CAPUT II.

VERITATEM, quoad fieri licuit, sectatus fui, si quid occurrat fortè, illi non exactè congruum, illud michi ne imputetur vitióve vertatur rogo. me enim ad regulas legesque Historiæ sollicitè componens, ea bona fide collegi aliorum verba et relationes, quæ sincera maxumè deprehendi & fide dignissima. ad cætera præter Elenchum Imperatorum Legatorumque Romanorum, qui huic insulæ cum imperio præfuerunt, amplius quidquam expectare nolit Lector, quocúmque meum opus finiam.

II. Igitur, primus omnium Romanorum Dictator Julius cum exercitu, principatu Cassibellino, Brittaniam ingressus, quamquam prospera pugna terruerit incolas, ut Tacitus refert, ac littore potitus sit, potest videri ostendisse posteris, non tradidisse.

III. Mox bella civilia, & in rempublicam versa principum arma, ac longa oblivio Brittaniæ etiam in pace. consilium id Augustus vocabat, Tiberius præceptum. agitasse Caligulam de intranda Brittania satis constat, ni velox ingenio, mobilisque pœnitentia, & ingentes adversus Germaniam conatus frustra fuissent.

IV. Claudius verò Brittaniæ intulit bellum, quam nullus Romanorum post Julium Cæsarem attigerat, transvectis legionibus auxiliisque, sine ullo prœlio ac sanguine, intra paucissimos dies partem insulæ in ditionem recepit. deinde misit Vespasianum, adhuc in privata vita, qui tricies & bis cum hoste conflixit. duas validissimas gentes cum Regibus eorum, XX. oppida & insulam Vectem, Brittaniæ proximam, imperio Romano adjecit. reliquas devicit per Cnæum Sentium & Aulum Plautium, illustres & nobiles viros, & triumphum celebrem egit.

V. Subinde Ostorius Scapula, vir bello egregius, qui in formam provinciæ proximam partem Brittaniæ redegit. addita insuper veteranorum colonia Camalodunum. quædam civitates Cogiduno Regi donatæ. is ad Trajani usque Principatum fidelissimus mansit, ut Tacitus scribit.

VI. Mox Avitus Didius Gallus parta à prioribus continuit, paucis admodum castellis in ulteriora permotis, per quæ fama aucti officii quæreretur.

VII. Didium Verannius excepit, isque intra annum exstinctus est.

VIII. Suetonius hinc Paulinus biennio prosperas res habuit, subactis nationibus, firmatisque præsidiis, quorum fiducia Monam insulam, ut vires rebellibus ministrantem, aggressus terga occasioni patefecit. namque Legati absentiâ remoto metu Brittones accendere, atque Bonduica, generis Regii fœmina, duce, sumpsere universi bellum; ac sparsos per castella milites consectati, expugnatis præsidiis, ipsam coloniam invasere, ut sedem servitutis, nec ullum in barbaris sævitiæ genus omisit ira & victoria. quod, nisi Paulinus, eo cognito provinciæ motu prosperè subvenisset amissa Brittania foret, quam unius prœlii fortuna veteri patientiæ restituit. tenentibus arma plerisque, quos conscientia defectionis, & proprius ex Legato timor agitabat.

IX. Hic cum egregius cætera, arrogantes in deditos & ut suæ quoque injuriæ ultor. durius consuleret; missus Petronius Turpilianus tanquam exorabilior & delictis hostium novus, eoque pœnitentiæ mitior, compositis prioribus, nichil ultra ausus, Trebellio Maximo provinciam tradidit.

X. Trebellius segnior & nullis castrorum experimentis, comitate quadam curandi, provinciam tenuit. Didicere jam barbari quoque Brittones ignoscere vitiis blandientibus. & interventus civilium armorum, præbuit justam segnitiæ excusationem. sed discordia laboratum, cum assuetus expeditionibus miles otio lasciviret. Trebellius fuga ac latebris vitata exercitus ira, indecorus atque humilis, præcariò mox præfuit, ac velut pacti, exercitus licentiam, Dux salutem. hæc seditio sine sanguine stetit.

XI. Nec Vectius Bolanus manentibus adhuc civilibus bellis agitavit Brittaniam disciplina. eadem inertia erga hostes similis petulantia castrorum: nisi quod innocens Bolanus & nullis delictis invisus charitatem peraverat loco authoritatis.

XII. Sed ubi cum cætero Orbe, Vespasianus & Brittaniam recuperavit, magni Duces, egregii exercitus, minuta hostium spes: & terrorem statim intulit Petilius Cerealis, Brigantum civitatem, quæ numerosissima provinciæ totius perhibetur, aggressus. multa prœlia & aliquando non incruenta: magnamque Brigantum partem aut victoria amplexus, aut bello.

XIII. Sed cum Cerealis quidem alterius successoris curam famamque obruisset, sustinuit quoque molem Julius Frontinus, vir magnus quantum licebat, validamque & pugnacem Silurum gentem armis subegit; super virtutem hostium locorum quoque difficultates eluctatus.

XIV. Successit huic Agricola, qui non solum acquisitam provinciæ pacem constituit, sed etiam annos septem plus minus continuis Caledonios, cum bellocissimo Rege ipsorum Galgaco, debellavit. quo facto Romanorum ditioni gentes non antea cognitas adjunxit.

XV. Majorem verò Agricolæ gloriam invidens Domitianus, domum eum revocavit, Legatumque suum Lucullum in Brittanias misit, quod lanceas novæ formæ appellari Lucculeas passus esset.

XVI. Successor ejus Trebellius erat, sub quo duæ provinciæ, Vespasiana scilicet & Maæta, fractæ sunt. Romani se ipsos autem luxuriæ dederunt.

XVII. Circa idem tempus insulam hancce visitans Hadrianus Imperator murum, opus sane mirandum & maxume memorabile, erexit, Juliumque Severum Legatum in Brittaniis reliquit.

XVIII. Postea nichil unquam notatu dignum audivimus esse perpetratum, donec Antoninus Pius per Legatos suos plurima bella gessit, nam & Brittones, per Lollium Urbicum Proprætorem & Saturninum Præfectum classis, vicit, alio muro, submotis barbaris, ducto. provinciam, postea Valentiæ nomine notam, revocavit.

XIX. Pio Mortuô, varias de Brittonibus, Germanisque victorias reportavit Aurelius Antoninus.

XX. Mortuô autem Antoninô, cum ea quæ Romanis ademerant satis non haberent, magnam à Legato Marcello passi sunt cladem.

XXI. Hic Pertinacem habuit successorem, qui fortem quoque se gessit ducem.

XXII. Hunc excepit Clodius Albinus, qui de sceptro & purpura cum Severo contendit.

XXIII. Post hos primus erat Virius Lupus, qui Legati nomine gaudebat. non huic multa præclara gesta adscribuntur, quippe cujus gloriam intercepit invictissimus Severus, qui, fugatis celeritur hostibus, murum Hadrianum, nunc ruinosum, ad summam ejus perfectionem reparavit; &, si vixerat, proposuerat exstirpare barbaros, quibus erat infestus, cum eorum nomine, ex hacce insula, sed obiit, manu Dei, apud Brigantes in municipio Eboraco.

XXIV. Ejusque in locum subiit Alexander, qui orientis quasdam victorias reportavit, in Edissa mortuus.Sicilia.

XXV. Successores habuit Legatos Lucilianum, M. Furium, N. Philippum . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . qui si defensionem terminorum ab ipsis observatam exceperimus, nil fere egerunt.

XXVI. Post . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . Desunt reliqua . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .

FINIS.

An ACCOUNT of
RICHARD OF CIRENCESTER,
MONK of WESTMINSTER,
And of his Works:
With his Ancient MAP of ROMAN BRITAIN,
And the Itinerary thereof.
Read at the Antiquarian Society, March 18, 1756.