NOTÆ IN CAP. I.
FINIS erat orbis, &c.[3] Homerus[4] primus, saltem Græcos inter, (de iis enim, quæ Orpheo tribuuntur, adhuc sub judice lis est,) terram undiquaque Oceano cinctam allui[5] pronunciavit, opinio forte ipsi terræ coæva, quod verba, quæ sequuntur Clementis Alexandrini innuere videntur; en ipsa verba: Mensam autem in Templo, (altare quoque thymmiamatis a Moyse jussu divino factum)[6], habere undulas inflexas ac tortiles, (communiter coronam appellant,) significat terram, quam oceanus circumfluit[7]. Recepta hæc erat Philosophorum[8], Geographorum[9], Historicorum[10], & Poetarum[11], tum gentilium[12], tum Christianorum[13] opinio, atque quod ad Europam, Asiam & Africam, veterum orbem attinet, consentit illa ad unguem cum recentissimis & optimis observationibus. Hoc est cur veteres extrema littora finem terræ & naturæ dixerint[14]. Patet hoc, ut alios omittam, ex his Virgilii Romanorum Coryphæi dictis:
Extremique hominum Morini————[15]
populi in Galliæ finibus, qui Britanniam spectant, proximi oceano[16], & ultra oceanum quid erat præter Britanniam[17], oceani insulam[18] ultimam occidentis[19], quam fallax æstu circuit ipse oceanus[20], cujus licet magnitudinem olim nemo, ut Livius refert, circumvectus[21], Panegyricus[22] tamen Maximiano & Constantino Impp. dictus aperte docet, eam tantæ magnitudinis a Cæsare habitam, ut non circumfusa oceano, sed complexa ipsum oceanum videretur[23]. Hæc cum verbis Ricardi[24] consentiunt, quæ verba sunt apud Solinum[25] eadem. Britannia judicata est orbis finis juxta Valerium Catullum qui Albionem nostram ultimam Britanniam[26], ejusque incolas Britannos ultimos appellat[27]. Sequitur eum in hoc Horatius Flaccus ita pro salute Augusti vota nuncupans:
Serves iturum Cæsarem in ultimos
Orbis Britannos————[28]
nisi cum Beato Chrysostomo tibi placuerit Britanniam extra orbem positam[29], Romanorumque virtutem in orbem redactam dicere[30]. In Romanorum nomen elementa transierunt[31], in quos etiam transivit orbis terrarum, qui Romano Imperio clauditur & definitur. unde a plerisque Orbis Romanus appellatur[32]; ita M. Annæus Lucanus
————quin respicis orbem
Romanum?[33]
Et denuo de Cæsare sermonem faciens idem Poëta canit:
Hic cui Romani spatium non sufficit orbis.[34]
Sed vero propius ad ipsam rem accidit Claudius Claudianus ita loquendo:
——nostro deducta Britannia mundo.[35]
Nomen pene orbis alterius, &c.[36]]. Alii veterum auctorum non parce adeo loquuntur, liquet hoc ex his apud optimos eorum obviis expressionibus:
At nunc oceanus geminos interluit orbes.[37]
Britannia oceani insula interfuso mari toto orbe divisa[38], ALTER ORBIS appellatur[39], postquam Romanorum subjecta esset imperio, ita canentes audimus:
Conjunctum est, quod adhuc Orbis, & Orbis erat[40].
Et jam Romano cingitur Oceano[41].
Et quamvis toto orbe divisa, tamen, qui vinceret, habuit Britannia[42], quæ præ magnitudine videri possit alia terra continens[43]. omnibus terra marique, a Cæsare, captis, respexit oceanum, & quasi hic Romanus orbis non sufficeret, alterum (Britannicum) cogitavit[44]; aut cum Claudiano vate:
Vincendos alio quæsiverit in orbe Britannos[45].
Hic orbis terra est, quam ultra oceanum sitam fingit Cosmas Indicopleustes[46], opinio inveterata. Plautius Legatus enim, ut testis est Dio Cassius[47], difficulter exercitum e Gallia abduxit, indigne ferentem, quod extra orbem terrarum bellum esset gerendum, scilicet in Britannia
———quæ procul orbe jacet[48].
Nam si verum quæramus, terra ipsa infra Romanorum Imperium est, super quam progressa Romana virtus ultra Oceanum, alterum sibi orbem quæsivit, & in Britannia remota a confinio terrarum novam sibi invenit possessionis[49], aut ut iste Panegyricus[50] eleganter mentem suam explicat, Cæsar alium se orbem terrarum scripsit reperisse[51], & in Britanniam transjecisse exercitum, alterum pene imperio nostro, ac suo quærens orbem[52], non oblitur alibi ita Constantinum Magnum alloqui: gloriare tu vero, Cæsar invicte! alium te orbem terrarum peperisse[53]. Demum Nennius noster narrat, in extremo limite orbis Britanniæ esse Orcaniam insulam[54]. Unde hæ orbis particulæ, Orbis vocabulum traxerunt, ex Aristotele discere poterit Lector, ad quem eum, prolixitatis evitandæ gratiæ, remitto[55].
Insula, &c.] Primis Græcorum Romanorumque ne esse quidem compertum fuit: posteriores in controversiam adduxerunt, continensne ea terra, an vero insula esset, multaque de utroque opinione conscripta sunt ab iis, qui certi quidem nihil noverunt, quippe qui nec vidissent, nec ab indigenis, qualis esset, accepissent, sed conjecturis tantum, quantum vel otii vel studii singulis aderat, niterentur. Successu temporis, prius quidem sub J. Agricola Proprætore[56], deinde sub Severo Imperatore, liquido deprehensum esse insulam[57].
Octingentis M. P. longa porrigitur.] Hæc longitudo Britanniæ a M. Vipsanio Agrippa tributa, cujus mentionem injicit C. Plinius Secundus[58], sequentibus ipsum Julio Solino[59], Martiano Capella[60], Paulo Orosio[61], Æthico[62], Gilda sapiente[63], venerabili Beda[64], Nennio Banchorensi[65], & pluribus aliis, quæ supra 730 milliaria Anglicana Statutaria, vel Regia, efficit. Hæc longitudo quamvis reperiatur nimia, ad veritatem tamen proximius accedit, illa, quam Jornandes Episcopus (ex Cassio Dione[66] exhibet, longitudine, qui eam VII. M. CXXXII. Stadia extendi ferri narrat[67], i. e. DCCCXCI. milliarium Romanorum cum dimidio, aut minoris aliquantum fuisse extensionis, quam 820 nostrorum milliarium. quippe inde ab Ocrino (Lizard Point) extremo meridionali promontorio, usque ad Orcadem extremum, Dungsby (vel potius Dunnet[68]) head, maxime versus Boream vergentem sint 590 milliaria Regia, secundum recentissimas & fide dignissimas relationes, quæ non prorsus DCL Milliaria Romana efficiunt. Mappæ geographicæ seculi prioris[69] longitudinem ad 50, aliæ 75, & aliæ 120 plus minus milliaria, majorem extendunt, id est ad DCC Millia passuum.
In Caledonicum promuntorium, &c.] Extremitas Caledoniæ Ricardi nostri[70] potius intelligenda est, de toto angulo[71] boreali Scotiæ. scilicet, Rossia, Sutherlandia, Cathenesia, Strath-navernia cum vicinis regiunculis, quæ eis subsunt, quam de singulari quodam promontorio. Monachus noster semper in syllaba secunda ad morem plurium Monachorum adhibet U, qui scribendi mos, ceu maxime genuinus assumitur, a Is. Vossio[72] ac Gronoviis in iis, quas nobis dedere, Pomponii Melæ editionibus, certe optimis, in quibus semper promuntorium cum U in secunda syllaba reperies; quas, si lubuerit, consulas[73].
II. Veteres Britanniam, &c.[74]] Quodnam antiquissimum & genuinum Magnæ Britanniæ inter tot varias appellationes, quibus ab extraneis propriisque incolis insignita fuit, nomen fuerit, inventu est perquam difficile, præsertim nostro, quo adeo longe distamus, tempore; etenim, ut docent verba auctoris, & nos etiam deinceps[75] evidenter explicabimus, omnes insulæ in vicinia sitæ commune nomen Britannicarum habuere. Ut plurimæ aliæ regiones sic & hæc nomen suum a primo ejus conditore hausit, verum autem quis hic fuerit, æque ignotum, ac nomen, de quo quæritur. Tantum ex paucis, qui nobis supersunt, Scriptoribus novimus, quod fuerit appellata his nominibus: BRITANNIA, ALBION[76], Hyperborea[77], Atlantia[78], Cassiteris[79], ROMANIA[80], nec non Thule[81], quæ nomina a Phœnicibus Græcis & Romanis ipsi data fuere, sed quodnam aut an ullum illorum sit genuinum incertum adeo est, ut verear ne nunquam satis demonstrari possit. ALBION & BRITANNIA jus antiquitatis sibi vindicant, cum apud Poëtas Britannos, seu Bardos ejusdem sub nominibus Alban, vel Alben, Inis Wen[82], sive Insulæ Albæ[83] & Prydæn[84] fiat mentio. ALBION antiquissimum censetur, quamtumvis nullum horum nominum sit illud, in quod inquirimus, cum Romanis bene nota fuerint. e contrario vero, si in re tanti momenti testimonio Dionis Cassii sides habenda est, Britannorum Regina BONDUICA affirmet, Romanorum sapientissimos verum nomen (indigenarum) ignorasse[85]. Hinc forte investigandum erit nomen, aliud a supradictis. interea de singulis hic allegatis nobis erit sermo.
Primum Albionem, &c.[86]]. Ni ita dicta fuerit ab Albione Conditore vel Debellatore ejus, quem quidem Albionem Neptuni filium fuisse asserunt[87], certe ratio sit gravis hanc appellationem rejiciendi adesse videtur, cum certum sit ac evictum, totam insularum classem, tempore Aristotelis[88], & verosimiliter jam diu ante ipsum, Britannicarum nomen gessisse. Præterea, si etiam ab albis rupibus a Phœnicibus sic fuerit nuncupata, nil tamen ex eo sequitur, quam quod fuerit nomen impositum, neutiquam genuinum, nisi affirmemus, cum quibusdam aliis[89], Phœnices fuisse primos hanc regionem incolentes, quod, antequam sufficienter fuerit demonstratum, pro evicto assumere nullus potero. Attamen admissa hac opinione, detectis metallifodinis stanno ברת־אנך[90] Barat-anac, id est agrum seu terram stanni & plumbi, eos sine dubio dixisse, idque nomen omnibus circumjacentibus insulis dedisse, cum omnes fere ejusdem naturæ & conditionis sint, tanta gaudet verisimilitudine, ut ulteriori indagine originis nominis Cassiteridis, minime opus videatur. Notum enim est, Græcos ei id nominis dedisse[91], cum eundem, quem præcedens habeat significatum & Κασσίτερον indigitet stannum, uti hoc probabit Plinius[92] & prolixius Bochartus[93]. Phœnices autem, me judice, non fuere primi incolæ, verum tantum mercatores, primi in has partes mercatum proficiscentes, suaque ibi erigentes emporia, (Factories) quemadmodum hodie Europæi in oris maritimis Africæ simile faciunt, sequitur hinc, nomen quodcunque, ejusque generis nomina ab extraneis regioni imposita, longe abesse a genuino a nativis incolis indito, ex istorum lingua nullo modo derivando. Quod in totum destruit speciosas a Cambdene[94], Baxtero[95], & Somnero[96] factas derivationes, licet hucusque receptas maximo cum applausu. Verum errari in his omnibus, dies absque dubio, cum nomen e lingua incolarum vernacula originem trahat, sitque purum putum Britannicum; posito autem me eo acquiescere, non tamen inde sequitur, hæc nomina Britannica a nativis gentibus imposita esse, peregrini potius advenientes, ad quæstiones incolis, aut Gallis datas, responsa accipientes inde ita appellandi occasionem sumsere, cum eorum linguam Phœnices calluisse nullus credendi locus, hincque signis mentem suam explicaverint necesse est. Sic manu significantibus Britanniam, nomenque sciscitantibus, alii eos altas rupes cretaceas intellectas credentes, respondere: Alben, vel Brytin, atque ea ratione e vocabulis Al, Alp, Ben, Pen, Bryd, Pryd, Bryt, Tin, vel Dyn, diversos significatus admittentibus[97], plurimæ aliæ pro diversitate ingeniorum quibus responsa dabantur, oriri potuerunt rerum & regionum appellationes, quæ pro nominibus insulæ habitæ, auctoritate donatæ ad nostra servatæ sunt tempora. non absimili modo Peru, Jucatan, Paria, tres regiones Americæ eminentiores nomina accepere, quod doctissimus Raleius affirmat & asseverat[98], etenim Hispani digitis trans fluvium sitas terras innuentibus, & primæ regionis nomen quærentibus, Indi regessere: Peru, quod forte nomen hujus amnis erat, aut aquam in genere denotabat in lingua his vernacula. Jucatan nec aliud quicquam significat, quam, Quid ais? quid tibi vis? ita enim Hispanis, rogantibus nomen loci, Barbaros (cum non intelligerant) respondisse ferunt, idque responsum Hispanos in nomen loci transtulisse. Tertiam quod attinet regionem, eodem ista modo nomen est sortita. cum Hispani de nomine regionis quærerent, manu montes excelsos monstrantes, quidam incolarum Paria respondit, quo vocabulo Rupes, Montesque innuuntur, ut alia ejusdem farinæ exempla præteream, quorum mentionem præclarus hic auctor injicit[99], & quæ omnia ad nostrum scopum æque inservire possent. Corrupta insuper genuini nominis pronuntiatio, illud ita alterare potest, ut etymologiam omnino nullam admittat. Exempla nobis sint, ea quæ nosmet ipsi civitatibus: Corunnæ, Setubal, & Portui Liburno, tribuimus nomina, barbare eas vocantes: the Groin, Saint Ubes, Leghorn. Quot quæso! in linguis peregrinis voces audimus, quas ne imitari quidem, nedum accurate scribere possumus? Omiserunt ista veteres aut mutarunt nomina. Patet hoc ex hisce a Mela dictis: “Cantabrorum aliquot populi amnesque sunt, sed quorum nomina nostro ore concipi nequeunt.”[100]. Nomina Britanniæ igitur a peregrinis ortum trahunt, unde genuinum nomen gentis a Regina Bonduica indicatum, inter deperdita facile numerari posset. Sic ab Oceano Atlantico, vel Hyperboreo, in quo sita est Britannia[101], ATLANTIA, & HYPERBOREA vocata; THULE, cum sit inter insulas notas ultima[102] ; nomen vero ROMANÆ, Romanum plane est. Denique error est apud Spedium[103], Somnerum[104], aliosque quod assertum, quod vocabulo gentis suæ ita vocari dicunt regionem, implicet Britannicum esse nomen, nil aliud indigitat, quam insulam sic a nomine incolarum vocatam, quod ex citationibus ex classicis auctoribus desumtis sat superque demonstrari potest[105]. Hac ratione incidimus in eam ab initio quæ subiit mentem, cogitationem, scilicet, an insula Britannia aut Albion ab incolis fuerit dicta? si unquam insula, Britannia, aut Albion ab indigenis dicta est, primo ejus Conditori, vel Subjugatori nomen debet, & in his acquiesco. Reliquæ inde, a capite omnium, appellationes suas habebunt.
Brittaniam, &c.] Modus scribendi nominis apud Græcos aut Βρεττανία[106], Βρεταννία[107], ἡ Βρετανική[108], vel Πρεταννία, Πρετανία[109], Πρετανὶς[110], Βρεττανίδες νήσοι[111], Ἀλβίων[112], Ἀλουίων[113], & Ἀλουβίων[114], in optimis Latinorum scriptoribus etiam Nummis BRITANNIA & ALBION habetur, in aliis ævi inferioris Britania[115], in Pausania[116], Beda & Ricardo nostro Brittania; in Ethelwerdo, Willielmo Malmesburiensi, Henrico Huntingdunensi, Rogero Hovedene &c. Brittannia, nec non in saxo urbis Grætz in Stiria.
Præf. Equit. Al. Brittannicæ[117]
Incolæ aut Βρεττανοί[118], vel Βρετανοί[119], Britanni, Brittani[120], Britones[121], vel Brittones[122] semper scribuntur; etiam ab ipsis gentis hujus scriptoribus: Ynis Prydæn, Ynis Prydein, Ynis Prydain, Ynis Bryden, Ynis Brydain, Ynis Breatin, &c. Brith, plur. Brithion & Brython, &c.
Vocarentur omnes, &c.] Catullus, ni fallor, primus Romanorum est qui BRITANNIAS in plurali numero habet, in Cæsarem epig. 30.
Hunc Galliæ timent, timent Britanniæ.
Et iterum de Acme & Septimius epigr. 46.
Unam Septimius misellus Acmen
Mavult, quam Syrias, Britanniasque.
Post ipsum Plinius[123] insulas Britannicas sequenti ordine enumerat: Britannia & Hibernia, XL Orcades, VII Acmodæ, XXX Hebudes, item Mona, Monapia, Ricina, Vectis, quam errans versus occidentem sitam affirmet, [quamvis sint, qui eam insulam ab hac distinctam faciunt, eam scilicet quam Ptolemæus Ocetin vocat.] Limnus, Andros, Siambis, Axantos, deinde Glessariæ, quas Electrides Græci recentiores appellavere, nec non & Thule, Mictis, Scandia, Dumna, Bergos & Nerigon. Johannes Chrysostomus in diversis locis de insulis in plurali numero loquitur, nominans eas Βρεττανικας νήσους[124].
Brettanides insulæ jacent circa Thraciam,
Duæ maximæ omnium: prima Ibernia,
Et Albion post ipsam. Ipsæ aliarum primæ.
Et aliæ triginta vocatæ Orcades:
Et Thule proxima ipsi, alia maxima insula,
In Aparctiæ flatum proxima vocata.
Ex his triginta sunt Hesperides.
Ad partes enim vespertinas sitæ sunt Brettaniæ[125].
Verum cum duæ ipsarum multo majores sint ulla ex ceteris, hoc ipsum Aristoteli[126], Dionysio[127], Agathemero[128], Apuleio[129], &c. ansam præbuit, tantum harum duarum injiciendi mentionem.
Duæ insulæ sunt Britannicæ, contra Rhenum:
Illic enim extremum eructat in mare vorticem.
Harum sane magnitudo immensa: neque ulla alia
Insulas inter omnes Britannicis æquatur [æqualis est.]
Quæ sunt supra dictæ ALBION & HIBERNIA[130].
De quibus mox paulo dicemus.] Cap. VIII. libri primi p. 98. & seq.
III. Inter Septentriones & Occidentem, &c.] Id est, versus Caurum, (the Northwest), respectu Romæ, quod bene a Johanne Tzetza hoc versu expressum
Thracias perflat Brettanorum atque Ethruscam regionem
Romanosque——————[131]
Thracias vero inter Aparctiam & Argesten spirat, quem accolæ etiam Circium appellant secundum Agathemerum[132], & A. Gellium[133].
Maxumis Europæ partibus, &c.] Versus orientem Norwagia, Dania & Germania, ad meridiem vero Gallia & Hispania.
Magno intervallo, &c.] Melius hoc intuitu Mappæ geographicæ faciem Europæ exhibentis patebit, quam verbis describi poterit.
Oceano Athlantico clauditur.] Universam ipsam terram insulam esse unicam Atlantici maris ambitu circumdatam docet Aristoteles[134]. Porro autem Pelagus, quod extra orbem nobis habitatum fusum est, & Atlanticum dicitur, & Oceanus a quo ipse circumluitur.
Externis autem partibus alia cognomine gerit,
Hesperius statim enim Oceanus vocatur,
Et Pelagus Atlanticum, pars quædam ad occasum.
Ad boream autem Saturnium & congelatum, mortuumque[135].
Certum est Magnam Britanniam diversis temporibus mox nomen ab hoc Oceano accepisse, mox illi idem reddidisse. minimum hoc de parte Oceani Septentrionali & Occidentali, etiam ea quæ ultra Fretum Gaditanum est, valet, etenim Britanniam veterum esse Atlantiam, si unquam exstetit, pro concesso assumo. Sic habet Adamus Bremensis de mari Septentrionali; (the North Sea) sermonem faciens[136]: ‘Egdora descendit usque in Oceanum Fresonicum, quem Romani scribunt Britannicum. inde (the Channel, Gallicè, la Manche) ad promontorium Antivestæum Ptolemæus, aliique Oceanum Britannicum vocant. Porro Pomponius Mela, natione Hispanus, Pyrenæum montem in Oceanum Britannicum procurrere dicit[137]. Et Geographus Ravennas, fretum Septem-Gaditanum in Oceanum Britannicum ingredi refert[138]. Quibus addimus Ricardum nostrum, qui infra, Oceanum Occidentalem, Magnum illum Britannicum, qui & Athlanticus Oceanus, omnia reliqua complexum maria, appellat.[139]
IV. à Meridie Galliam Belgicam.] Potius ab Euro.
Cujus proximum littus, &c.] Infra descriptam cap. VI. §. 5. & cap. VII. pag. 96.
à Gessoriaco Morinorum Brittanicæ gentis portu, &c.] Bononia, hodie Boulogne. vide infra pagina 96. Locus hic auctoris nostri non prius plene intelligi potest, donec capitis XVIImi libri IVti Plinii vera lectio fuerit restituta, quam hanc esse arbitror:
Loco communiter usitatæ lectionis.
‘Deinde Menapii, Morini, Oromansaci juncti pago, qui Gessoriacus vocatur: Britanni, Ambiani, Bellovaci, Hassi.’
Ita legendum esse autumo.
Deinde Menapii, Morini, Pæmani[140], ac juncti pago, qui Gessoriacus vocatur, Britanni: Ambiani, Bellovaci, Essui[141].
Etenim propter defectum recti sensus loci hujus Pliniani, Harduinus Hassos omittit, ac Dionysius Vossius Essuos in Æduos mutat[142], cum e contrario, juxta meam emendationem, non omnia solum sint perspicua, verum & sine ulteriori meditatione ultimum caput libri IVti Plinii intellectu perquam facile reddatur, ubi verba ita sonant: ‘Polybius latitudinem Europæ ab Italia ad Oceanum scripsit XI. L. (1150.) M. P. etiam tum incomperta magnitudine ejus, est autem ipsius Italiæ XI. XX. (1120.) M. ad Alpes, unde per Lugdunum ad portum Morinorum Brittanicum, qua videtur mensuram agere Polybius XIII. XVIII. (1318). M.P.’ &c. quæ hucusque a nimine recte intellecta fuere. Quomodo, & quo tempore hi Britanni in Galliam venerunt, superest, ut inquiramus. Cæsar qui data occasione omnes Gallorum nationes enumerat, de Britannis tacet, neque de portu ipsorum Gessoriaco loquitur, unde jure concludimus, eos Cæsaris tempore ibi non fuisse. Dionysius Characenus videtur primus, qui eos hoc versu nominat[143]:
——————ubi Britanni,
Albæque gentes habitant martiorum Germanorum,
Hercyniæ sylvæ prætersalientes montes, &c.
Quod ejus commentator Eustathius Thessalonicensis Archiepiscopus ad Britannos continentem terram incolentes pertinere explicat, ita verba faciens:[144] “Britannorum autem nomen ferentes sunt e regione Britannicæ insulæ.” Hic Dionysius a Plinio lib. IV. cap. XXVII. vocatus est terrarum orbis situs recentissimus auctor. unde patet, quod hi Britanni non diu ante sedem ibi fixerint, atque Gessoriacum æedificaverint, an vero armorum violentia factum sit, vel absque ferro, ulteriori disquisitioni reliquendum erit.
Millium L. &c.] Videatur auctor noster cap. VII. p. 96.
Ut quidam scripsere stadiorum CCCCL.] Antoninus in Itinerariis, & Dio Cassius[145]; juxta demensiones recentiores mensurant 39 milliaria Regia seu CCCL. Stadia a Bononia, (Boulogne) usque eo, ubi olim Ritupis sita erat.
Illinc conspiciuntur Brittones, &c.] E portu Ambleteuse, qui veterum est Iccius, ora Angliæ opposita, in linea recta tantum 26 milliaria Regia distans, ut ex dimensionibus exactis constat, tota perfecte conspici potest.
Virgilius Maro.] Latinos inter Poëtas princeps, in Ecloga prima v. 67.
V. Agrippa vetus orbis descriptor.] Juliæ Oct. Augusti Cæsaris filiæ maritus: Primus videtur inter Romanos qui corpus Geographiæ conscripsit. Fundavit is Romæ PANTHEON, veram omnis bonæ architecturæ epitomen: De eo ejusque Commentariis Plinius hoc perhibet testimonium[146]: ‘Agrippam quidem in tanti viri diligentia, præterque in hoc opere cura, orbem cum terrarum orbi spectandum, propositurus esset, errasse quis credat, & cum eo Divum Augustum? Is namque complexam eam porticum ex destinatione & commentariis M. Agrippa a sorore ejus inchoatam peregit.’ Nummi ejus in curiosorum reperiuntur Musæis, in quibus corona navali coronatus cernitur[147], juxta illud Dionis lib. XLIX. p. 400.
Latitudinem ejus CCC.] Latitudo hæc ab Agrippa assignata e traditionibus Græcis desumta est, satisque bene respondet, si illa sumitur, quæ inter oram Walliæ & Norfolciæ est, quæ sola latitudo tres circini mensuras permittit, aliæ omnes latitudines Britanniæ adeo sunt irregulares, mappam geographicam, perspiciatur. Dio minimum latitudinem CCC stadiorum esse perhibet[148].
Beda vero rectius CC.] Errat hic Ricardus. Verba proprie non sunt ipsius Bedæ, verum e Gilda mutuata[149], qui iterum ea ex Æthico[150], Orosio[151], &c. hausit. documentum hoc est inter plura alia, quæ allegari possent, satis sufficiens, eum numquam vidisse Gildam. Dio Cassius[152] & Jornandes Episcopus latitudinem ad MMCCCX. Stadia figit[153], quæ æqualia 28875 passibus geometricis vel CCLXXXIX mill. Rom. Marcianus Heracleota aliam operandi viam ingressus, latitudinem Britanniæ ita metitur: ‘Latitudo autem ejus (Albionis) incipit quidem juxta Damnonium, quod dicitur etiam Ocrinum promontorium; desinit vero ad Novantum Chersonesum, & ejusdem nominis promontorium; adeo ut latitudo ejus juxta maximam lineam sit stadiorum MMMLXXXIII. id est CCCLXXXVI. M. P. plus minus[154].
Diversorum promuntoriorum, &c.] Quales sunt Cornwal, Pembrokeshire, Carnarvonshire, &c.
Quadragies octies Septuaginta quinque M. P.] Verba reperiuntur in Beda[155], Isidoro Hispalensi[156], Julio Solino[157], &c. Commentator hujus vetus ita verba Soliniana explicat[158]: ‘Circuitus Britanniæ quadragies octies LXXV. sunt. si quis voluerit ipsius circuitus mensuram scriptam ab Julio facilius intelligere ccc d cccc es, sive d cccc cccc es fore cognoscat. Sed si alicui tardanti ingenio hæc dimensio non satisfecerit, miliarios lapides esse fingat, in quibus XXX[159] lapidum, & d c simpliciter lapides fieri quis dubitabit?’ Sequitur hunc forsitan Ricardus noster Cap. II. 5. cum doctissimo D. Smith[160], qui in iis, quas in Bedæ paginam 40 concinnavit notas, explicat per tria millia sexingenta milliaria; error hic est in quem plures alii viri, cetroquin optimi incidere. Duas priores figuras in ultimas ducere videntur, quod nunquam ab ullo Romanorum auctore intendi novi cum certissimis. Subintellectum tantum voluere vocabulam centena, & hunc in modum scripsere XLVIII. LXXV. modus loquendi erat, quasi nostra lingua diceremus (4875) Forty eight hundred seventy five miles, vel Germanice: Acht und vierzig hundert, fünf und siebenzig. Ast cum maximus commentatorum numerus hoc non attenderit, inde maxima editionum Plinii pars, immo omnes, confusæ reperiuntur, quippe lineolam primis litteris superimpositam, quæ centenarium indigitat numerum millenarium indicare, præcario assumunt. Legitur hinc in Plinio XIII. M. XVIII. (13018.) loco XIII. XVIII. (1318.) quo ipso, toto cœlo a vero distant. Methodum meam rectissimam esse apparet, si Capellam cum Plinio cujus ille fidus est transcriptor, conferimus nulla sane de certitudine ejusdem mihi superest dubium, quicquid alii in contrarium scripserunt, cum Plinium ipsum a partibus meis habeam, ita dicentem: ‘Universum Orbis circuitum Eratosthenes, ducentorum quinquaginta duorum millium Stadium prodidit. quæ mensura Romana computatione efficit trecenties quindecies centena millia passuum[161].’ Et verum id quidem, nam Stadium CXXV passibus constat[162]. proinde si 252,000 per 125 multiplices, fiunt 31500,000 passuum.
Marcianus author Græcus.] Auctor supranominatus, ex Heraclea Ponti oriundus, unde Heracleota dictus, reliquit nobis Periplum percuriosum, quem Hudson noster lingua Græca, addita versione sua Latina, publici juris fecit. Reperies illum in volumine I. Geographiæ veteris scriptorum Græcorum minorum, Oxonii e Theatro Sheldon. 1698. 8. quæ de insulis Britannicis habet ex Ptolemæo & Protagora desumta videntur. Locus vero quem Ricardus noster refert, est pag. 59. ubi universa, inquit, ‘peripli totius Albionis insulæ stadia non plura 28604. id est 3575. M. P. & dimidium, non pauciora stadiis 20526. sive 2576. M. P. fere,’ inde patet auctorem nostrum majorem numerum recepisse.
mdiↄↄlxxv milliaria.] Qui Monachus noster in hunc mirum computum inciderit, non video, cum nunquam simile quid invenerim. Mentem ejus capere non potuissem, ni Marcianum in hoc sibi consentientem appellasset. Jam auctor hic, ut nuper dictum, duplum affert numerum, quorum maximus 3575 Milliaria cum dimidio complectitur. unde liquet M.D. a numero iↄↄlxxv. subtrahenda esse sic: 5075−1500 = 3575.