AD LECTOREM.
NOTÆ in Caput primum & secundum libri primi RICARDI nostri quas Tibi heic, candide Lector! sisto, non sunt nisi paucæ earum plurium ad Antiquitates Britannicas pertinentium, quas laboriose versando cum veterum tum recentiorum scripta collegi. Quæ si TIBI fuerint ad palatum, & candide a TE accipi meruerint, Deo annuente redeuntibus temporibus tranquillitate felicioribus, integrum & completum ex iis formatum commentarium habebis. Spero interea, TE judicaturum esse, me, in eo, quod plura tractando TE non moratus sim, consulte egisse, præcipue tempore hoc, quo in considerandis nostræ ætatis stupendis factorum nexibus ad unum omnes sint nimium occupati, nec vacet rebus jam diu gestis, jamque inextricabile fere obscuritate sepultis, attentam afferre mentem.