TOMMIUS ETONENSIS LOQUITUR.
Vultne Gubernator rursus spoliare Hiemales
Holidies? Durum debet habere jecur!
Nunc iterum versus—pejor Fortuna—Latinos
(Deque meo capite) concoquere ille jubet.
Fecit idem quondam; nunc et—cogitatio læta!—
Stratagemà veteri vendere eum potero.
Materiæ sors ulla, puto, descendit eôcum;
Namque Latina illi "mortua lingua" manet.
De quo nunc scribam?—Vidi spectacula Barni,
Et res, considero, non ita prava fuit.
Sed quia Neronem atque Romam introducere oportet?
Est socio prorsus sat dare cærulea!
Tunc vidi Dominum Silvæ Coventis ad Hortum,
Et Circum Hengleri, Pantomimosque simul.
Ad scholam redco—lamentor dicere—mox nunc;
Notio nuda manet bestialissima mi!
O utinam tactum possem capere Influenzæ!
Cuncta habeo morbi symptoma, dico patri.
"Undique mortalitas "—addo—"excessiva videtur.
In valli est Tamesis particulare malus!"
"Russigenus morbus! Frigus commune cerebri;"
Ille ait arridens. "Hoc Russ in urbe vocas?"
"Sed pueros per me fortasse infectio tanget;
Oh, nonne in cera Busbius (arguo) erit!"
Jingo! Gubernator respondit—"Shammere cessa!
Aut aliquid de quo vere dolere dabo!"
Hei mihi! Deposuisse pedem nunc ille videtur.
Sunt lineæ duræ!—Terminat Holidies.
NOTICE.—Rejected Communications or Contributions, whether MS., Printed Matter, Drawings, or Pictures of any description, will in no case be returned, not even when accompanied by Stamped and Addressed Envelope, Cover, or Wrapper. To this rule there will be no exception.