Divina Zoroastri, Greci Philosophi oracula, que F. Habertus in Gallicam Poesim transtulit, et Commentariis illustravit.

Perquire anime ductum, unde, quóve ordine
Navata corpori opera.
Ad ordinem unde manasti
Rursus erigaris, opere verbis sacro sanctis adiuncto,
Ne deorsum nuas, precipitium in Terra substernitur
E loco trahens septem meatibus predito, infra quem gravis
Necessitatis solium est.
Tuum vas fere Terre habitabunt.
Ne fatum auxeris,
Neque enim à Paterno principio imperfectum quicquam versatur.
At vero non admittit eius vota mens Paterna,
Quoad dum exierit oblivionem, atque verbum prompserit,
Memorie infigens sacram Patris tesseram.
Adspirandum tibi, properandúmque ad lumen, et Patris splendores,
Unde immissa tibi est anima, plurima mente circunscripta.
Hos autem Terra deplorat ad usque posteros,
Expulsores anime ac per quos respirare sit integrum, solutu sunt faciles.
Levo in latere cubilis, virtutis fons
Intus totus manet, virginitatem minime proiiciens.
Anima hominum Deum quadam tenus in sese cogit,
Mortale nihil complexa, tota divinitus inebriata est.
In harmonia gloriatur sub qua corpus vitale sit
Quoniam anima, cum sit ignis patris lucidus,
Et immortalis permanet, et est vite domina.
Eadem mundanorum quoque sinuum multos numeros possidet.
Quere Paradison.
Ne spurces spiritum, rem ve planam adaugeas,
Est et idolo locus in regione splendida,
Sed nec materiale corpus precipitio deseres.
Ne exegeris, uti ne quid incommodi perpetiatur.
Si mentem ignitam erexeris, fluxum alioqui corpus servabis.
E finibus Terre prosiliunt minus verum
Signum ostentantes mortali homini, canes.
Natura suaserit Demonas esse integros,
Ac vitiose materie germina frugi atque proba,
Pene mortalium vinctrices.
Primas in te vendicet immortalis anime altitudo
Oculosque pariter
Omnes sursum versum erige.
O nature homo presidentis artificium
Quod si mihi sepiuscule dixeris,
Omnino dictum cernes.
Nam neque celestis, eadémque curva moles visitur.
Stelle nunquam collucent,
Lune lumen conditum est.
Terra non extitit.
Ne nature imaginem nuncupaveris
Exemplar visile.
Undiquaque nescie doli anime
Habenis ignis extentis.
Cum spectaris citra formam ullam
Sacrosanctum ignem
Lucentem, huc et illuc subsilientem ad universi orbis altitudinem,
Audi ignis vocem.
Symbola mens paterna animabus insevit.
Certo scito intelligibile extra mentem esse.
Est intelligibile quod oporteat mentis flore perceptum.
Omnia ab uno igne profecta sunt,
Quippe cum omnia pater absolverit, mentique tradiderit secunde.
Quem primum appellitant nationes hominum.
Que à patre mentes concipiuntur, eedem & ipse concipiunt.
Rectores intellectuales, simul et inflexiles Mundus obtinet
Ipsum sese pater rapuit, ac ne in mente quidem entelligentie
Compote ignem suum inclusit.
Pater non metum sed suasionem admonet.