“Just as I Am Without One Plea.”


Sicuti sum—nec sine spe,

Quia Tu mortuus es pro me,

Et jubes ire me ad Te—

O Agnus Dei, venio.

Sicuti sum—nec haesitem,

Ut maculas abluerem;

Mundus per tuum sanguinem,

O Agnus Dei, venio.

Sicuti sum—jactatus sim,

Et dubitans dum conflixerim,

Certansque, timens, perdo vim,

O Agnus Dei, venio.

Sicuti sum—miserrime

Cœcus, nudusque omni re,

Ut omnia capiam in Te,

O Agnus Dei, venio.

Sicuti sum—recipies,

Purgabis, solves, eximes;

Nam credo quod promitteres:

O Agnus Dei, venio.

Sicuti sum—agnosco Te,

Salvasse per amorem me,

Ut tuus sim assidue:

O Agnus Dei, venio.