“Abide With Me, Fast Falls the Eventide.”


Mecum habita, Domine! ultima labitur hora diei:

Quam tenebrae condensantur! Tu mecum habitato!

Deficiunt adjutores, atque omnia grata;

Tu, qui non spernes inopes, O mecum habitato!

Ad metam tenuis vitæ, properant rapidae horae;

Blanditiae pereunt, et transit gloria mundi:

Omnia mutari, corrumpique, undique vidi;

Tu qui immutatus remanes, O mecum habitato.

Te, Domine, est mihi nunc opus omni hora fugienti:

Tu solus valeas hostes mihi vincere saevos:

Tu solus firmum me, et salvum ducere possis:

In tranquillo, in turbinibus, Tu, O mecum habitato.

Hostes non timeo, quum Tu stas praesto beare;

Adversi casus faciles sunt absque dolore;

Terrores mortis, stimuli, et victoria, desunt;

Laetatusque exsultabo, nam mecum habitabis.

Mi juvenescenti, blandus Tu nempe favisti;

Ah me! quam brutus! quam perversusque remansi!

Non discessisti a me, saepe ut deserui Te:

O Domine, usque et ad extremum, Tu mecum habitato.

Ad oculos crucem dormitanti mihi monstra;

Illustra tenebras, et me erige visere coelos:

En, umbrae fugiunt! et mane rubescere coepit!

In vita, in morte, O Domine, O Tu mecum habitato!