PORSONIANA.

Quanquam non commisi quidem ut defensore mihi opus sit adversus obtrectatos, neminem enim dicto quidem læsi, sed adversus obtrectatores, quibus orbis literatus passim infestatur, sicuti suis via insidiatoribus, forum vililitigatoribus, militia provocatoribus.

By far the greater part of the pieces which follow are printed from Professor Porson’s own manuscripts. Those which are not so, were either written from his personal dictation, or copied by his permission.

The subjoined is, perhaps, the earliest specimen of Porson’s Latinity which has hitherto appeared. The Proemium to the Notes, which, at the request of Maps, alias Nicholson, the Cambridge Bookseller, and which commences facetiously “Lectori si quis erit” was written two years afterwards. This Oration was probably delivered in the Chapel of Trinity College, at the time when it is dated.

Maii 29ᵒ 1784.

Quamvis super Caroli secundi meritis hodie privatorum hominum multæ sint et discrepantes sententiæ, tamen si publicum istius sæculi Ecclesiæ totiusq; populi suffragium respicimus, hunc diem non modo cretâ notandum sed et dignum judicabimus, qui solenni gratiarum actione quotannis celebretur. Et cum nulla neq; lex neq; consuetudo altius radices agat, aut diutius floreat, quam quæ religionis nomen prætendat; operæ pretium sit propius inspicere et exigere Caroli mores atq; ingenium; sine irâ et studio inquirere, quantum reipublicæ contulerit; quibus sive privatim sive publice virtutibus eminuerit; quantis libertatem et religionem beneficiis auxerit; quam bene denique cum regis tum hominis partes impleverit.

Si qui rex unquam fuit, qui optimis et felicissimis avibus regnum suum auspicatus est, is profectò fuit Carolus, qui tanto tamq; unanimi totius imperii consensu, in solium hæreditarium escenderit. Et quemadmodum amantium iræ (aiunt) amoris integratio est, quicquid in Carolum patrem populus deliquerat, aut quodcunq; in officio erga eum fungendo desiderari potuerat, id omne effusissimâ est, quâ filium prosequebatur benevolentiâ pensare aut supplere adnixus. Qui per tot annos sub crudelis et suspicacis tyranni dominatione gemuissent, expectatione melioris fortunæ nunc se consolabantur, si princeps ab exilio revocaretur; satiusq; duxerunt, etiam si tyranni potestatem iterum experiri necesse esset, ejus arbitrium agnoscere, ad quem lege hereditariæ successionis regnandi jus aliquatenus pertinere videretur. Cromwello igitur tandem mortuo, omnes sectæ et factiones certatim se regi restituendo accinxêre. Sperabant scilicet, fore, ut novus rex, quantum patriæ favori deberet, gratus memoriæ mandaret, et aliquando tam re quam verbis ostenderet; ut patris sui miserabili fortunâ et immaturo exitu admonitus, scopulos et syrtes in quas ille impegisset, ipse gubernator factus, cautâ et prudenti navigatione evitaret; ut neq; communia jura deminueret, neq; præter jus fasq; prærogativæ suæ fines propagaret; ut adversis rebus diu multumq; conflictatus, humanè et sine insolenti lætitiâ secundis frueretur.

His freti cogationibus regni hæreditatem stabilem et perpetuam videntur reddidisse; tantamq; vectigalium partem regiis sumptibus suppeditandis destinâsse, quanta magni principis splendori et dignitati non solum tutandæ, sed etiam ostentandæ sufficeret. Neq; de suo tantum largiti sunt, quippe qui hæc præclara propensæ in regem voluntatis argumenta ediderint, ne minimâ quidem conditionum ab ipso servandarum mentione factâ. Adeo enixe studium, suum et obedientiam probare aggressi sunt, ut quid majorum suorum memoriæ, quid sibi ipsi, quid posteritati deberent, pariter obliti essent. Sed ne quicquam requiri posset, quo se regi dicto audientes et morigeros præberent, iidem homines penes quos potissimum restituti regis gloria esset, totius gentis personâ susceptâ perduellionis erga beatum (quem vocabant) martyrem se ipse reos profitebantur et admissi facinoris a clementissimo domino veniam impetrabant. Non tamen rex eo usq; clementiâ suâ abusus est, ut neminem omnino veniâ indignum judicaret, sed lenitatem suam justâ severitate temperavit, in eosq; judices qui ex animi sententiâ et quoniam è rep. fore censuerunt, patrem suum capitis damnâssent, omnibus exemplis animadvertendum statuit. Qui autem temporis causâ hoc parricidium perpetrâssent, iis quod sibi videretur fidelibus consiliorum suorum ministris olim usurus, generosâ et sapienti sententiâ pœnam condonavit. Sed ut quod sentio liberè et sine ambagibus dicam; fatendum est ab iis quorum affectus in neutram partem proclivior est, contra regiam dignitatem, contra civilem prudentiam peccâsse Carolum, quod non præteritorum omnium facinorum memoriam penitus aboleret. Sin autem hoc fautores Stewartorum negabunt; illud certè non negabunt (neq; enim vel possunt vel audent;) suppliciorum qua a perduellibus leges exigunt, crudeliorem partem, utpote exempli parum memoris legum humanarum, remitti oportuisse.

Quanquam autem, ut supra demonstravimus, quod satis superq; esset frugali regiæ donâsset, tamen ut amoris quo novum regem amabant, locupletissimum darent testimonium, plures extraordinarias pensiones in ipsius fratrisq; loculos contulerunt. Ac nè quid deesset quod civium bene sentientium animos indicaret, decreto incertum magis ridiculo an absurdo, omnia quæ Senatus aut Cromwellus per viginti annos egerant, abrogabantur. Si historici hujus temporis audiendi sunt, hæc flagitia quodammodo excusari possunt, propterea quod ab ebriis ferè et discinctis nebulonibus admissa essent, quanquam facilitas ea, quæ hujusmodi homines in supremum pene gentis concilium adsciverit, non omnino laudanda videtur.

Est et alia res, levicula quidem illa, neq; tamen prorsus negligenda, cædis nempe cupido quædam et aviditas, quâ per totum regni tempus Carolus tam vehementur flagravit, ut vix suspicari possis in genitâ ejus crudelitate factum ut tot innocentes homines contra leges sanctas et jura imo interdum contra ipsius pollicitationes capite plecterentur. Verisimilius videtur talia spectacula huic principi ludi jociq; instar fuisse. Neq; equidem valdè miror, si Carolus, qui Galliæ sæpe vidisset, quantâ ibi facilitate rex morte, exilio, aut bonorum publicatione cives afficiat, quemq; Angli non minori adulatione, quam Galli Ludovicum mulcere solerent, regis Gallici potestatem in hâc quoq; parte usurpare vellet. Certè nisi pondus aliquod his excusationibus subesse concedamus, agnoscendum erit vix quicquam in omni historiâ, quod ab humanitate alienius sit de pessimis et odiosissimis tyrannis narrari, neq; quod ab omni lenitate et prudentià, ut legum violationem omittam, magis abhorreat. Inter nobiles hujus temporis reos, Vanius, Russelius et Sidneius præcipuè eminent, quorum injusta et crudelis mors Caroli memoriæ æternam dedecoris atq; intamiæ notam inuret. Si horum exemplorum atrocitatem eâ quâ par est, indignatione contemplabimur, Tiberii alterius aut Neronis scelera legere videbimur.

Quod si de domestica rerum administratione nihil quod quereremur, haberemus, bellorum à Carolo gestorum et fœderum ictorum tanta est ignominia, quantam vix Joannes noster suscepit cum a Pontifice Romano coronam precario acciperet. Misso primum contra Belgas, a quibus magnificentissimo fuerat hospitio exceptus, exercitu, avaræ et ingratæ mentis justissimas pœnas persolvit. Cum enim res Belgarum superior evasisset, iniquis Carolus est pacis conditionibus acquiescere coactus. Ut bellum gereret, spoliorum cupiditas, si verum amamus, primo regem pepulerat, quam non frustatus est eventus. Quamvis enim ex Belgio Fœderato nihil præter dedecus, reportaret, pecuniam quam in sumptus belli erogandam civium liberalitas dedisset, in rem suam ipse catus convertit. Multa vero delicta, quæ in alio quovis flagitia essent, ut in Carolo leviore nomine notentur, facit præcipuorum ejus facinorum magnitudo; quorum in numero principem locum merito obtinet, quod duo maxima totius imperii robora et firmamenta, Dunquercam et Tingen hosti turpiter prodiderit. Illud autem consilium palmam cœteris præripit, quod inter eum et Ludovicum mercenariis conditionibus convenerat.

Satis jam notum est regem clam se eidem religionis sectæ, cui fratrem Jacobum, Romanæ nempe, addixisse: Hanc quoq; per Britanniam, Ludovici auxilio, ubicunq; tempus sineret, propagare, veterem constitutionem delere, pro libertate tyrannidem, pro reformatâ religione, Catholicam invehere decreverat. Sed tam timide gelideq; hanc rem ministravit, tantâ solertiâ dicam an malitiâ, animi cogitata celavit, ut multis Catholicorum gravissimis suppliciis afficerentur, ipso rege, qui eandem fidem amplexus erat, approbante.

Hæc pauca ex innumeris publicarum Caroli virtutum exempla selegimus. Videamus si privati mores cæteros defectus compensent. Etiam pater ejus, regni errores cæteris virtutibus partim redemit. Sed in hâc parte valdè dissimilem et degenerem filium reliquit. Vix ullam Europæ regionem peragravit, quin ex eâ novas ineptias, nova vitia reportaret. Avus ejus Jacobus ab adulatoribus suis appellari solitus est Salomon secundus. Quæ una res ei defuit ad perfectam similitudinem Carolus supplevit, quem nemo Salomonis simillimum fuisse negabit, qui immensum utriusq; concubinarum numerum reputaverit. Cum hujusmodi mulierculis et viris non honestioribus otium suum omni luxus et libidinis genere oblectavit. Qualis vir fuisset, indicio fuerunt, (ut quidam non ineptè observavit) ultima ejus extremâ in morte verba, quibus neq; reip. neq; amicorum cujus aut propinquorum, sed meretricis meminerat. At forsan, inquies, opum suarum facultatibus ad patris suiq; comitum et defensorum inopiam sublevandam usus est, et hanc occasionem testandi quam bene adversus omne qui alterius utrius causam fortunis, manu, scriptis adjuvissent, avidè arripuit. Nihil minus; fidelissimos regiæ potestatis servos aut neglexit, ut inter mille alios Couleium et Butlerum nominem, aut, sicut Clarendonum, à se et patriâ removit, exiliiq; periculis et laboribus objecit.

Qui omnes nervos contendunt, ut Caroli memoriam qua jure qua injuriâ aliquatenus ab infamiâ quâ premitur liberent, regis comitatem atq; hilaritatem prædicant; quamq; facetus et lepidus conviva esset, libenter narrant. Et sanè disertus fuit leporum et facetiarum, si modo pro leporibus et facetiis scurrilis dicacitas sumatur. Hujus enim uberrimâ abundabat copiâ; nihil unquam facetè dixit, quod salvo pudore; nec liberè, quod salvâ religione dici posset. Per totum hujus principis regnum, modestiæ, pudoris, sinceritatis, temperantiæ, religionis deniq; nulla habita est ratio; neq; certior aut expeditior ad regis favorem patebat aditus, quam si quis, scurra, impius, vinosus et prodigus audiret. Ut quisq; ipse erat simillimus, ita carissimus. Ut breviter absolvam, antequam coronam adeptus esset, mendicus fuit; postquam adeptus esset, rex non fuit: sine dignitate sapientiâ aut fortitudine; sine amicitiâ; sine fide et amore connubiali; sine fraternâ pietate, atheus vivebat, Papista moriebatur. Talis fuit Carolus secundus.

⸺manibus date lilia plenis;

Purpureos spargam flores, animamq; tyranni

His saltem accumulem donis⸺

The subjoined Preface is printed from the Professor’s first copy, in his own hand-writing, which he permitted to be prefixed to Toup’s Emendations of Suidas.

LECTORI
S.

Cum nuper audivissem, Toupii Emendationes in Suidam prælo Oxoniensi mox prodituras, Viros doctissimos, qui laborem edendi suscepissent, certiores feci, me non indiligenter opus illud aureum perlegisse, et notarum mearum, quas hic illic adscripsissem, modo dignæ viderentur, quæ Toupii scriptis pro appendice adjungerentur, copiam iis facturum. Habes igitur breves hasce notas; quas tu, qualescunque tandem sunt fructu leges. Sed duo sunt, quæ abs te mihi ignosci pervelim. Unum est, quod plerumque censoris personam gero, sæpiusque Toupium reprehendo, quam laudo; alterum, quod libros alios haud raro indicavi, in quibus idem jam ante Toupium observatum sit. De priori, ita res erat, faciundum fuit. Neque enim hoc juvenili jactantia feci, nec quo viris me longe majoribus vellicandis laudem mihi comparare vellem; sed semper ab eorum consuetudine valde abhorrui, qui nihil aliud quam pulchre, bene, recte, tertio quoque verbo ingerunt. Ego sane, nisi Toupii ingenium et doctrinam maximi facerem, nunquam in eum, ne hæc quidem, quantulacunque sunt, scriberem. Sed editoris aut commentatoris officium esse duco, auctoris sui errores corrigere, delectus supplere. Vix unquam igitur Toupii sententiam calculo meo comprobavi, nisi ubi novis argumentis confirmari posse, aut ab aliis criticis nullo jure impugnata esse videretur. Quod ad alterum attinet, neminem opinor adeo iniquum fore, ut credat me Toupio, quoties ejus cum aliis consensum memoro, plagii vel minimam suspicionem inustam velle. Sed cum duo scriptores idem tradant, mihi non alteruter, ab altero ideo sumpsisse, sed uterque rem recte reputantes, veritatis vi coacti, in eandem sententiam devenisse videntur. Omnes enim, inquit Bentleius[4], in multa incidimus, nescientes, illa jam ab aliis esse occupata. Quæ observatio ut et mihi prosit rogo, si quid in his notulis, quod dictum sit prius, ipse dixisse inveniar.

Dabam Londini, 1 Julii, 1787.

The Professor once kindly undertook to write down, for a young friend who was preparing to make a collection of classical and philological books, a list of such works as he conceived to be indispensable in a well-chosen library.

A paper book was provided, in which the Professor first wrote, Libri Desiderati in Museo. A.B.

The two first pages of this Manuscript are subjoined.

Euripidis Hippolytus Valckenærii cum Diatribe in perditas Tragædias, &c.

Euripidis Phœnissæ Valckenærii Ursini Collatio Græcorum cum Virgilio, cui accedunt Valckenærii Epistola ad M. Röverum et Dissertatio de Scholiis in Homerum ineditis, &c.

Ammonius de differentia Vocum et alia ad Grammaticam spectantia cum Animadversionibus Valckenærii.

Thomas Magister Bernardi, Oudendorpii et aliorum.

Gregoriùs Corinthi Episcopus de Dialectis per Gisbertum Koënium.

B. Brissonius de Formulis et solennibus verbis populi Rom.

Dion Cassius J. A. Fabricii et H. S. Reimari, 2 vol. fol. Hamburgi.

Fax Artium Gruteri, 7 vol.

Selecta Theocriti Idyllia, a Valckenærio.

Gatakeri Opera Critica Trajecti ad Rhen. 2 vol. fol. interdum in 1.

Dion Chrysostomus Reiskii, 2 vol. 8vo.

Arnobius Heraldi, 4to.

Clemens Alexandrinus Potteri.

Eusebii Præparatio } Evangelica a Fr. Vigero
Eusebii Demonstratio }

Ecclesiasticæ Historiæ Scriptores a Valesio, 3 vol. fol. (ed. opt. Reading)

Pollux Hemsterhusii.

Philostratus Olearii.

Libanius.

Miscellaneæ Observationes a Britannis cœptæ, a Belgis continuata.

Aristides Jebbii, 2 vol. 4to.

Beausobre Histoire du Manicheisme, 2 vol. 4.

Menagiana, 4 vol. ed. opt. 1729.

Mœris Atticista, 1759, Piersoni.

Ursini Fragmenta Lyricorum.

Artemidorus Rigaltii, Par. 1603. 4to.

The subjoined are specimens of Porson’s familiar Letters. The person to whom they were addressed negotiated, at Porson’s desire, with the bookseller, for the publication of the Letters to Travis. It is correctly stated in the Athenæum that the prize given was thirty pounds. That the publisher lost money by it can hardly be conceived. The book is now out of print and numbered among the scarcer books.

Dear ⸺

Settle the matter of publication for me in any way that you think reasonable, or that would be satisfactory to yourself. If you agree upon the terms that you mention in your letter, inform me when they would wish to begin. For, as the Preface will of course be printed last, I could send them a copy of the Letters in the Magazine, properly corrected, within a few days. With respect to the Lay Fellowship, I thank you for the information, but if it is already vacant, you need not doubt of its being given away. If you see the Rev. Mr. W. tell him the same from me, which will be equivalent to an acknowledgement of his letter, and tell him besides that Mr. Goodall is extremely flattered by the attention of a person so much his superior in dignity: συγκαθημενων, I would render the women who live with him. The literal sense is, without doubt, “who sit together;” but this expression refers to what was generally the case, not what was the case in this particular instance, for we are informed that it was quite the contrary. See Dorville on Chariton, which I have not by me here.

I am, with compliments to ⸺

Your’s,

R. PORSON.

Eton, 17 Sept. 1789.

The Clergyman alluded to in the above Letter, was the Rev. Dr. Wingfield, for a time head master of Westminster School, and since that period, Prebendary of Worcester, with whom Porson subsequently spent a great deal of his time. Mr. Goodall is the present worthy Provost of Eton College.

Dear ⸺

I think you may tell Mr. Egerton that I accept his proposals, which appear to me liberal enough. I find upon a review of my Letters in the Magazine, that besides changing the form of the Address, I shall make several alterations and additions that will render it necessary for me to write the whole over again. I shall return to London some time next week with the first part, fairly written for the press. I suppose that will be time enough. Συγκατημένων is Ionic, as κατιεις for καθιεις, &c. Your ⸺ packed up in a small parcel, and directed as before, will come safe.

I am, with compliments to ⸺

Your’s, &c.

R. PORSON.

Eton, 28 Sept. 1789.

There are two things obvious from the above short Epistle, namely, that the Professor did not accustom himself to overrate the value of his talents, and that he was ready, at all times, to communicate, to those who required it, the benefit of his superior erudition.

Dear ⸺

I wrote to you last Monday, but as I suppose my Letter might miscarry, I shall repeat the substance of it. I authorized you to accept Mr. Egerton’s terms; to which I shall only add, what I then omitted through haste, a request that you would stickle for half a dozen copies to be thrown into the bargain. As I am obliged to write over all my Letters that have been printed, to prevent mistakes and confusion, I cannot let them have any part of the copy before next week, when I expect to have the pleasure of seeing you and ⸺ in town, to whom present my compliments, and believe me to be

Your’s sincerely,

R. PORSON.

Eton, 30 Sept. 1789.