AD HYACINTHUM. 1791.

Quis primo te mense, quis impulit, O Hyacinthe,

Ut tepidum Floræ desereres gremium?—

Num forte audisti Volucrem, quæ, nuntia Veris

Nunc vespertinum concinit ore melos?—

Num Zephyri molles dulcique Favonius aura

Lene susurrantes surgere te faciunt?

Ah! ne te lædat Boreas! neu cana pruina

Incidat in collum purpureumque caput!

En (quod ego possum) hâc vitreâ te casside dono,

Quæ gelido noctis tempore tegmen erit.

Acceptum tibi enim refero, quod Thestilis hortum

Non dedignetur visere sæpe meum.

Tum pulchros laudat flores et laudat odorem;

Et Dominus partem et tu quoque laudis habes.

Ergo ferens puros in te fundam ipse liquores,

Si mox defuerit fertilis imber aquæ.

O multùm salve mihi, Floscule, semper amate;

Et cito cum venias gratior ipse Rosis.

ROMULUS.
SCRIPTUS 1803.

Rex ille Romæ Conditor, Remi frater,

Unde unde natus, in latrociniis certe

Nutritus, aptos possideret ut cives,

Suisque moribus simillimum cœtum,

Id nobile aperuit viris receptaclum

Quod nuncupant Asylon, hoc volens nempé

Ut seminario sibi novæ gentis

Sentinam haberet urbium propinquarum.

Huc undique ingens ut confluxerat turba,

Statim parabat quos honoribus summis

Augeret ex his, imperîque consortes

Haberet, homines maxime fide claros,

Virtutibusque præ sociis adornatos.

Ergo, coactis civibus, legit centum

Qui consulant populo velut pater proli,

Vocatque Patres, plurimisque eos rebus

Ornat, facitque Concilium Sacrosanctum.

His constitutis, laude floruit multa

Multos per annos, victor omnium late;

Stupro, rapinis, cædibusque agens vitam,

Et cuncta miscens; conniventibus Divis,

Ea quippe magni vindicant sibi Heroes,

Victoriarum jure parta tanquam sint,

Aut, merita propter, atque facta præclare,

In præmiorum parte habenda, sed parva.

Verum Iste tandem morte plectitur digna,

Serasque dat Senatui suo pœnas:

Credo quod impius hisce Patribus sanctis

Cœpit videri, aut forte iniquior paulo

Quam ferre sane didicerant Senes justi.

Decrevit itaque Concilium sacrosanctum,

“Patres viderent ne quid hinc caperent damni

Ipsi,” suoque supplicium Duci poscunt.

At vero, ut ista in fabula mulier quondam

Ex fele facta, pristinos tenuit mores,

Sic hi recurrunt proprium ad ingenium quisque

Notas per artes ut struant viro mortem,

Pretiumque mortis immortalitatem dent.

Ergo, advocata concione, Rex Romæ

Cum sustineret grande nescio quod munus,

Et rite staret medius in globo Patrum,

Ecce inter inclytos Sicarios quidam,

Princeps Senatus, confodit latus ferro;

A tergo adortus, dexter artifex cædis,

Et cui nefas fuit, aut piaculum quemquam

Jugulare, ni mactâsset simplici plaga.

Spoliat jacentem Prædo nobilis Regem,

Antehac Asyli, nunc at Curiæ lumen,

Lingua manuque præter cæteros audax.

Jam proximi adsunt mos quibus fuit raptim

Surrepta pecora dissecare secreto:

Hi mortuum dispertiunt minutatim,

Celeriter, ut solebant quum timendum esset

Ne turpiter prehenderentur in furto.

Hæc terminata pars; operique succedit,

Quæ dissipandum curet clanculum corpus,

Exercita olim callida manus fraude,

Nec artis expers qua crumena tollatur

Haud sentienti furis improbam dextram:

Atqui profecto illius agminis Patres

Tanto fuerunt numero quantum adæquare

Concisa frustillatim membra vix possent,

Ut quisque Laticlavius suam partem

Haberet auferendam sub toga furtim.

Ast interim tumultu fremere vesano,

Et concitari suspicata fraudem Plebs:

Regem reposcunt, nec abiisse adhuc credunt

Sublime raptum turbine, hoc licet Patres

Uno ore prædicent miraculum cuncti.

Productus ergo Testis est, gravisque auctor

Mendacii, prioris qui notam vitæ

Pensare sanctitate visus est summa:

Perjurioso facta est sic fides tandem,

Sic Romulus datur Deus Indiges cœlo.

Ecquando erit quum talis exitus vitæ

Tibi parari possit, O decus nostri

Et gloria ævi! solus omne qui belli

Pacisque jus tibi arrogas, per Europen

Late tyrannus, Buonaparte, Gallorum

Patiens vocarier Consul, Dominus cum sis?

O magne Corse, tempus jam satis longum

Heros fuisti, quin fias abhinc Divus.