CAPVT. 7.
De Pallatio Soldani, ac numero, et nominibus præteritorum Soldanorum.
Cayr ciuitas Imperialis et Regalis est valdè munita, et grandis, decorata sede propria Sarracenorum Regní, vbi dominus eorum Soldanus communiter residere solet, in suo Calahelick, id est, castro forti, et lato, ac in euecta rupe statuto. Siquidem Soldanus eorum lingua sonat nomen similis maiestatis, quo nos in Latino dicimus Cæsarem, aut Imperatorem. Pro custodia huius Castri sunt ibidem omni tempore morantes sex millia personarum, et pro, seruiendo, dum ibi residet, ipsi Soldano, qui omnes de Curia eadem accipiunt necessaria, et donatiua. Iste Imperator Soldanus, est Rex, Dominúsque quinque Regnoram magnorum: Canopat, hoc est, Ægypti: totius Iudeæ, sicut olim Dauid, et Salomon; Halapiæ, in terra Machsyriæ, cuius ciuitas Damascus olim erat principalis; Arabiæ, quod est regnum valdè protensum, et cum his possidet dominatus omnium Caliphorum: ad quod sciendum, quòd quaundóque fuerunt tres Caliphorum dominatus: Ex quibus primus Caliphus qui dicebatur Chaldæorum, et Arabum, cuius erat sedes in Ciuitate Baldac. Alter Barbarorum et Affricorum, cuius erat sedes in Maroco super Mare Hispaniæ. Tertius Aegypti: [Sidenote: Caliphus quid sit.] Est autem Caliphus inter eos, velut inter nos Imperator, et Papa simul, scilicet, Dominus temporalium et spiritualium. [Sidenote: Series Soldanorum Aegypti.] Exactis igitur Caliphis circa annum incarnationis Christi 1150, primus Soldanorum fuit nominatus Saracon: secundus filius eius, Saladin, qui anno 1190. cum Turcis totam ferè terram promissionis abstulit à Christianis. Et sub quo Richardus Rex Angliæ cum alijs principibus Christianis custodiebat passum Rupium, ne ille sicut proposuerat transire, profecisset vltra. Tertius Melachsala, à quo sanctus Ludouicus rex Franciæ captiuabatur in bello. Quartus Turquenna, qui Regem prædictum redemi dimisit pro pecunia. Quintus Meleth. Sextus Melethemes. Septimus Melec dayr, sub quo Edwardus Rex Angliæ intrauit cum nostris Syriam, damnificans plurimum Sarracenos. [Sidenote: Edwardus princeps Angliæ, Regis Hen. 3. filius.] Octauus Melec salle. Nonus Elphi, qui Anno Incarnationis Domini 1289. destruxit in illis partibus enormiter Christianos, et penitus omnes inde fugauit, atque recepit Tripolim Ciuitatem. Decimus Melethasseras: hic cepit Anno Domini 1291. in octaua paschæ Accharon, fugatis vel occisis ex ea omnibus Christianis. Exinde amissis succedentium nominibus, sextus decimus dicebatur vel dicitur Melec Mandibron: sub isto steti ego per aliquod tempus stipendiarius in guerris suis contra Bedones, qui ei tunc temporis rebellabant. Horum etiam mores, et continentiam populorum, in sequentibus declarabo: sicut veraciter fateri possum, ipse ad filiam cuiusdam sui Principis me obtulit vxorare, et magnis dotari possessionibus, dummodò Christianitati resignassem: Eúmque dimisi Soldanum, quando de partibus illis recessi. [Sidenote: Potentia Soldani Aegypti.] Soldanus præter homines ad sua castra seruanda deputatos, potest educere quoties velit in exercitum de hominibus de ipsius stipendijs viuentibus et ad eius iugitèr mandata paratis, 20. millia armatorum, ex sola Ægypto: Et ex Syria, et Turcia, et alijs terris, 50. millia exceptis ruralibus, et Ciuitatem comitatibus, qui sunt velut innumerabiles. Miles quidem stipendiarius recipit de Curia pro anni Tempore 121. aureos, et sub tali stipendio seruit cum tribus equis et vno Camelo. Quadringenti vel Quingenti horum militum ordinati sunt sub vno rectore, que vocatur Admirabilis: Et ille solus recipit de curia tantum, sicut omnes sibi subditi: Notandum quod nunquam extraneus Nuncius ire permittitur ad Soldanum nisi auratis indutus vestibus, vel panno Tartarico aut camoleoto ad modum nobilium Sarracenorum: [Sidenote: Reuerentia exhibita Soldano.] et oportet vt vbicunque primum nuncius Soldanum aspiciat, siue ad fenestras, siue alibi, vt cadat ad genua, vel protinus osculetur terram, quia talem reuerentiam facere, signum est quòd ille desiderat ei loqui. Quamdiu autem tales loquuntur sibi, aut literas ostendunt, circumstant Apparitores extensis brachijs leuatos tenentes mucrones, gladios, gezas, et mackas ad feriendum, et occidendum, si quid dictum vel nunciatum fuerit, quod Imperatori displiceat, quam citò ille signauerit trucidari. Veruntamen sciendum est quòd nullius hominis personaliter ab ipso quidquam petentis consueuit repellere preces rationabiles, et contra eorum leges aut mores non venientes. Porrò ego in Curia manens, vidi circa Soldanum vnum venerabilem, et expertum medicum, de nostris partibus oriundum: [Marginal note: Cuius nomen erat M. Ioannes ad Barbam.] solet namque circa se retinere diuersarum medicos nationum, et quos nominandæ audierit esse famæ: Nos tamen rarò inuicem conuenimus ad colloquium, eò quòd meum seruitium cum suo modicum congruebat: longo autem posteà tempore, et ab illo loco remotè, videlicet in Leodij ciuitate, composui hortatu et adiutorio eiusdem venerabilis viri hunc tractatum, sicut in fine operis totius enarrabo. Itémque in Cayr ciuitate ducuntur ad forum communitur tam viri quàm mulieres aliarum legum, et nationum venales, et ad modum bestiaram venduntur pro pecunia ad seruiendum in suis artificijs. [Sidenote: Mos oua furnis fouendi.] Habetur quoque ibi domus plena furnis paruis, in quibus per custodes domus tam hyeme quàm æstate fouentur oua gallinarum, anatum, aucarum, et columbarum, vsque ad procreationem suorum pullorum, et hijs intendunt, pro certo pretio accipiendo à mulierculis illic oua ferentibus.