CAPUT VI.

BRITTANIA, secundum accuratissima veterum, quæ propiùs fidem sunt, monumenta, erat omnis divisa in partes septem; quarum sex alio atque alio tempore imperio Romano adjectæ fuerunt, septima verò sub solis barbaris Caledoniis.

II. Supra dictæ Brittaniæ partes erant Brittania Prima, Secunda, Flavia, Maxima, Valentia & Vespasiana. quarum ultima non diu stetit in manibus Romanorum, ex his Brittaniam Primam à Flavia Thamesis flumen, à Brittania Secunda mare dividit. Flavia initium capit à mari Germanico, continetur Thamesi fluvio, Sabrina à finibus Silurum Ordovicumque, vergit ad Septemtriones & Brigantum regionem. Maxima ab extremis Flaviæ finibus oritur pertinet ad inferiorem partem muri, qui totam ex transverso percurrit insulam, spectatque in Septemtriones. Spatium inter ambos, hunc & alium, qui ab Imperatore Antonino Pio inter Bdoram & Clyddam exstructus est, murum occupat Valentiana. Vespasiana autem à Bdoræ æstuario ad civitatem Alcluith, unde linea ad ostium fluminis Vararis ducta. terminos ostendit. Secunda ad eam partem Oceani, quæ ad Hyberniam pertinet, spectat inter occasum & Septemtriones. sed de provinciis satis.

III. Necessarium verò ducimus, antequam ad accuratiorem nos conferamus descriptionem, Regiminis in hisce Provinciis constitutionem paucis attingere, deprehendimus adeoque, totam antiquissimis temporibus, plurimum Regulorum Statuumque arbitrio divisim paruisse Brittaniam, quorum nonnulli, etiam post occupatam à Romanis Provinciam, superfuisse commemorantur, sed vix umbra Regiæ dignitatis istis Principibus relicta, contrarium nempe dissuadente politicâ illâ, quâ Romani olim, præ cultissimis etiam quibusque gentibus, inclaruerunt prudentia. Victricibus Romanorum armis subjugatæ imperitoriâ authoritate constitutus præerat LEGATUS, ipsa Brittania verò Provincia erat PROCONSULARIS. per plures hæc Imperii constitutio duravit ætates, licet in plures interim ipsa insula divisa fuerit partes. primùm nempe in superiorem & inferiorem, deinceps verò, uti antea demonstravimus, in septem dispertita Provincias, mutatâ regiminis formâ. deinde diu paruit, ut imperitoria sedes, hæc insula Carausio, eisque, quos in societatem adsciverat, Tyrannis. gloria & præsidium Christianismi Constantinus Magnus creditur Maximam & Valentiam CONSULARES, Primam, Secundam & Flaviam PRÆSIDIALES fecisse, toti verò insulæ præpositus est VICARIUS vir perspicabilis sub dispositione viri illustris Domini Præfecti Prætorii Galliæ. præter quem in vetusto quodam volumine circa eadem tempora commemoratur aliquis eximiæ dignitatis vir, titulô COMITIS BRITTANIARUM insignis, alius itidem, COMES LITTORIS SAXONICI, tertius præterea DUX BRITTANIÆ dictus, aliique plures, magnis præfecti muneribus, quæ, cum distincta eorum notitia, injuria temporis, impetrari non potuerit, cogimur taciti præterire.

IV. Prolixum nunc tandem iter ingredior, totam non minus insulam, quam singulasque ejus partes curiosa lustraturus indagine, pressurusque optimorum in hoc negotiô authorum vestigia. fiat verò ab extremâ Primæ provinciæ orâ initium, cujus littora Galliæ objiciuntur. tres verò laudatissimos validissimosque Status, Cantianum nempe, Belgicum & Damnonicum complectitur hæc provincia, de quibus eâ, quâ fieri poterit, curâ nobis sigillatim agendum. Cantium primò lustremus.

¶ V. Ad extremam Brittaniæ Primæ orientalem oram remotam CANTIUM, Cantiis quondam habitatum, civitatibus Durobrobi & Cantiopoli, quæ eorum metropolis. hic sepultus est D. Augustinus Anglorum Apostolus. Dubræ, Lemanus & Regulbium, præsidiô à Romanis munita, eorumque Primarium Rhutupi, deducta eô Coloniâ, Metropolis factam, portusque classi Romanorum, quæ Oceano Septentrionali dominabatur, recipiendæ factus idoneus. tanti nominis fuit hæc civitas, ut littora vicina ex ea dicta sint Rhutupina, de quibus Lucanus poeta:

Aut vaga cum Thetis Rhutupinaque littora fervent.

inde quoque ingentia & grati saporis ostrea Romam translata, ut author est Juvenalis Satyricus his verbis:

—————Circeis nata forent, an

Lucrinum ad saxum, Rhutupinóve edita fundo

Ostrea, callebat primo deprendere morsu.

Statio etiam fuit sub dispositione viri spectabilis Comitis littoris Saxonici legionis secundæ Augustæ.

VI. Quam plurimis hoc Cantiorum regnum fluminibus rigatur, quorum celebriora: Madus, Sturius, Dubris & Lemanus, qui Cantios à Bibrocis discernebat.

VII. Inter tria ista præcipua Brittaniæ promuntoria, eminet illud, quod à Cantio nomen habet, ibi Oceanus in angulum quasi redactus cursum ita promovet, fluxionemque suam donec, ut Veteres tradunt, fretum istud Oceani, quod jam Brittaniæ format insulam, effecerit.

VIII. A Cantio vasta illa, quæ Anterida nonnullis, aliis Caledonia dicta sylva latè extenditur ad CL. milliaria per Bibrocorum ac Segontiacorum terras ad Heduorum usque fines excurrens, de hac sylva ita cecinit Lucanus:

Unde Caledoniis fallit turbata Brittanos.

IX. Cantiis proximi, et ut putant nonnulli, subjecti Bibroci, qui & aliis Rhemi dicuntur: natio in monumentis non penitus ignota, quibus habitatum Bibroicum, Regentium, Noviomagumque metropolis. Anderidam verò occupatam tenuerunt Romani.

X. Confines illis apud ripam Thamesis habitabant Attrebates, quorum urbs primaria Caleba.

XI. Infra hos, proprius flumen Cunetium, habitabant Segontiaci, quorum caput fuit Vindonum.

XII. Ad Oceanum, Bibrocis affines, inferius habitabant, sic dicti, Belgæ, quorum urbes primariæ Clausentum, quod nunc Sotheamptona dicitur, Portus Magnus, omniumque præcipua Venta, nobilissima civitas ad flumen Antonam sita. Sorbiodunum verò tenebat præsidium Romanorum. Omnes enim Belgæ Allobroges sunt, & suam à Celtis Belgisque originem traxere, hi, non multis ante Cæsaris adventum in hanc insulam seculis, relictâ patriâ Galliâ, à Germanorum Romanorumque populis infestatâ, atque devictâ, illi, qui, trajecto flumine Rheni, eorum expugnatas occupavere regiones, de quo autem prolixius M. Dictator Cæsar, sedem heic sibi elegerunt.

XIII. Omnes regiones, quæ Thamesi, versus meridiem, adjacent, olim, uti vetera monumenta declarant, à bellicosa Senonum gente fuerunt occupatæ; qui, sub ductu & auspicio decantatissimi Regis Brenni, peragratâ Galliâ, Alpibusque, adhuc inviis, sibi patefactis, Romam fastu elatam ista incursione vastam solo facile æquassent, nisi Rempublicam Romanam, quam more nutricis in sinu quasi gestare (dum infra destinatum ab illis fastigium agebat) videbantur Fata, cladem aversura Manlium clangore anseris excitassent, qui, circa montem unum pendentes, & nocte subeuntes, Barbaros à summo Capitolio dejecit. huic eadem Numinum cura Camillum postea auxilio misit, qui abeuntes à tergo aggressus ita cecidit, ut Senonici sanguinis inundatione omnia incendiorum vestigia deleret, urbemque ita ruinæ proximam ab interitu vindicaret. Senones autem ob valentissimam hanc expeditionem natale solum, ut cultoribus vacuum, ita prædâ refertissimum alienæ genti, quam Belgas supra nominatos, fuisse, satis liquet, concesserunt.

XIV. Ad Sabrinam, Thamesi inferius, habitabant Hedui, urbes eorum Ischalis & Avalonia. Thermæ, quæ & Aquæ Solis nuncupabantur, Romanorum, qui hanc Brittaniæ oram tenebant, factæ colonia & perpetua sedes. urbs nominatissima hæc erat, ad flumen Abonam sita, ibique fontes callidi, opiparo exsculpti apparatu, ad usus mortalium; quibus fontibus præsules erant Apollinis & Minervæ Numina, in quorum ædibus perpetui ignes nunquam labascunt in favillas, sed ubi ignis tabuit vertitur in globos saxeos.

XV. Infra Heduorum terras siti erant Durotriges, qui & Morini aliàs vocantur. Metropolin habebant Durinum & promuntorium Vindeliam. in horum finibus sensim coarctatur Brittania, & immensum efformare videtur brachium, quod irruptionem minitantem commodè repellit Oceanum.

XVI. In hoc brachio, quæ intermissione Uxellæ amnis, Heduorum regioni protenditur, sita erat regio Cimbrorum, utrúmne verò modernum Walliæ nomen dederint, an verò antiquior sit Cimbrorum origo? non æque constat. urbes illis præcipuæ Termolus & Artavia. visuntur hic, antiquis sic dictæ, Herculis columnæ, & non procul hinc insula Herculea. sed à fluminis Uxellæ finibus continuum procurrit montium jugum, cui nomen Ocrinum, extremumque ejus ad promuntorium ejusdem nominis extenditur.

XVII. Ultra Cimbros extremum insulæ angulum incolebant Carnabii, unde forsitan, quod hodieque retinet nomen, obtinuit Carnubia. urbes habebant Musidum & Halangium. cum verò has olim desertas propemodum & incultas Brittaniæ partes Romani nunquam salutaverint, minoris omnino momenti urbes eorum fuisse videntur, & Historicis propterea neglectæ, Geographis tamen memorantur promuntoria Bolerium & Antivestæum.

XVIII. Memoratis modo populis in littore Oceani austrum versus affines ad Belgas-Allobroges sedem habebant Damnonii, gens omnium validissima, quæ ratio movisse videtur Ptolemæum, ut totum hunc terræ tractum, qui in mare brachii instar prætenditur, illis adscripserit. urbes habebant Uxellam, Tamaram, Volubam, Ceniam omniumque matrem Iscam, fluvio cognomini imminentem. fluvii apud ipsos præcipui memorati modo Isca, Durius, Tamarus atque Cenius. ora eorum maritima promuntoria exhibet tria, de quibus mox paulò dicemus. hanc regionem, utpote metallis abundantem, Phænicibus, Græcis & Gallis mercatoribus probe notam fuisse constat. hi enim ob magnam, quam terra ferebat, stanni copiam eò sua frequenter extendebant negotia; cujus rei præcipua sunt documenta supra nominata tria promuntoria Helenis scilicet, Ocrinum & Κριοῦ μέτωπον ut & nomina civitatum, Græcam Phœniciamque originem redolentia.

XIX. Ultra brachium in Oceano sitæ sunt insulæ Sygdiles, quæ etiam Oestrominides & Cassiterrides vocabantur, dictæ.

XX. Cum prænominatis Damnoniis Belgisque conjunctis XXX. prœlia commisisse narratur valentissimus ille Imperator Vespasianus. decem hi ad australes Thamesis & Sabrinæ ripas habitantes populi, à Romanis sensim subacti, eorumque regiones in provinciæ formam redactæ, quæ BRITTANIA PRIMA fuit appellata, cum hic fuerit in istis terris primus Romanorum victoriæ fructus.

¶ XXI. Succedit ordine BRITTANIA SECUNDA quæ à prioribus, interfluente Sabrina amne, discernitur. à provincia autem Flavia, tum memoratus amnis, tum Deva fluvius eandem sejungit, reliquum cingitur à mari Interno. Hæc erat celebrata illa regio Silurum, tribus validissimis habitata populis, quos inter præ reliquis celebres Silures propriè sic dicti, quam ab ora relicta turbidum Sabrinæ fretum distinguit. cujus homines, ut eruditissimus Solinus est author, etiam nunc custodiunt morem vetustum, nundinas ac nummum refutant, dant res & accipiunt; mutationibus necessaria potiùs, quam pretiis parant. Deos percolunt, scientiam futurorum pariter viri ac fœminæ ostendunt.

XXII. Civitates Silurum, Sariconium, Magna, Gobaneum & Venta, eorum caput, fuerunt. Iscæ verò, flumini imminentem urbem cognominem, tenebat Romanorum Colonia, ibique per annos plures secunda legio, quæ Augusta aliàs vocabatur, stationem habebat, donec Valentiam & Rhutupin transferebatur. hæc erat provinciæ Secundæ primaria Romana.

XXIII. Olim ac diu potens erat hæc Silurum regio, sed, cum eam regno Charaticus tenuit, longe potentissima. hic continuis novem annis, omnia Romanorum arma pro ludibrio habita, sæpe evertit, donec de illo, conjunctis viribus Romanos aggressuro, triumphavit Legatus Ostorius. Charaticus enim, prœlio evadens, auxiliumque à vicinis Regibus petens, per astutiam matronæ Romanæ Carthismandvæ cum Rege Brigantiæ Venutio nuptæ, Romanis deditus est. post id temporis masculè tantum suam ipsius ditionem idem ille populus defendit usque dum à Varionio spoliatus, ac tandem à Frontino devictus in formam Romanæ, cui BRITTANIA SECUNDA, ut supra meminimus nomen erat, provinciæ suum redigi pateretur imperium.

XXIV. Duæ aliæ sub Siluribus gentes fuere, primum Ordovices, qui in septentrionali versus insulam Monam: & deinde Dimeciæ, qui in extrema versus occidentem partem degebant, ubi promuntorium quod Octorupium nuncupatur, unde in Hyberniam transitus XXX. milliarium. Dimeciarum urbes Menapia, & primaria Muridunum. Lovantium verò sibi habitandum vendicaverant Romani. ultra hos & Silurum terminos siti Ordovices, quorum urbes Mediolanum & Brannogenium. Sabrina in montibus illorum oriunda majoribus tribus Brittaniæ fluviis meritò accensetur, addito nempe Thamesi & Tavo. elucet imprimis in historia nomen Ordovicum ob sumtam de inclutissimi ipsorum Regis captivitate vindictam. hinc enim toties redactum in angustias exercitum Romanorum tam misere vexarunt, ut de illorum ferè imperio in hac regione actum fuisset, ni in tantæ cladis vindictam postea surrexisset Dux Agricola, qui, victricia circumferens arma, totam quoque hanc gentem subjugavit, maximamque partem ferro delevit.

XXV. Huc quoque referendum illud, quod à septentrione Ordovicum situm, ab Oceano alluitur, territorium, cum illorum regimini aliquandiu fuerit subjectum, hoc certo constat, quod illum Cangiani quondam inhabitaverint tractum, quorum urbs unica Segontium, promuntorio Cangano vicina. incluta hæc erat civitas, freto Meneviaco, contra Monam, religiosissimam insulam, ubi olim Druides habitâre, adjacet. in hac insula plurima sita erant oppida, tota autem insula in circuitu LX. m. p. ferè complectitur, atque, ut refert Plinius, à Camaloduno colonia CC. m. p. abest. fluvii apud ipsos Tosibus, qui & Canovius; pro terminis verò erat utraque Deva. in hac vero regione mons Eriri celsissimus maxumusque invenitur. Ordovicia una cum Cangiorum Carnabiorumque regionibus, ni fama me fallit, nomine Genaniæ sub Imperatoribus post Trajani principatum inclarescebat.

¶ XXVI. Ordo jam ad illam nos deducit provinciam, quæ FLAVIA Romanis vocata, unde verò hoc nomen acceperit, utrum à matre Constantini Magni Flavia Julia Helena, ex his terris oriunda? an verò à Romanorum familia Flavia? quominus determinari possit, obstat injuria temporum, quæ nobis invidet genuina quæ huc facerent antiquitatis monumenta.

XXVII. Ad fluvium Devam primò siti erant Carnabii, quibus habitatæ fuerunt Benonæ, Etocetum, Banchorium, monasterium totius insulæ celeberrimum, quod in contentione Augustini eversum, non postea resurrexit, & reliquarum mater Uriconium, quæ, inter Brittaniæ civitates maxumas, nomen possidebat. in extremo hujus terræ angulo flumini Devæ imminebat cognominis Romanorum colonia Deva, opus vicesimæ legionis, quæ Victrix dicebatur, & olim illius erat regionis tutela. hæc eadem esse existimatur quæ jam West-Chester vocatur.

XXVIII. Infra nominatos regnum Cassium à Rege Ptolemæo Catieuchlani appellatum extendebatur, aut Respublica potius, quæ ex binis gentibus coaluerat. harum, quæ Sabrinæ proxima, vocabatur Dobuni, vel, ut Dio celeberrimus scriptor annalibus inseruit, Boduni. apud hos oritur flumen Thamesis & deinde longo spatio per fines Heduorum, Attrebatum, Cassiorum, Bibrocorum, Trinobantum, & Cantiorum citatus fertur, & Oceanum Germanicum influit, urbes Dobunorum erant Salinæ, Branogena, ad sinistram Sabrinæ ripam, Alauna, & cui reliquiæ nomen laudemque debent, Corinum, urbs perspicabilis, opus, ut tradunt, Vespasiani Ducis. Glevum verò, in extremo regni contra regionem Silurum situm, Romana tenebat colonia, quam deduxit Claudius Cæsar, ut scriptores de istis temporibus affirmant. finitimi illis Cassii, quorum urbes Forum Dianæ & Verulamium. cum verò hæc ad municipiam dignitatem à Romanis evecta, ejus præ aliis urbibus eminentia illis omnino adscribenda. his natus erat D. Albanus Martyr. hæc civitas ruina Camaloduni, Londiniique, in seditione à Bondvica excitata, cujus in annalibus mentionem facit eruditissimus Tacitus, involuta erat. hi Cassii olim, præ cæteris insulæ gentibus, caput extulere, atque cum inclutissimo eorum Rege Cassibellino (cui non paucæ nationes fuere tributariæ) Dictator Cæsar multos eosdemque gravissimos, sub readventum ipsius in hanc insulam, habuit conflictus, sed ab eadem ille gente cum Siluribus conjuncta fugatus, unde & emendatissimus Lucanus:

Territa quæsitis ostendit terga Britannis.

adventante autem ipso Imperatore Claudio, omnes cum vicinis fracti sunt, eorumque regio in formam Romanæ provinciæ redacta, nomineque, CÆSARIENSIS, & postea FLAVIA, nuncupata.

XXIX. Juxta Cassios, ubi se Oceano Thamesis propinquavit, regio Trinobantum sita erat. natio quæ non modo sponte in Romanorum concessit amicitiam, sed illis quoque ut colonias ibi ponerent metropolim suam Lundinum & Camalodunum ad mare sita obtulerunt. in hac urbe Flavia Julia Helena, piissima conjux Constantini Chlori, materque Constantini Magni, è sanguine Regum Brittanicorum nasci memoriæ proditum dicunt. prima autem hæc Romanorum in Brittania coloniarum erat, templo Claudii, imagine Victoriæ, cum aliis diversis ornamentis insignis. Lundinum enim mundo cognita civitas erat & erit. primùm Trinovantum, postea Londinium, dein Augusta, & nunc Londona rursum. urbe Roma secundum chronicorum fidem, sanè antiquior est, super ripam Thamesis fluminis posita, & ipsa multorum emporium populorum, terra marique venientium, hæc à piissima illa Imperatrice Helena. S. S. Crucis inventrice, circumvallata, atque, si fides sit penes traditiones, quæ non semper erroneæ sunt, nominata est Augusta, tota autem Brittania Romana insula.

XXX. Limes huic populo ad septentrionem flumen Surius, ultra quem habitabant Iceni, celeberrima natio, in duas gentes divisa, quarum prior, Cenomanni habitans ad septentrionem Trinobantes & Cassios, ad orientem Oceanum spectabat. horum urbes Durnomagus & caput regionis Venta. Romanorum colonia erat Camboricum. in mare orientem versus procurens lingula dicitur Flavia extrema. fluminum notissima sunt Garion, Surius & Aufona in sinum Metorin sese exonerans, ex altera parte ad Aufonam incolebant, Carnabiis Brigantibus & Oceano vicini, Coitanni, in tractu sylvis obsito, qui, ut aliæ Brittonum sylvæ, Caledonia fuit appellata. de hac autem III. mentionem facit historicus ille Florus. civitas primaria Coitannorum erat Ragæ, & præter hanc Romanorum colonia Lindum, in extrema ad orientem provinciæ ora. totam verò regionem bifariam secat fluvius Trivona. Hæc Icenorum gens, quæ, utpote ferocissima bellique post hominum memoriam studiosissima, omissis tam rusticis quam civilibus artibus, sua sponte in Romanorum societatem accesserat, non tantum mox defecerat, sed ad sui quoque imitationem alios quam plurimos excitaverat, ab Ostorio Duce primùm sub jugum missa est, aliquot post annos, quum Rex ipsorum, & animo & opibus valentissimus, Prasutagus moriens Cæsarem ejusdemque posteros heredes fecerat. Romani autem Icenorum sic abutentes amicitia, ut nulli non se luxuriæ dederint, ab iisdem postea sociisque, sub ductu bellicosissimæ Bonduicæ, vidua Regis supra nominati, ita infesti ipsis sunt redditi, ut combustis deletisque ipsorum coloniis ac municipio, civium denique Romanorum LXXX. M. ferro miserè sint trucidati; sed postea ad officium redegit Suetonius Legatus, multis prudentiæ nominibus suspiciendus.

¶ XXXI. Ad septentrionalem hujus regionis plagam Oceano occurrit fluvius Abus, quondam terminorum provinciæ MAXIMÆ unus, uti alter Seteja. dicta quoque hæc provincia fuit Brigantiæ Regnum scilicet ejusdem nominis regionem complexa, tribusque habitata nationibus, in extrema orientali plaga, ubi promuntoria Oxellum & Brigantum extrema in mare procurrunt, habitabant Parisii, quorum urbes Petuaria & Portus Felix.

XXXII. Supra hos, uti & ad latus, siti erant propriè sic dicti Brigantes, gens numerosissima, toti olim provinciæ leges præscribens. his cultæ civitates, Epiacum, Vinovium, Cambodunum, Cataracton, Galacum, Olicana, & primaria Isurium. Eboracum verò, ad Urum fluvium, caput provinciæ. primùm colonia nomine Sextæ à Romanis factum, sextæque deinde legionis, quæ Victrix dicebatur, sedes. deinceps verò plurium Imperatorum præsentia illustrior factum, municipii quoque auctum prærogativis.

XXXIII. Totam in æquales ferè partes provinciam dividunt montes Alpes Penini dicti. hi, ad Icenorum Carnabiorumque fines ad fluvium Trivonam surgentes, continua serie per CL. milliaria septentrionem versus decurrunt.

XXXIV. Populi, ad occidentalem hujus jugi partem habitantes, sunt Volantii Sistuntiique arctiori, ut videtur, fœdere conjuncti. urbes habebant Rerigonum, Coccium & Lugubalium, quarum tamen posteriores binas Romanorum tenebant præsidia.

XXXV. Septentrionales hujus terræ limites tegebat murus iste stupendæ molis, à Romanis per Isthmum ad longitudinem LXXX. milliarium extensus, cujus altitudo XII. crassities verò IIX. pedes æquabat, turribusque ornatus, murus erat.

XXXVI. Gentem hanc, ab Imperatore Claudio primùm infestatam, deinde ab Ostorio Legato devictam, postea à Cereali fractam & magnam partem debellatam, ex historia colligitur. cum verò sponte se Agricolæ dedisset, pacem illi datam esse percepimus. Famam hujus gentis in historiis precipue delêrunt turpia Reginæ ipsorum gesta inauditaque perfidia. ipsa harum potentium nationum progenies erat, quæ novas electura sedes, ultimùm ultrò, patriæ, inter Alpes, Danubium & Rhodanum jacenti, valedicebat. ex his in Hyberniam postea nonnulli, sedem ibi fixuri, transierunt, ut ex documentis constat.

¶ XXXVII. His borealiores erant nationes istæ validissimæ olim sub nomine Maætarum venientes, à quibus, mortuo patre, fratricida iste Bassianus suam turpiter pacem emit. regiones, quas tenuêre, sequentes erant, in orientem Ottadinia, inde Gadenia, post hanc Selgovia, deinde Novantia, supra hos etiam Damnia.

XXXVIII. Muro proximi habitabant Gadeni, quorum metropolis Curia. ad Oceanum verò proprius siti Ottadini, eorumque caput Bremenium, ac apud hos fluvii Tueda, Alauna, & utraque Tina, infra murum decurrentes.

XXXIX. His occidentaliores ad Oceanum siti erant Selgovæ, eorumque urbes Corbantorigum, Uxellum & Trimontium, quam tamen sat diu tenuit præsidium Romanorum, quod antiqua memorant monumenta. hujus regionis fluvii præcipui fuerunt Novius, Deva &, ex parte, Ituna.

XL. Ultra Devam, nuper dictam, ad Oceani quoque oram in extrema insulæ parte, Hyberniam versus, Novantes siti erant. apud quos celebris illa Novantum chersonesus, Hybernia distans milliaria XXVIII. hæc inter cuncta Brittaniæ promuntoria maxumè borea antiquis credebantur, juxta verò, æque ac illi, causam non video. metropolis horum Lucophibia, aliàs Casæ candidæ. fluvii verò Abrasuanus, Jena &, ad orientem regionis terminus, Deva.

XLI. Supra Novantes, Selgovas & Gadenos, interveniente montium Uxellorum serie, habitabant Damnii, prævalens quidem natio, sed quæ condito muro non parvum regionis suæ tractum amisit, à Caledoniis subjugatum & spoliatum. præter illud quod murum tuebatur præsidium Vanduarium tenebat Romanus miles.

XLII. Hic Brittania, rursus quasi amplexu Oceani delectata, angustior evadit, quam alibi, idque ob duo ista rapidissima, quæ infunduntur, æstuaria Bodotriam scilicet & Clottam. contractus hic Isthmus ab Agricola Legato primùm præsidio munitus erat. alium murum, in historiis nobilissimum, erexit imperator Antoninus, ad XXXV. circiter milliaria protensum; ut hoc medio barbarorum sisteret incursiones, qui & ab Ætio Duce demum reparatus est, undecimque firmatus turribus. has verò regiones pro illa habeo provincia, quæ per victoriosam Romanorum aciem sub Imperatore Theodosio revocata, atque in honorem Imperatoris, tunc ad clavum imperii sedentis, VALENTIANA dicta putatur.

¶ XLIII. Extra murum sita provincia VESPASIANA. hæc est Caledonia regio, à Romanis nimiùm quantum & desiderata militibus, & incolis valde defensa. negotium, cujus amplam historiæ Romanæ, aliàs nimis de istiusmodi rebus silentes, mentionem faciunt. hic fluvium Tavum conspicere licet, qui longo cursu regionem in duas quasi partes dissecare videtur. hic quoque arduum atque horrendum jugum Grampium offendimus, quod provinciam istam bifariam secabat. atque hæc eadem erat regio, quæ, à commisso inter Agricolam & Galgacum prœlio, Romanis utilissimo, famam in annalibus habet insignem. hi vires eorum veteresque castramentationes hodieque magnitudo ostendit mœnium, nam in loco ubi ingens supradictum prœlium habitum erat, quidam ordinis nostri, hanc viam emensi, affirmant, se immania vidisse castra, aliaque argumenta Taciti relationem confirmantia.

XLIV. Nationes verò, Romanis hic subjectæ, ordine jam sequentur. ultra Isthmum, atque ad Tavum, gens erant Horrestii, quorum urbes, post prætenturam quidem exstructam, prius enim Damniis accensebantur, fuerunt Alauna, Lindum, &, re non minus quam nomine reliquis gloriosior, Victoria, ab Agricola ad flumen Tavum XX. milliaria ab ejusdem in mare exitu ædificata, memoriæ proditum dicunt.

XLV. Supra hos ultra Tavum, qui limites constituit, erant Vecturones, sive Venricones, quorum urbs primaria Orrea, fluvii verò Æsica & Tina.

XLVI. Oceani littus, ultra horum fines, accolebant Taixali, his urbium princeps Divana, fluvii autem Deva & Ituna. pars Grampii montis, quæ, ut promuntorium, late se in Oceanum, quasi in Germaniæ occursum, extendit, ab illis nomen mutuatur.

XLVII. His contermini ad occidentem, interveniente montium Grampiorum serie, exstitêre Vacomagi, qui amplissimam regionem tenebant, quorum urbes Tuessis, Tamea & Banatia. Romanorum autem statio, simulque provinciæ urbs primaria, erat, ad ostium fluvii Varar in littore situm, Ptoroton. notiores hujus regionis fluvii præter Vararem, qui provinciam terminabat, fuerunt Tuesis & Celnius.

XLVIII. Infra Vacomagos Tavumque habitabant Damnii-Albani. gentes parum notæ, & intra lacuum montiumque claustra plane reconditæ.

XLIX. Inferius adhuc Clottæ ripas accolebant Attacoti, gens toti aliquando olim Brittaniæ formidanda, maxumus hic visitur lacus, cui nomen olim Lyncalidor, ad cujus ostium condita à Romanis urbs Alcluith, brevi tempore à Duce Theodosio nomen sortita, qui accupatam à barbaris provinciam recuperaverat; cum hac comparari potuit nulla, utpote quæ, post fractas cæteras circumjacentes provincias, impetum hostium ultimo sustinuit.

L. Hæc provincia dicta est, in honorem familiæ Flaviæ, cui suam Domitianus Imperator originem debuit, & sub quo expugnata, VESPASIANA. &, ni fallor, sub ultimis Imperatoribus nominata erat THULE, de qua Claudianus vates his versibus facit mentionem;

——incaluit Pictorum sanguine Thule

Scotorum cumulos flevit glacialis Hierne.

sed non tam diu sub aquila suopte tenuerent Romani, ut posteritati innotescerent ejusdem & nomina & subjectio. cursorio hucusque oculo, qualis sub Romanorum Imperio erat, Brittaniam lustravimus. restat ut parili compendio Caledoniorum terras lustremus.

De CALEDONIA.

LI. Licet tota ultra Isthmum prædictum Brittania non improprie dici posset Caledonia, ipsi tamen Caledonii ultra Vararem sedem habuêre, unde ducta linea terminum Romani in Brittaniam imperii accuratè satis ostendit. citerior verò insulæ pars alio atque alio tempore ab illis possessa fuit, reliqua, ut supra meminimus, à Brittonibus barbaris occupata. hucusque & proficiscentibus lumen aliquod fœnerant antiqua historiarum monumenta. trajicientes autem Varar flumen, extincto lumine, in obscuro quasi versamur, & quamvis non nobis ignotum sit, exstructas ibi pro limitibus Imperii Romani fuisse aras, Ulyssemque, tempestate fluctibusque jactatum heic vota persolvisse, siquidem condensæ arboribus sylvæ cum perpetuis montium saxetis ab ulteriori nos scrutatione prohibent. relationem sequentem à mercatoribus Brittonibus fugitivis acceptam posterisque relictam, ut sufficientem æstimemus, necesse est.

LII. Ad occidentem igitur Vararis habitabant Caledonii proprie sic dicti, quorum regionis partem tegebat immensa illa Caledonia sylva.

LIII. Littus incolebant minores quidam populi, ex quorum numero ultra Vararem & erectas supradictas aras ad Loxam fluvium habitabant Cantæ, in quorum finibus promuntorium Penoxullum.

LIV. Huic ordine proximus est fluvius Abona ejusdemque accolæ Logi. hinc Ila fluvius & ad illum siti Carnabii Brittonum extremi, qui ab Ostorio Proprætore subjugati jugum Romanum indigne ferentes, adscitis in societatem Cantiis, ut referunt traditiones, trajectoque mari ibi sedem eligunt. in varia heic promuntoria sese extendit Brittania, quorum primum antiquis dictum Vinvedrum, tum Verubrium, aut extremitas Caledoniæ.

LV. Post illos Cantini. deinde, interiores Logisque proximi, Mertæ siti sunt. in his oris promuntorium Orcadum positum. cui adjacebant Orcades insulæ. ulterius manabat Nabæus fluvius, qui terminus erat Carnabicæ jurisdictionis.

LVI. Ad inferiorem hujus regionis partam habitabant Carnonacæ, in quorum finibus promuntorium Ebudum, ad cujus extrema eximium Oceanus sinum efformat, qui olim Volsas appellatus. ad inferiorem istius sinus ripam tendebant Cerones, & infra Ityn Creones ad Longum usque procurrit. inde Oceanum inter & sinum Lelanum dictum ab incolis Epidiis promuntorium.

LVII. Provectus jam ultra flumen Vararis, idem illud remetiri non possum, quin in transgressu admirer Romanos, aliàs satis expertos judicio atque experientia, heic quasi destitutos tam perabsurda opinione laborasse, ut istam Brittaniæ partem, quæ jam armis ipsorum intacta quiescebat, reliquam jam subactum atque possessam longe majori & longitudine & latitudine metirentur. (quam tamen eos fovisse opinionem satis superque constat.) qui enim ea, qua par est, mente insignem Romanorum ambitionem atque insatiabilem regnandi cupidinem consideraverit, & quo hostem vix ira ipsorum & notitia, nedum timore dignum excluderent stupenda ista, quæ totum orbem in admirationem sui facile trahunt, opera erexisse. in hoc ut in cæteris quam plurimis magnam summi Numinis merito providentiam veneremur, cui ut omnia subjecta sunt regna, ita & sempiterna ab incolis gloria debetur & erit, Amen.