CAPUT V.

OPTIMA frugibus atque arboribus insula, & alendis apta pecoribus ac jumentis. vincas etiam quibusdam in locis germinans. sed & avium ferax terra marique generis diversi. fluviis quoque multum piscosis, ac fontibus præclara copiosis, & quidem præcipuè Isicio abundat & anguilla.


View of the Circus of the Brittons on ye Bank of ye Louther near Perith. Aug. 15th. 1725.

Stukeley delin.

II. Capiuntur autem sæpissimè & vituli marini, & delphines, nec non & ballenæ, de quo apud Satyricum mentionem inveniamus:

Quanto delphinis ballena Brittanica major?

III. Exceptis autem variorum generibus conchyliorum, in quibus sunt & musculi, quibus inclusam sæpè margaritam, omnis quidem coloris optimam inveniunt, id est, & rubicundi, & purpurei, & hyacinthini, & prasini, sed maxumè candidi, ut scripsit venerabilis Beda in prima Eccl. hist. ad Regem Confulfum.

IV. Sunt & cochleæ, satis superque abundantes, quibus tinctura coccinei coloris conficitur, cujus rubor pulcherrimus, nullo unquam solis ardore, nulla valet pluviarum injuria pallescere; sed quò vetustior est, eò solet esse venustior.

V. Habet fontes salinarum & fontes calidos, & ex eis fluvios balnearum calidarum, omni ætati & sexui per distincta loca, juxta suum cuique modum accommodatos.

VI. Nascitur ibi plumbum album in mediterraneis regionibus, in maritimis ferrum; sed ejus exigua est copia. ære utuntur importato. gignit & aurum, & argentum. fert & lapidem gagatem plurimum optimumque. est autem nigrogemmeus & ardens igni admotus, incensus serpentes fugat, adtritu calefactus adplicita detinet æque ut succinum.

VII. Et quia Brittania propè sub septentrionali vertice mundi jacet, lucidas æstate noctes habet; ita ut medio sæpè tempore noctis in questionem veniat intuentibus, utrum crepusculum adhuc permaneat vespertinum, an jam advenerit matutinum? utpote nocturno sole non longè sub terris ad orientem boreales per plagas redeunte. unde etiam plurimæ longitudinis habet dies æstate, sicut et noctes contra in bruma, sole nimirum tunc in Lybicas partes secedente, id est, horarum X & VIII. ut author est Cleomedes. plurimæ item brevitatis nocte æstate & dies habet in bruma, hoc est, VI. solummodo æquinoctialium horarum: cum in Armenia, Macedonia, Italia, cæterisque ejusdem lineæ regionibus longissima dies sive nox XV. brevissima VIIII. compleat horas.

VIII. Sed de Brittania Brittonibusque in genere satis prolixè commemoravi. res ipsa requirit ad particularia tandem descendere, atque, in sequentibus, statum fatumque diversarum, quæ hanc insulam incoluerunt, nationum, quæ eandem nobilitarunt, civitates, cet. quales sub ditione Romana erant, ex ordine depingere mei jam erit propositi.