CAPVT. 8.

De Campo Balsami in Egypto.

[Sidenote: Balsamum.] Extra hanc ciuitatem Cayr, est Campus seu ager Balsami: circa quod sciendum, quòd optimum totius mundi Balsamum in magno crescit Indiæ deserto, vbi Alexander Magnus dicitur quondam locutus fuisse arboribus Solis et Lunæ, de quo in sequentibus aliquid est scribendum. Illo itaque Indiæ Balsamo duntaxat excepto, non est liquor in vniuerso orbe, qui huic creditur comparari. Has arbores seu arbusta Balsami fecit quondam quidam de Caliphis Aegypti de loco Engaddi inter mare mortuum, et Ierico, vbi Domino volente excreuerat, eradicari, et in argo prædicto plantari: est tamen hoc mirandum, quod vbicuncque alibi siue prope, siue remote plantantur, quamuis fortè virent, et exurgant, non tamen fructificant. Et è contrario apparet hoc miraculosum, quod in hoc agro Cayr non se permittant coli per Sarracenos, sed solummodò per Christianos, vel aliter non fructificarent: Et dicunt ipsi Sarraceni hoc sæpius se tentasse: sunt autem arbusta trium vel quatuor pedem altitudinis, velut vsque ad renes hominis, et lignum eorum aspiciendum, sicut vitis syluestris. Folia non marcescunt, quin prius marcescant fructus, cernitur ad formam Cubebæ, et gummi eorum est Balsamum. Ipsi appellant arbores Enochkalse, fructum Abebifau, et liquorum gribalse. Extrahitur verò gummi de arbusculis per hunc modem: De lapide acuto, vel de osse fracto dant scissuras per cortices in ligno, et ex vulneribus Balsamum lachrymatur, quod in vasculis suscipiunt, cauentes quout possunt, ne quid de illo labatur in terram: Nam se de ferro, vel alio metallo fieret incissura, liquor Balsami corrumperetur à sua virtute. [Sidenote: Virtutes veri Balsami.] Veri Balsami virtutes sunt magnæ quidem, et innumerosæ: nam vix aliquis mortalium scire potuit omnes, quamuis inter Physicos quinquaginta scribantur. Rarò vtique Sarraceni vendunt Christianis purum et verum Balsamum, quin priùs commisceant, et falsificant sicut ego ipse frequenter vidi. Nam aliqui tertiam, seu quartam partem immiscent terrebynthinæ. [Sidenote: Sophisticationes Balsami.] Alii ramusculos arbustarum, et fructus eorum coquunt in oleo, quod vendunt pro Balsamo: et quidam (quod pessimam est) nil Balsami habentes, distillant oleum, per clauos gariophillos, et spicum nardum, et similes odoriferas species, hoc pro Balsamo exponentes, atque aliis pluribus modis deludunt ementes. [Sidenote: Probatio veri Balsami.] Sed et Mercatores inuicem nonnunquam sophisticant altera vice: probatio autem veri Balsaml potest haberi pluribus modis, quorum aliquos hic describo. Est enim Citrini coloris, valdè clarum, et purum, et fortissimum in odoris fragrantia: si ergò apparet alterius quàm Citrini coloris sciatur non simplicis, sed cuiuscunque commixtæ substantiæ, vel ita spissum, vt non possit fluere, scitote sophisticatum. Item si posueris modicum veri Balsami in manus palma, non poteris sustinere eam linialiter in feruore splendentis Solis ad spacium recitandæ Dominicæ orationis. Item si in clara flamma ignis vel candeliæ cereæ miseris punctum cultelli cum gutta puri Balsami, ipsa gutta de facilè comburetur. Item si in scutella munda cum puro lacte caprino posueris modicum veri Balsami, statim, miscebit se, et vnietur cum lacte, ìta vt Balsamum non cognoscetur. Item è contrà, si posueris verum Balsamum cum aqua Lympida, nunquam miscebit se aquæ, etiamsi aquam moueris vehementer, imò Balsamum semper tendit ad fundum vasis, nam est in sui quanitate valdè ponderosam, et iuxta quod minùs ponderosum inueneris, ampliùs falsificatum noueris.