EPICEDIUM.
HENRICUS CROWE, GEORGII FILIUS, AUCTORIS NEPOS
MORTUUS EST IN AFRICA, JUXTA CARTHAGINEM,
A.D. 1826. ÆT. S. 2.
BREVI POST MORTEM EJUS MATER ENIXA EST FILIAM
MATILDAM.
Talis eras Henrice, ut non mage pulcher Julus
Ille fuit, quem Diva Venus[35] (modo credere fas sit)
Raptum ex hisce locis olim longeque remotum
Idalio in luco mollique recondidit umbra;
Illius inque locum dulcem submisit Amorem,
Ne pater amissum graviter lugeret, at ipsum
Falleret assimilis nato forma atque figura:
A nobis Te, chare Puer, sic Fata tulerunt,
Inque vicem dederunt pulchram dulcemque Matildam,
Quæ Te, Henrice, refert oculis atque ore venusto.
[35] Vid. Virg. Æn. 1.
DE SEIPSO
MANDATUM AUCTORIS.
Hoc ubicunque cadet jaceat (modo sede sacrata)
Magno nec luctu dignum neque funere corpus.
Nec tumuli sit cura mei, neque carmina posco
Quæ poterunt nomenque meum famamque perennem
In tumulo servare; quid autem fama juvabit
Posthuma, terrarum quamvis impleverit orbem?
Spiritus alta petens cœli de vertice terras
Despiciet, curasque hominum ridebit inanes.
THE END.
LONDON:
PRINTED BY THOMAS DAVISON, WHITEFRIARS.