UNUS È SOCIETATE INTERFICITUR; ALII CANADA EJICIUNTUR.
PRIMO in conflictu Gilbertus Thetus, domesticæ rei adiutor è Societate, confossus lethali plaga, postridie religiosa morte occubuit. Ceteri Patres qui stabant in littore, in potestatem Argalli, prætoris Angli, venerunt. Ille, dum Gallicæ navis prædam & supellectilem recenset, subduxit clam è Saussæii, navis Gallicæ gubernatoris, qui huic expeditioni præerat, scrinio regium diploma, cujus fide tota novæ coloniæ ratio nitebatur. Mox ipsum Saussæium è littore subeuntem adortus, quærit ex eo quo jure, cujus auctoritate, novas tam prope Virginiam sedes moliatur. Laudavit Saussæius regium diploma, quod se in capsis rite conscriptum habere dixit. Ad eas ubi ventum est, vidit integras, & obseratas, suisque omnia digesta locis agnovit, diploma nullum apparuit. Tum Argallus, vultu & voce ad severitatem compositis, fugitivos & prædones conclamat, ac necem commeruisse pronunciat, simulque navim suis diripiendam tradit. Illum interea Patres obsecrant ut victis benignè consulat, quibus objici nihil noxæ possit aliud, quàm quod in pacato solo fuerint nimium securi: auctoritatem Regis Galliæ non dubiam ac voluntatem testantur. Prætor probè sibi conscius vera narrari, comiter eos audivit, & omnibus potestatem [230] in Galliam redeundi fecit. Duas in naviculas infelix turba imponitur, quarum una cursum in Galliam rectà dirigeret; altera cum aliquot Anglis solveret in Virginiam, inde Franciam petitura. Hanc PP. Biardus & Quintinus, illam P. Massæus, & Saussæius conscenderunt. Utriusque sors longè dispar fuit. Quæ Saussæium & P. Massæum vehebat dum oram maritimam legit, annonâ, nautis, armamentis destituta, incidit in geminas naves reditum in Galliam adornantes. Jungit se illis læta, cumque suis vectoribus Maclovium, Britanniæ Aremoricæ oppidum, paucis diebus tenuit.
Interim Argallus, classis Anglicæ præfectus, Patres Biardum & Quintinum deducturus in Virginiam, ut constitutum fuerat, paululum iis præivit cum sua navi prætoria. Virginiam obtinebat Anglus ferox, nomini Gallico, ac Societati nostræ [325] perinfensus. Ubi adventare Jesuitas audivit, vociferatur perdendos homines improbissimos, busta pietatis ac religionis. Argallus contra nitebatur; seque vivo nihil molestiæ damnive Patribus inferendum affirmabat: hanc enim ipsis dederat fidem; & regium diploma, cujus auctoritate colonia Gallica in Novam Franciam deducebatur, protulit. Hoc diplomate inflammatus homo furiosus, exturbandos è Nova Francia Gallos clamat. In hanc sententiam Angli proceres iverunt. Jubetur Argallus viam remetiri; Gallos, quicumque superessent, ejicere, domicilia evertere, & æquare solo. Rediit: arces in ora Canadensi extructas incendit, omnia delevit, ac [232] naves duas in Regio Portu deprehensas, invasit.
Dum hæc in Canada geruntur, naves Anglicæ, præeuntem Argallum secutæ, aliæ procul à Virginia ventorum vi abreptæ; aliæ undis haustæ sunt. Una, cui Turnellus Anglus præerat, & qua Patres Quintinus ac Biardus vehebantur, continentibus sexdecim dierum procellis vexata, in Azores, Lusitanorum ad Africæ littus insulas, celerrimè defertur. Hic vero novum exoritur periculum. Turnellus pœnam metuens, quòd Societatis sacerdotes per summam immanitatem domicilio avulsos spoliatosque secum traheret, indignisque habuisset modis, de illorum nece agitare consilia cœpit. Satius denique illi visum ad eorum clementiam & humanitatem, quam in gravissimis injuriis perspexerat, confugere. Operam tamen dedit, ne intraret portum; sed stante in ancoris navigio, necessariam annonam immissâ scaphâ pararet. Contra quàm speraverat accidit. Secundo enim vento impulsus, portum quamlibet invitus reluctansque subiit. Nostri de illo, quamvis non ita merito, ne verbum quidem ullum, quo accusaretur, interposuere: læti quod hostem ita servassent. Agnovit beneficium gubernator Anglus; ac deinceps sæpenumero cum summa Patrum laude prædicavit. Id vero multo fecit impensiùs, cùm tempestate ad Angliæ urbem Penbrochium projectus, ejus oppidi magistratibus movit suspicionem maritimi latronis, quòd & Francicâ veheretur navi, neque scriptam auctoritatem proferret, qua suam navigationem tueretur. Asseveranti se à [234] prætore suo Argallo tempestate divulsum, fides non habebatur. In tanto discrimine sacerdotes duos Societatis testes citavit, quos haberet in navi, & quorum incorrupta fides nemini venire posset in dubium. Cum Patres interrogati rem ita se habere confirmassent, periculo liberatus est. Reddidit quam debebat illorum humanitati vicem; utque ipsis non solum esset impune, sed etiam ut à magistratu honor haberetur, curavit. Certior interim factus Regis Christianissimi orator de Patrum navigatione difficili, & in Angliam adventu, egit cum Angliæ Rege de remittendis illis in Galliam. Quo annuente, Ambianum decimo, quàm fuerant capti, mense ad Socios læti sospitesque pervenerunt.