis ad potandum. Alexandria nobilis, 30. stadia habet longitudinis decémque in latum. In ea restant adhuc plures Ecclesiæ à tempore Christianorum, sed Sarraceni non sustinentes picturas Sanctorum omnes parietes albauerunt. De Alexandria per terras venitur in Babyloniam Ægypti, quæ etiam fundata iacet supra prædictum Nilum fluuium: Dicitur autem hæc Babylonia minor ad differentiam magnæ Babyloniæ, siue Babel, vbi Deus linguas confudit olim, quæ tendendo inter Orientem et Septentrionem distat ab ista dietas circiter 40. nec est sub potestate Soldani, sed Imperatoris Persarum, qui illam tenet in homagio ab Imperatore Cathay, dicto, Grand Can. [Sidenote: Cayr ciuitas.] Hæc autem Babylonia Ægypti est Ciuitas grandis et fortis, tamen valdè prope eam est alia maior dicta Cayr, in qua vt sæpiùs residet Soldanus, quanquam Babylonia nomen per seculum diffusius est cognitum: Altera autem via peregrinorum de Hierosolymis pro conducta tendentium ad Soldanum talis esse potest. [Sidenote: Abilech desertum.] Primò tendant de Ierusalem in suprà dictam Gazam Palestinorum, inde ad Castellum Dayre, átque ex tunc exitur de terra Syriæ, et intratur à superiori parte in desertum longum arenosum, et sterile, propè ad septem dietas, quod lingua eorum vocatur Abilech; tamen per illud inueniantur plura hospitia, vbi haberi possunt ad victum nccessaria. Et qui in eundo rectum iter tenet, veniet in Ciuitatem dictam, Balbes, quæ est ad finem Regni Halapiæ: Sícque expleto Deserto, intratur terra Ægypti, quam ipsi Canopat vocant, et aliqui Mersur, átque ex tunc in Babyloniam, et Cayr, præfatam: In ista verò Babylonia habetur pulchra Ecclesia Mariæ virginis, in loco vbi morabatur cum filio suo, et Ioseph tempore suæ fugæ, et creditur ibi contineri corpus Virginis Barbaræ.