Guiliel. I.
An. Dn. 1067, Reg. 1.
Nomen ejus.Guilielmus primus quem alii Comitem, alii Ducem vocant Normanniæ: Forenses & Chronologi Conquestorem (sive a Latino conquirendo, id est, comparando Regnum Angliæ: Sive a Gallico Conquivir, quod est, vel comparare, vel subjugare) Solium iniit 14 die Octob. an. Dn. 1067, excessitque 9 Septembr. an. 1087. hoc est sui Regiminis 20 incompleto.
Ditio.Ditionem ejus sic descripsit Mat. Parisius in An. 1085. Normannia sibi hæreditario Jure pervenerat, Cenomanniam armis acquisierat, Britanniam Armoricanam, acclivem sibi fecerat, in Anglia solus regnabat, Scotiam & Walliam subjugabat; pacis autem tantus amator erat, quod puella auro onusta impune posset totam pertransire Angliam.
Succcessio.Anno eodem (1065) Rex Edwardus Senior [63] jam gravatus, cernens Clitonis Edwardi nuper defuncti filium Edgardum, regio Solio minus idoneum, tam corde quam corpore, Godwinique Comitis multam malamque sobolem quotidie super terram crescere; ad cognatum suum Wilhelmum Comitem Normanniæ animum apposuit, & eum sibi succedere in Regnum Angliæ, voce stabili sancivit. Wilhelmus enim tunc in omni prælio superior triumphator contra Regem Franciæ, & omnes Comites Normanniæ contiguos publice personabat, invictus in armorum exercitio, judex justissimus in causarum judicio, religiosissimusque ac devotissimus in divino servitio. Hinc Rex Edwardus, Robertum Archiepiscopum Cantuariæ legatum ad eum a latere suo direxit, illumque designatum Regni sui successorem, tam debito cognationis quam merito virtutis sui Archipræsulis relatu, insinuabat. De hoc Haraldus major domus regiæ veniens in Normanniam, se Wilhelmo Comiti post Regis obitum, regnum Angliæ conservaturum non tantum juravit, sed etiam se ducturum filiam Wilhelmi in uxorem data fide spopondit.
[Note 63: ] [ (retour) ] Ingulphus. pag. 899 & 900.
Quo Titulo Rex factus.Quo hic titulo Rex evasit Angliæ, cum extraneus esset & (ut vocant) bastardus, non est otiosum indagare. E regio enim Anglorum thoro minime oriundus est, nec agnatione ullus ei aditus. Gradu tamen primo Edouardi Confessoris consanguineus, sed materna linea, non paterna. Duxerat quippe Ethelredus Rex Anglorum Emmam Sororem Roberti Ducis Normanniæ, coelibis, at patris naturalis Guilielmi Conquestoris, & ex illis nuptiis procreatus est Edouardus Confessor, qui patri tamen in regno non successit, sed fratri suo uterino, e Canuto Rege & præfata Emma (Ethelredi aliquando vidua) propagato. Ejecta enim Ethelredi sobole, regni apicem Canutus occupat, Nothumque suum Heraldum Harefoot successorem statuit. Eo mortuo, regnum assecutus est Canutus audax (vulgo Hardi-cnute) filius Canuti Regis atque Emmæ, matris Confessoris: Sed & illo brevi sine liberis decedente, frater ejus Uterinus Edouardus Confessor in solium ejus promovetur. Edouardus prolis spe orbatus, Edgarum Germani sui Edmundi e filio Nepotem, e Pannonia accersitum hæredem scripsit, Adelingumque (alias Clitonem) quod successorem Regni apud Saxones denotabat, salutavit. Tenellum vero atque regno imparem Heraldo Godwini Comitis filio inter Magnates Angliæ potentissimo in tutelam credidit, fidei suscipiens Juramentum. Sed Eadgaro postmodum ut imbelli, abdicato; Robertum [64] Cantuariæ Archiepiscopum in Normaniam mittit, Guilielmumque Ducem quem dum exularet hospirem habuisset & patronum, Regni constituit successorem. Duci insuper Heraldum legat qui (post difficultates aliquot) Rothomagum veniens, fidelitatem ei de regno jurat, mortuoque Edouardo, ipsum in solium evecturum.
[Note 64: ] [ (retour) ] LL. Ed. Conf. cap. 39, append.
Reversus Heraldus, Regem invenit novissimo laborantem morbo: Collectisque suis ab eodem contendit ut se regni institueret successorem. Contradicente vero Edouardo & Guilielmum præterea iterante, vehementius reclamant Heraldus & Cognati: Sic ut animo turbato Rex ad parietem versus [65], faciant (inquit) Angli prout volunt, Ducem sibi aut Regem, vel ut alii referunt [66] sicut tu eos attulisti sic & idem delegatum habes. Ænigmatice, sed quod ad Ducem Normanniæ potius referatur, qui Edouardum exceperat exulantem, pluribusque conservatum annis, regno hunc tandem exhibuerat [67].
[Note 65: ] [ (retour) ] Breviar. Monast. de Bello.
[Note 66: ] [ (retour) ] Promissum.
[Note 67: ] [ (retour) ] Asseritur donationem istam robore caruisse, tum quod a Rege facta esset in lethali lecto, tum & sine Baronagii sui communi assensu ut Matth. Paris in anno 1257, pag. 912, lib. 32.
Defuncto vero Edouardo Confessore, Heraldus sine mora regnum occupat, exutis simul tribus justioribus hæredibus: Naturali scilicet, legitimo & adoptivo. Horum duos potentissimos, Suanum Regem Daniæ, & Guilielmum Ducem Normanniæ, tertium omnibus potiorem sed ephebum, atque inopem, a tutore perfide destitutum, & qui partes ejus tueretur non habentem, Eadgarum Adelingum.
Erat Swanus Canuti Regis filius naturalis hoc est, Nothus, (quod apud gentes boreales in hæreditate obeunda parum obfuit, successitque ideo in regnum Daniæ) frater item Heraldi Harefoot, Canuti audacis, & Edouardi Confessoris Regum Angliæ, fuissetque proculdubio Jus illius sat laudabile si adversus Heraldum invasorem sat foeliciter dimicasset. Sed hic in partibus Angliæ borealibus cum ingenti fusus est exercitu. Solum igitur jam Normannum habuit Heraldus inimicum formidabilem cui poenas luens suæ perfidiæ, regnum jure debitum in Hastingensi prælio resignavit.
Sic Regnum Angliæ juris titulo non subactoris assecutus est Normannus, atque inde Conquereur quasi Purchacesour appellatus est. Conquestus enim in antiquis chartis illud notat [68] quod jure hæreditario non habemus a parentibus, sed quod labore comparatum est vel parsimonia. Hanc imperiti differentiam ignorantes Conquestorem pro subactore intellexere abusuque vocis novam extorsere significationem, quæ antiquis nusquam reperitur.
| Sed quoniam de bastardis hæreditatem adeuntibus mentionem fecimus, a re non fuerit plura aliquot his attexere. Apud Boreales enim populos, a legitimis olim vix sunt discriminati. Sic Heraldus Harefoote (ut Swanum taceam) e sutoris calcearii filia oriundus in regnum Angliæ irrepsit, & Guilielmus Conquestor in ducatum Normanniæ, qui alioquin ad Dominum féodalem Henricum Regem Franciæ ob hæredis masculi defectum ransiisset. Refert tamen Chronicon de Bello, Guilielmum Nothum ab Henrico Rege in successionem Normanniæ ideo susceptum, quod Robertus Dux Normanniæ pater Guilielmi ab Henrico postulatus ejusdem filium post natum in Regem Franciæ suscepisset. A borealibus etiam in austrum transmigrantes Longobardi, morem hunc in Italiam traduxere, ut inter filios legitimos portionem licet non æqualem naturales sortirentur, quod in suis claret Legibus. Sed de hoc Hovedenum audi [69]. Est autem sciendum quod consuetudo regni Norwegiæ est usque in hodiernum diem, quod omnis qui alicujus Regis Norweiæ dignoscitur esse filius, licet sit spurius, & de ancilla genitus, tantum sibi jus vendicat in regnum Norweiæ, quantum filius Regis conjugati, & de libera genitus; & ideo fiunt inter eos prælia indefinenter, donec unus eorum vincatur & interficiatur. | Bastardi idem Jus quod legitimi habens apud Boreales. Et apud Longobardos. |
[Note 68: ] [ (retour) ] Vide Cod. LL. antiqu. Cap. Ludov. ad Legem Salicam § 2, & Glossar. ibidem, in voce Conquisitum. Vide & Hier. Bignonii Formul. ad Marculph. pag. 435.
[Note 69: ] [ (retour) ] Lib. 2, tit. 14, l. 2, &c. in anno Dom. 1194, pag. 147.
Rex coronatur.Fracta re Anglorum in Hastingensi prælio [70], Guilielmus Victor Londinum properat, & in festo Nativitatis Domini nostri, Clero populoque acclamantibus ab Aldredo Archiepiscopo Eboracensi regio coronatur Diademate. Noluit enim Guilielmus hoc e Stigando ministerium, quod exulante tantum non exauctorato prædecessore ejus Roberto, Archiepiscopatum Cantuariæ invasisset.
Homagia procerum.Suscipit deinde Rex [71] Procerum homagia cum fidelitatis juramento & obsidibus; disponitque per Civitates & Castella e suis præsidia, & firmatus jam in regno Normanniam repetit, magnam vim thesauri atque una Anglorum obsides secum deserens. Peracto Negotio obsides illic ut in tutiori linquit custodia, reversusque in Angliam commilitonibus suis qui victoriam in Hastingensi pugna sanguine & sudore emeruissent, Anglorum prædia fusius dispartitur. Parum id quod reliquum fuit, cum indigenis ipsis perpetuæ addixit servituti.
[Note 70: ] [ (retour) ] Anno Dom. 1067. Reg. 1.
[Note 71: ] [ (retour) ] Mat. Par. ann 1067, pag. 4 & 5.
| Extorres igitur fugiunt Anglorum Proceres, pars ad exteros, pars ad loca deserta atque invia; ubi feralem ducentes vitam Normannos sæpe acriter lacesserunt. Eadgarus Cognomento Adelingus regni hæres legitimus (de quo supra) ascensa navi cum Matre & Sororibus Margareta & Christiana, Hungariam, unde accersiti venerant, contendunt, sed adverso coeli impetu, in Scotiam appelluntur. Regios hospites, regio illic excipit hospitio Rex Malcolmus, (uti prius multos Anglorum Comites) & Margaretam in uxorem ducit, ancilla Christi, Christiana facta. Guilielmo Regi natus est in Anglia Henricus filius [72], qui hoc auspitio regnum Angliæ contra Robertum fratrem suum majorem in Normannia natum, postea occupavit. |
Extorres anglorum Proceres ugiunt. Eadgarus fugit in Hungariam. Filius ei natus. |
[Note 72: ] [ (retour) ]: A. D. 1068.
Guil. distribuit Angliam inter socios suos.Diximus Guilielmum I. Angliam inter Commilitones suos, indigenis vel ejectis vel perpetuæ servituti adactis, distribuisse. Sic Authores plerique; sed intelligendum est, triplicem fuisse indigenarum speciem. Unam fautorum Guilielmi; aliam inimicorum; tertiam neutralium & in singulos pariter non animadversum. Ingressus est enim juris titulo, non populatoris; regnum sibi a consanguineo suo divo Edouardo Confessore solenniter legatum; Heraldique ipsius Pseudoregis juramento stipulatum, vendicans. His igitur quos amicos reperit, aut satis æquos, honores permisit & Patrimonia, novis etiam interdum additis. Sic Comitatum Huntingtoniæ Siwardo Saxoni, Simoni Sylvestri Comitatum Leicestriæ. Candoro Britoni Comitatum Cornubiæ, Eadgaro Adeling Comitatum Oxonii. Brithrico Saxono cuidam Dominium Glocestriæ. Outredo Siwardi filio Dominium de Raby.
Quibusdam etiam honores novos addidit, Siwardo Comitatum Northumbriæ. Walleofo seu (ut Ingulphus) Waldeno filio ejus, cum Judith nepte sua in uxorem, Comitatum Patris Huntingtoniæ & Northamptoniæ. Radulpho filio Gualteri Nedantini Saxonis Comitatum Herefordiæ. Et Radulpho Gart Sax. Comitatum Eastangliæ. i. Norfolciæ Suffolciæ & Cantabr. præterea ejecto Osculfo, Copsonem fecit Northumbriæ Comitem, eoque interfecto Gospatricum.
Sed hos omnes fateor præter Siwardum forte & Outredum filium suum, Comitatibus demum exuit & honoribus. Brithricum ut Reginæ suæ litaret iracundiæ exosum hunc habentis ob repudiatas ejus Nuptias. Radulphum medentinum ob ignaviam. Reliquos novis inhiantes motibus. Nec quid obfuit sciam quo pacatius succedens, hæc non efficeret. Comitatuum enim nulli tum adhuc jus hæreditarium: Sed Præfecti qui Comites dicebantur, officiarii erant & magistratus, a Rege ad arbitrium dati & semoti, prout illi hodie quos Comitatuum appellamus Locum-tenentes. Hæreditariam fecit hanc dignitatem, feodalemque prior aliquot annis apud Gallos Hugo Capetus ut novit commento beneficii, proceres ad novum ejus regnum stabiliendos contra stirpem quam ejecerat Carolinam pelliceret.
| Primos igitur Comites non perpetuos, sed ex more Saxonum Officiarios & ad placitum duraturos (quales ingrediens reperierat) fecit Guilielmus; sed ex hoc genere Anglos tantum (si recte teneo) non Normannos sive Francos. Morem enim utriusque Gentis secutus Francis Comitatus cessit hæreditarie, cum jurisdictione assueta & tertia parte emolumenti provenientis ex placitis Comitatus, quam Authores tertium vocant denarium. [73] | Guil. R. Comites ad placitum duraturos creat. |
[Note 73: ] [ (retour) ] Les Comtes, que le Conquérant établit d'abord, étoient amovibles, parce que la Loi d'Edouard, qu'il confirma en montant sur le Trône, n'admettoit point de Fiefs; mais dès que le Conquérant eut réussi à faire exécuter les Loix féodales Normandes, les Comtés furent héréditaires & à titre d'inféodation.
| Concessit utique & Vicecomitatus aliquot hæreditarie Baldwino Baroni de Okehampton Devoniæ: Ursoni Abtot, Wigorniæ; Estottevillis forte, Eboraci, nam hi olim sub illis seculis Vicecomitatum illum hæreditarie possidebant. Inimicos pro more sævitiæ militaris, durius castigavit. Carcere, Exilio, prædiorum fortunarumque ademptione. Turbidos, morte, patibulo, cæcitate [74]. | Hæreditarios Comitatus & Vicecomitatus concedit. Male tractat inimicos. |
[Note 74: ] [ (retour) ] Mat. Par. in anno 1074.
In servitutem neminem (quod sciam) adegit personalem (ut captos olim in bello) nec aliam quam reperit, prædialem; militarem vero gravius auxit.
Neutrales terras disponit.De neutralibus quid statuit, dicat tibi Liber antiquus MS. ad Shenebruniorum familiam (alias Sharnebourne) in agro Norfolciensi aliquando pertinens. Edwinus Dacus venit de Dacia in Angliam cum Canuto Rege Danorum, an. Dn. 1014, quando ipse Canutus debellavit cum Edredo Rege Angliæ.--Et fuit ipse Edwinus Dominus integre de prædictis villis (sc. Neteshamiæ Shernebrunia; & Stonhoghia, hodie Snetsham, Sharnbourne & Stanho, &c.) & obtinuit omnia prædicta in pace, quousque Wilielmus Bastardus Dux Normannorum rexit Angliam super Heraldum Regem, qui coronatus fuit Rex Angliæ apud Westm' an. Dn. 1066. Et post coronationem suam, ipse dedit diversas terras in Anglia diversis hominibus qui secum venerunt in auxilio ad Angliam conquirendam. Inter quas deditWillelm e Albenege Pincerna Regis Willel. de Warrennia Forestarius Regis. Villielmo de Albenege pincernæ suo, & Willielmo de Warrennia forestario suo, diversas terras & dominationes in Comitatu Norfolciæ, & alibi in Anglia. Et prædicti Willielmus Pincerna, & Willielmus de Warrennia, & omnes alii qui venerunt cum prædicto Conquestore ejecerunt diversos homines infra dominationes suas de omnibus terris & dominationibus suis: Inter quos prædicti Willielmus Pincerna & Willielmus de Warrennia ejecerunt prædictum Edwinum de prædictis duabus villis, & de omnibus aliis terris & dominationibus suis. Propter quod, idem Edwinus, & quidam alii, qui ejecti fuerunt, abierunt ad Conquestorem, & dixerunt ei; quod nunquam ante Conquestum, nec in Conquestu suo, nec post fuerunt contra ipsum Regem in consilio & auxilio, sed tenuerunt se in pace, & hoc parati fuerint probare quo modo ipse Rex vellet ordinare. Per quod, idem Rex fecit inquiri per totam Angliam, si ita fuit; quod quidem probatum fuit; propter quod idem Rex præcepit, ut omnes illi qui sic tenuerunt se in pace in forma prædicta, quod ipsi rehaberent omnes terras & dominationes suas, adeo integre & in pace, ut unquam habuerunt vel tenuerunt ante Conquestum suum; & quod ipsi in posterum vocarentur Drenges.
Super quod idem Rex ad sectam prædicti Edwini, mandavit prædictis Willielmo Pincernæ, & Willielmo de Warrenn. quod ipsi deliberarent prædicto Edwino, omnes terras & dominationes suas ex quibus ejecerunt eum. Qui inde nihil voluerunt facere, sed prædictus Willielmus Pincerna dedit eidem Edwino unum messuagium, CCC. acras terræ, & tres faldas in Snetesham, quæ in antea vocabatur Netesham, tenendum de eodem Willielmo Pincerna per certa servitia, & retinuit ad opus suum & ad opus Willielmi de Warrennia, residuum prædictæ villæ de Snetesham unde ipsi feofaverunt alios de hominibus suis qui secum venerunt de Normannia. [75] Et prædictus Willielmus de Warrennia dedit similiter eidem Edwino, unum Messuagium, CCCC. acras terræ, & quatuor faldas in Sharnebourne, cum dominio ejusdem villæ, quas in antea vocabatur Shenebrunia, tenendum per certa servitia de eodem Willielmo de Warrennia, & retinuit ad opus suum residuum ejusdem villæ de Shernebourne cum advocatione Ecclesiæ, unde ipse feofavit alios de hominibus suis qui secum venerunt de Normannia.
[Note 75: ] [ (retour) ] Voilà des sous-inféodations dont les Coutumes Normandes avoient pu seules faire naître l'idée.
Et post istas donationes factas prædicto Edwino, per prædictum Willielmum Pincernam, & Willielmum de Warrennia Dominus Radulphus de Ibrenys, qui similiter venit in Angliam cum Conquestore & cui idem Rex dedit terras de Suthmere cum membris in comitatu Norfolc. cepit prædictum Edwinum, & ipsum incarceravit, & in prisona detinuit per longum tempus, quousque idem Edwinus evasit per noctem extra prisonam, & abiit prædicto Willielmo Pincernæ, & fecit ei querimoniam de injuria sibi facta & supplicavit ei ut ipse posset tenere de ipso prædictam villam de Stanhowe, qui voluit: Sed ipse cum Willielmo de Warrennia ceperunt prædictam villam de Stanhowe in manibus suis, & prædict. Willielmus Pincerna, dedit prædicto Edwino unum Messuagium, CCCC. acras terræ & quatuor faldas, in prædicta villa de Stanhowe, tenendum de eo per servitium XL. den. per annum & residuum ejusdem villæ de Stanhowe cum advocatione Ecclesiæ retinuit ad opus suum, & ad opus Willielmi de Warrennia; qui inde feofaverunt alios de hominibus suis, qui secum venerunt de Normannia ut supra dictum est. Et postea idem Willielmus Pincerna, mandavit in Normanniam pro una filia sua bastarda, quam ibi procreaverat ante adventum suum in Angliam & illam dedit Ascento filio prædicti Edwini; & per hoc fuit idem Edwinus in pace tota vita sua; ita quod nullus ausus fuit postea ei injuriam facere, nec dampnum: Et prædictus Edwinus cito post prædictum maritagium obiit in senectute sua post multas tribulationes suas tempore prædicti Regis Willielmi Conquestoris, &c.
Authorem fusius dedi, ut Normannorum morem in distribuendis agris nusquam mihi clarius elucentem intelligeres [76]. Quod enim hic factum est, alias etiam fieri non dubitamus. Et hoc quidem celebre illud est judicium cujus in Norfolcia meminit Camdenus: Et in juridicis Hibernensium relationibus Joh. Davisius, recte neutri aut per transennam cognitum, ut e collatis judices. Illud denique certum est, Anglos pene omnes, etiam quos admisit primo, ejecit demum Guilielmus Conquestor vel in Normannorum clientelam (quam Homagium vocant) subjugavit. Sic Edwinum hic supra vides; & in libro censuali (vulgo Domesdei) quo describi fecit totam Angliam; vix reperitur Anglus quispiam a Rege tenens in capite sed a Franco aliquo cui illud Rex concesserat dominium.
[Note 76: ] [ (retour) ] Les loix Normandes s'exécutoient sans être écrites.
William le Conquerour ad graunt al Warren un Norman de principall quality le Castle de Shirbourne in Northfolk, l'heir de Shirbourne l'auncient enheritor de cest Castle, monstre al Conquerour, que il fuit son subject & liege home, & enheritoir le dit Castle per meme la ley que le Conqueror ad allow & establish en Engleterre, & pur ceo pria, que il poet tener le dit Castle en peace: le Conqueror en cest case dona judgment pur Shirbourne encounter Warren, de quel judgment Camden fait mention en le description de Northfolk, & Calthrop Justice disoit, que il ad vieu un authentique Copy de cest Judgment en le Library de Sir Christopher Heydon al Baconsthorp en Northfolk. Davys Case de Tanistry, fol. 41. a.
Leges condit.Distributis prædiis, de Legibus cogitat innovandis: ardentissimisque Procerum vix mulcetur deprecationibus, quin Danorum, e quibus ipse propagatus fuerat, imposuisset. Æquiores enim & aliarum omnium Britannicarum gentium, eas longe asserebat prudentiores. Tandem vero S. Edouardi Confessoris reddidit: Sed hinc (ut perhibent) emendatas, illinc Normannorum auctas consuetudinibus.
Quas e Normannia traduxit consuetudines, nusquam (quod scio) colliguntur, nec ab illis prioris seculi facile dignoscuntur [77].
[Note 77: ] [ (retour) ] Elles se trouvent, ces Loix, dans les Ouvrages des Auteurs que j'ai ci-devant indiqués. Ils n'ont pu les recueillir qu'après qu'un long usage les avoit autorisées. Le Conquérant, au lieu de les rédiger en un seul corps; préféra de laisser à ses Normands le soin de les réaliser par les divers Actes qu'ils passoient dans les formes & aux conditions prescrites par leurs Coutumes.
Scaccarium instituit.Curiam quam Scaccarium vocant ad Normanniæ speciem hic instituit; sed non iisdem prorsus ritibus. Præfuit enim Normanniæ non solum patrimonio principis & rei fisci (ut nostra hodie) sed Placitis etiam Spadæ (quæ nos Coronæ appellamus) & supremo regimini. Ideo a Ludovico XII. A. D. 1505, in Curiam erigitur parlamentariam [78], Rotomagi urbis Normanniæ metropolis, perpetuo celebrandam.
[Note 78: ] [ (retour) ] Ordin. Lud. XII. fol. 51, 6., 6.
Justitiarium in Scaccario constituit.Judices dedit [79] nostro Scaccario Capitalium Angliæ Justitiarium [80] (quem illud seculum Justitiam nuncuparunt) ex officio præsidentem; & majores regni Barones tam Ecclesiasticos quam Seculares; non autem omnes, nec perpetuo ullos, sed nunc hos nunc illos ex arbitrio Regis assessuros. Capitalis Angliæ Justitiarii locum sub ætate Edouardi I. obtinuit is qui hodie capitalis Baro Scaccarii dicitur: Baronum regni alternantium, cæteri judices qui Baronum titulo non dignitate succedentes, stationarii facti sunt. Sedebat Scaccarium sub his seculis solummodo in terminis Paschæ & S. Michaelis, cum firmæ & reditus Regis solverentur.
[Note 79: ] [ (retour) ]79: Dialog. Scaccar. cap. 4.
[Note 80: ] [ (retour) ] L'ancien Coutumier Normand parle de ce Justicier Greigneur.
Duellum introduxit.Introduxit etiam litium examen per duellum, id est, triall by battail: quod apud Saxones nostros, licet frequens aliis, non invenio.
Leges lingua Normannica scribit.Leges [81] scribi instituit lingua Normannica, eandemque in agendis litibus, scholis, ludis, ceremoniis, venatione, aucupio, &c. usurpari. Prohibetur autem in litibus agendis, Stat. 33. Ed. 3. ca. 15. & in scholis.
[Note 81: ] [ (retour) ] Cela ne s'entend que des Loix d'Edouard, & des Additions que le Conquérant y fit.
Bellum cum Haraldo.Guilielmus cognomento Bastardus a veteribus olim Comes & interdum Consul, a recentioribus passim Dux Normanniæ appellatus, prælium iniit cum Haraldo Pseudorege Anglorum, prope Hastinges in Sussexia in die S. Calixti Pap. pridie Idus Octob. id est, ejusdem mensis 6. A. D. 1066. triumphatisque hostibus, Londini in die dominicæ nativitatis Rex ab omnibus acclamatur, & ab Aldredo Archiepiscopo Eboracensi regni insignitur diademate. Posthinc Conquester dictus est vulgariter.
Ignitegii Institutio.Clandestinis malefidus conventiculis novas siquidem parituris molitiones, edicto cavit, ut pulsata ad horam noctis octavam campana, focus ubique obrueretur (Curfu, i. e. Couerfeu vocant, Latine Ignitegium) lumen extingueretur, & solutis concessibus singuli se quieti reciperent. Firmato autem apud successores regno, Hen. I. legem hanc ademit. Vid. Chartam Wil. Conq. Ecclesiæ Divi Pauli de 12 hidis quos Ethelbertus dedit, &c. & Chart. ipsius Ethelberti, Stow, p. 77. A. D. 603. in tit. East-Saxons.
Cervum vel Capreolum capienti, oculi eruebantur [82]; nec fuit qui his se opponeret legibus: amabat enim ferus Rex feras, quasi pater ferarum. [83]
[Note 82: ] [ (retour) ] Matt. Paris, anno 1085.
[Note 83: ] [ (retour) ] Quelle différence entre ce portrait du Conquérant & celui qu'en fait Rapin de Thoiras! Ceci prouve que dans le milieu du siecle dernier tous les sçavans Anglois n'étoient pas Philosophes.
Militum creandorum nova ratio.Militum creandorum mutavit formulam [84], Anglicam illam exosam habens. Anglorum quippe consuetudo fuit, ut militiæ consecrandus, vespere præcedente, apud Episcopum, Abbatem, Monachum, vel Sacerdotem aliquem, sua confessus peccata, noctem totam contritione & orationibus in Ecclesia perageret, missamque crastino audiens, gladium ad altare offerret. Evangelio finito, sacratum jam gladium collo Militis cum benedictione imposuit Sacerdos, perceptumque Eucharistiam, Militem dimisit legitime consecratum. Hic quem Guilielmus sprevit, mos Anglorum; sed quem substituit, non satis elucet. Forsan aliis prætermissis ceremoniis, militari baltheo candidatum cingere [85].
[Note 84: ] [ (retour) ] Ingulphus., pag. 901.
[Note 85: ] [ (retour) ] Britton donne, chap. 68, la forme de l'hommage dû pour ces deux sortes de Chevaliers.
Jura Feodalia & Tenury.Jura Feodalia & Tenurarum (quibus hodie conterimur) disciplinam a Longobardis petitam introduxit: Wardiam, Maritagium, Relevium, Homagium, Fidelitatem, Estuagium, & Tenuram (quam vocant) per Servitium Militare. Saxonibus enim hæc incognita, si regulas respexeris a Littletono traditas: suas tamen habuisse servitutes militares nemo dubitet, quo proficisci tenebantur in exercitum Domino evocante Herebergare, id est alias, castrametari. Poena detrectantis & subducentis se ab exercitu.
Clypeum ferre in exercitu; Normannis scutagium. Collatio pecuniæ ad alendum exercitum, alias Hereotum, id est, præstatio armorum vel alicujus militaris supellectilis ad præsidium Domini, vassalo moriente, & id genus alia. [86] E quibus nullum à Jurisconsultis nostris servitium habeatur militare, quod Wardiam & Maritagium, prout hodie solet, non afferebat. Hinc terræ, quæ tenentur de maneriis in antiquo dominico Regis, in libris juridicis dicuntur teneri omnes in Socagio [87]: propterea quod maneria illa, tempore quo confectus erat Liber Domesdei, fuisse deprehenduntur in manibus Regis Edouardi Confessoris, a quo nemo in illis tenuit per servitium militare.
[Note 86: ] [ (retour) ] Tout cela n'a aucun rapport aux Loix Normandes: 1º. les Seigneurs, dont les Loix Saxones parlent, avoient le droit d'assembler les hommes de leur Province pour les mener au combat; mais ce n'étoit point parce que ces hommes tenoient des fonds de ces Seigneurs, qu'ils étoient obligés de les suivre.
2º. J'ai fait voir ailleurs la différence qu'il y a entre l'Hériet & le Relief.
3º. Quant à l'Escuage, que Spelman croit trouver chez les Saxons, on pourroit également le trouver établi chez les Grecs: ils avoient des Ecuyers.
[Note 87: ] [ (retour) ] Fitzh. fol. 11 & fol. 16. E.
Forinsecum servitium.Sub Conquestu etiam fuit adinventum (ut ex Bractono [88] liquet) Servitium forinsecum, alias extrinsecum & regale, i. e. servitium quo, ex ratione tenementorum non personæ, quispiam tenetur Regi militare. Et dicitur forinsecum & extrinsecum, non quod extra regnum faciendum sit, quod aliquando tamen accidat; sed quod extra servitium Domino feodali debitum (quod intrinsecum vocant) Regi sit præstandum: Ideo (inquit) dici possunt forinseca servitia, quia pertinent ad Dominum Regem, & non ad Dominum capitalem, nisi cum in propria persona profectus fuerit in servitio, &c. vel nisi, &c. De hoc vide plura apud eundem.
[Note 88: ] [ (retour) ] Bract. lib. 2. cap. 16, n. 7.
Relevia ad placitum Regis gravissima.Hæredes tenentium in capite, non justo & legitimo relevio, sed gravi redemptione terras suas e manibus Regis suscipiunt: quod Henricus I. sustulit, Chart. Libertat. Angl. cap. XIV.
Delinquentes etiam non secundum modum delicti, sed ad decoctionem facultatum suarum ex arbitrio Regis plectebantur [89].
[Note 89: ] [ (retour) ] Ceci est contraire à l'art. 62 de la seconde Addition faite par le Conquérant aux Loix d'Edouard.
Etiam a Comitibus, præter Herefordenses, imposita.Exemplo Regis sævitum etiam est a Comitibus (penes quos & forum Comitatus fuit, & totius Comitatus administratio) in pagenses suos: adeo ut in quibusdam provinciis, ob parvam occasiunculam in transgressione præcepti herilis, 20 vel 25 solidi pendebantur; ut refert Malmesberius [90]. Hoc vero indignatus Guilielmus filius Osberni Comes Herefordiæ, qui Normanniæ Ducem ad oppugnandam Angliam ante alios omnes maxime incitaverat juveratque, legem inter suos tulit Herefordenses; ut nullus miles, pro qualicunque commisso, plus 7. solidis solveret.
[Note 90: ] [ (retour) ] Malmes. in Wil. I, pag. 105.
Mulctarum autem asperitatem ademit postea Henricus I. ut infra videris in Charta sua Libertatum Angliæ.
Chartæ.Instrumenta, quibus transferuntur [91] prædia breviori methodo, & multo magis concinna, quam Saxonica, exhibuit: & Chartæ jam inde, non ut antea Chirographa appellantur: nec vernaculo, ut apud plerunque Saxones, sed Latine conscribuntur, Warrantiæ clausulam prius haud notam continentes.
[Note 91: ] [ (retour) ] Ingulph. 901.
Sigilla.Introducitur jam & Sigillorum ratio [92], Saxonibus non in usu. Saxones enim crucibus sæpe aureis & sacris aliis signaculis (quæ interdum Thaumata appellabant) sua subscriptis Chirographa confirmarunt, testium adhibentes magnam multitudinem, quam Normanni contraxerunt. Reperio tamen Saxonum aliquot Reges, nempe Edouardum Confess. & superiori ævo Edgarum, sigillis usos esse.
[Note 92: ] [ (retour) ] Ingulph. ibid.
Traditio Saisinæ.Et cum Saxones traditione gladii Domini sui, galeæ, cornu, crateræ, calcaris, strigilis, arcus, interdum & sagittæ, prædia cederent absque scripto; Normannis potius fuit per chartam facere, cessionemque prædiorum traditione cespitis, domorum annulo ostii testificare. Mos uterque in lege valet feodali, sed hæc investitura propria dicitur, illa impropria: sub initio tamen Guilielmi Conq. in usu mansit, annis vero posterioribus ire coepit in desuetudinem.
Angli spreti.Normanni autem tantum tunc (inquit Ingulphus) [93] Anglicos abominati sunt, ut quantocunque merito pollerent, de dignitatibus pellerentur: & multo minus habiles alienigenæ, de quacunque alia natione quæ sub coelo est, extitissent, gratanter assumerentur.Idiomatis & linguæ mutatio. Et ipsum etiam idioma tantum abhorrebant, quod leges terræ, statutaque Anglicorum Regum, lingua Gallica tractarentur, instituit.
[Note 93: ] [ (retour) ] Ingulph. ibid.
Pueros Gallice docendos.Et pueris etiam in scholis principia literarum Grammatica, Gallice & non Anglice traderentur. De hoc Robertus Halkot Dominicanus, qui obiit 14. E. III. Narrant historiæ, quod cum Willielmus Dux Normannorum regnum Angliæ conquisivisset, deliberavit quomodo linguam Saxonicam posset destruere & Angliam & Normanniam in idiomate concordare: Et ideo ordinavit, quod nullus in curia Regis placitaret, nisi in Gallico: & iterum, quod puer quilibet ponendus ad literas addisceret Gallicam, & per Gallicam Latinam, quæ duo hodie observantur. Ut modus etiam scribendi Anglicus omitteretur, & modus Gallicus in chartis & in libris omnibus admitteretur.
Cognomina introducta.Introducuntur jam etiam nomina gentilitia, quæ & Cognomina appellantur. Hactenus enim Angli, more Græcorum & Germanorum, simplici usi sunt nomine, atque hoc in baptismate imposito. Licet enim nonnulli apud Saxones alias reperiantur binomines, ut Edgar Etheling, Edmundus Ironside, Osgat Clappa, & hujusmodi; de more tamen hoc non factum est, sed ab insigni quopiam accedente. Post adventum autem Normannorum cooptare coeperunt sibi cognomina, alii a loco suæ habitationis (ut nobiliores plurimi) alii ab officio, professione, artificio, ministerio; alii ab animæ corporisve qualitatibus, & quibusdam notis, &c. quæ omnia licet primo essent personalia, & individuo cuipiam contingentia; paulatim tamen ad sobolem transiere, factaque demum sunt gentilitia.
Et Arma gentilitia.Hoc item seculo (incertum sub quo Rege) emicare coeperunt insigniendi Symbola, quæ Arma vocant: primoque (ut Cognomina) tantummodo fuisse personalia, sed ad filios cum patris armatura postea delata, eveniunt tandem gentilitia.
In re Ecclesiæ hæc de novo instituit etiam [94] Guilielmus I.
[Note 94: ] [ (retour) ] Eadmer. Monac, pag. 6.
Nec Constutitiones Archiepiscopi.Primatem regni sui, Archiepiscopum Cantuariensem seu Dorobernensem, si coacto generali Episcoporum consilio, præsideret, Rex non sinebat quicquam statuere, aut prohibere, nisi quæ suæ voluntati accommoda, & a se primo essent ordinata.
Nec Barones plectendos ab Episcopis.Nulli--Episcoporum suorum concessum iri permittebat, ut aliquem de Baronibus suis seu Ministris, sive incesto, sive adulterio, sive aliquo capitali crimine denotatum, publice nisi ejus præcepto implacitaret, aut excommunicaret, aut ulla Ecclesiastici rigoris poena, constringeret.
Rex Guil. crudelis.Erat humilis Dei servientibus [95], durus sibi resistentibus. Posuerat namque Consules & Principes in carcerem; Episcopos & Abbates possessionibus suis privaverat; fratri quoque non pepercerat, nec erat qui resisteret.
[Note 95: ] [ (retour) ] Hunting. pag. 371.
Auferebat quoque potentissimis etiam auri & argenti millia.
Ad castella solus omnes fatigabat construenda.
Poena Cervum capientis.Si cervum caperent [96] aut aprum, oculos eis evellebat, nec erat qui obmurmuraret. Amavit autem feras tanquam pater esset earum, &c.
[Note 96: ] [ (retour) ] Hoc & Matt. Par. pag. 11.
Poena homicidæ.Si aliquis quempiam quacunque de causa peremisset, capitali subjacebat sententiæ.
Poena oppressoris.Si aliquem vi oppressisset genitalibus privabatur armis.
De Terminis Juridicis, & duodecim virali Judicio.Quoad illa quæ Polydorus asserit; pacis Justitiarios, & dierum Juridicorum distinctiones, Terminos appellatas, examenque per xii Juratores, quod is terribile duodecimvirale Judicium vocat, a Conquestore fuisse instituta, fallit sine dubio vehementer [97]. Justitiarios enim istos ante imperium Edouardi III. id est, duobus annis serius, initium accepisse, in Archæologo nostro clarum fecimus. Terminos autem multo ante ingressum Conquestoris, e scitis Canonum (quæ Episcopum non laterent) oriundos, vim a Danis Saxonicisque Regibus consecutos esse, monstrant foedus Edouardi senioris & Guthruni; synodus Ænhamensis sub Ethelredo; & Leges Canuti & Edouardi Confessoris c. 3. Duodecimviralem primo Juratam Anglo-Saxonibus innotuisse, evincunt sub Ethelredo Rege Senatus Vanetingensis, cap. 4. & Consulium de Monticolis Walliæ, cap. 3. Licet etiam Guilielmus Conquestor statim post subactam Angliam XII Juratores e singulis Comitatibus ad leges patrias inquirendas dictandasque conscribi faceret: in criminosis tamen decernendis vix usquam reperiri puto aut eum successoremve ejus aliquem ante Henricum II. duodecemvirale judicium exercuisse, rarius equidem & ipsos Saxones. Frequentissimum enim sub his seculis examen fuit, id quod judicium Dei appellabant, hoc est, Ordalium aliaque sortilegia, in quibus Normannis nostris summopere Duellum placuit, ipsis & Glanvilla nostra Legem apparentem nuncupatum.
[Note 97: ] [ (retour) ] Avant le Conquérant, les questions se décidoient par des Jurés, mais avec des formalités bien différentes de celles que ce Prince prescrivit après la Conquête. Voyez Arth. Duck. L. 2, nº 26, pag. 318.
Hic sequuntur in MS. Spelmanno Chartæ Regis Willielmi Conquestoris de quibusdam statutis, ex Rub. Libr. Scacc. fol. 162.
| Charta Regis Willielmi Conquest. de Legibus boni Regis Edouardi Conf. stabiliendis; facta in vit. ante An. ejus 4. Domini nostri 1070, precibus Willielmi London. Episcopi, qui dicto anno obiit. | Charta R. Guil. de Legibus Edov. Regis. |
Willielmus Rex salutat Willielmum Episcopum & Godfridum Portegresium, & omnem[A]A: Burgi Barones. Burghware infra London. Franc. & Angl. amicabiliter: Et vobis notum facio, quod ego volo quod vos sitis omni lege illa digni, qua fuistis Edwardi diebus Regis [98].
[Note 98: ] [ (retour) ] On ne suivoit donc plus les Loix d'Edouard dans toute l'Angleterre, puisqu'il falloit une confirmation particuliere de ces Loix pour que certains lieux continuassent d'en faire usage.
Et volo quod omnis puer sit patris sui hæres post diem patris sui. Et ego nolo pati, quod aliquis homo aliquam injuriam vobis inferat. Deus vos salvet. Leges has Edwardi Confessoris, ut hic charta stabilivit Willielmus Conq. Sic & solenni jurejurando confirmavit super omnia sacra in Ecclesia Sancti Albonis, Frederico ejusdem loci Abbate, hoc ministrante. Chro. 10. col. a. nu. 20. sub anno 1072. Neutri autem stetisse ex historiis liquet; facta autem est hæc Charta ante an. 4. Guilielm. Conq. nam Willielmus Epis. obiit anno 1070, & annus ejus 4 incepit 14 Octob. 1070.
| Concilium Wintoniæ in quo præsente Willielmo Rege & Alexandri II. Papæ legatis, Stigandus Archiepiscopus Cantuariæ & multi alii Episcopi & Abbates a sedibus suis ejiciuntur. | Concilium Wintoniæ. A.D. 1070. Reg. 3. |
Episcopos ejectos perpetuo carceri emancipat.Anno 1070 (3 Guiliel. I.) Concilium magnum in Octavis Paschæ Wintoniæ celebratum est [99], jubente & præsente Rege Guilielmo, Domino Alexandro Papa consentiente & per suos Legatos Carmenfredum Sedunensem Episcopum, & Presbyteros Johannem & Petrum Cardinales Sedis Apostolicæ, suam authoritatem exhibente. In hoc degradatur Stigandus Archiepiscopus Cantuariæ, tribus de causis. 1. Quod Episcopatum Wintoniæ, cum Archiepiscopatu injuste possideret. 2. Quod exulante Roberto Archiepiscopo sed non exauctorato, ejus Archiepiscopatum sumpserat, pallioque Cantuariaæ remanente, in missarum celebratione aliquandiu usus esset. 3. Quod a Benedicto quem S. Romana Ecclesia excommunicaverat, quod Sedem Apostolicam pecuniis invaserat, pallium postea accepisset. Multi præterea degradati sunt Episcopi & Abbates quos nec Ecclesiæ Canones, nec Leges seculi, nec causa evidens damnabat. Sed urgente hoc Rege calido, ut diminuta Anglorum potentia, familiares suos & Normannos induceret regni primordia firmaturos. Ejectos perpetuo mancipavit carceri, ne mutationes molirentur liberi; & in hoc se tueatur ut apud Virgilium Dido.
[Note 99: ] [ (retour) ] Flor. Wigor. Hov. p. 453, Wals. p. 432.
Res dura & Regni novitas me talia cogunt.
1072. Concil. Windesoriæ.Anno ab incarnatione Domini nostri Iesu Christi [100] millesimo septuagesimo secundo, Pontificatus autem Domini Papæ Alexandri undecimo, Regni vero Willielmi gloriosi Regis Anglorum & Ducis Normannorum sexto; ex præcepto ejusdem Alexandri Papæ annuente eodem Rege in præsentia ipsius Episcoporum atque Abbatum, ventilata est causa de primatu quem Lanfrancus Dorobernensis Archiepiscopus super Eboracensem Ecclesiam jure suæ Ecclesiæ proclamabat. Alio tempore Wolstanus in Consilio Wintoniæ coacto, Rege Willielmo jubente & Alexandro Papa consentiente possessiones plurimas sui Episcopatus die v. contra Tho. Eboracens. Archiep. dirationatur in Conc. Pedredæ coram Rege & Archiep. Cantuar. atque Primatibus totius Regni adjudicantibus terminatur pro Ulstano.
[Note 100: ] [ (retour) ] Malm. pag. 117. Mat. Par. ibid. pag. 7.
| Rex colligi facit Leges Regni antiquas. | A.D. 1070 & 1071. |
| Willielmus Rex quarto anno regni sui, consilio Baronum suorum, fecit summoneri [101] per universos consulatus Angliæ, Anglos nobiles & sapientes, & sua Lege eruditos, ut eorum & jura & consuetudines ab ipsis audiret. Electi igitur de singulis totius patriæ comitatibus viri XII jurejurando confirmarunt primo. | XII. Inquisitores e singulis eliguntur Comitatibus. |
[Note 101: ] [ (retour) ] Hoved. an. 1180, pag. 601. Archæon. fol. 126, b.
Eorum Sacramentum.Ut quoad possent recto tramite, neque ad dextram neque ad sinistram partem divertentes Legum suarum consuetudinem & sancita patefacerent; nil prætermittentes, nil addentes, nil prævaricando mutantes.
Incipiunt a Legibus Ecclesiæ.A Legibus itaque sanctæ matris Ecclesiæ sumentes exordium, quoniam per eam Rex & Regnum solidum habent subsistendi fundamentum, Leges libertatis & pacis ipsius concionati sunt, dicentes, &c. [102] prout extant apud Hovedenum in an. Dn. 1180, pa. 601, & in Archæonom. Guil. Lambardi, pa. 126, vel quæ fonti magis videantur congruæ, exoleto illo Normannorum idiomate ab Ingulpho Saxone coætaneo traditæ, ut hic sequuntur, [103] tenore admodum dispari. Sed Ingulphum ipsum prius audi, e MS. codice Croilandensi.
[Note 102: ] [ (retour) ] Il s'agit ici des Loix d'Edouard, que le Conquérant abolit insensiblement, comme je l'ai dit.
[Note 103: ] [ (retour) ] Spelman devoit, sans doute, donner une nouvelle édition des Loix d'Edouard en meme-temps qu'il auroit fait servir comme de Préface à ces Loix le présent Traité.
| Anno Dom. 1070, Rex Willielmus [104] pessimo usus consilio, omnia Anglorum Monasteria auro spolians & argento, insatiabiliter appropriavit; & ad majora sanctæ Ecclesiæ opprobria, calicibus & feretris non pepercit. | A. D. 1070 Rex thesauros Ecclesiæ diripit. |
[Note 104: ] [ (retour) ] Mat. Par. ibid. pag. 7.
Servitia militum Ecclestiasticis imponit.
A: Involutans.Episcopatus quoque & Abbatias omnes [105] quæ Baronias tenebant, & eatenus ab omni servitute seculari libertatem habuerant, sub servitute statuit militari, inrotulans[A] singulos Episcopatus & Abbatias pro voluntate sua [106], quot milites sibi & successoribus suis, hostilitatis tempore, voluit a singulis exhiberi. Et rotulos hujus Ecclesiasticæ servitutis ponens in thesauris, multos viros Ecclesiasticos huic constitutioni reluctantes, a regno fugavit. Sub hac tempestate Stigandus Cantuariensis Archiepiscopus, & Alexander Lincolniensis, facto ad Scotos diffugio, moram ad tempus fecerunt ibidem. Solus inter omnes Angliæ prælatos, Egelwinus Dunelmensis Episcopus exul & proscriptus, zelum Dei habens, excommunicavit universos Ecclesiæ invasores, & rerum Ecclesiasticarum raptores.
[Note 105: ] [ (retour) ] Ibid. & V. Charta. Ex Wilston. § 4 supra.
[Note 106: ] [ (retour) ] En cela le Conquérant suivoit les Loix de France. Il y a plusieurs rôles des services que devoient les fonds possédés par les Ecclésiastiques dans les Capitulaires.
Temporum ad idem recursus. Anno 1073 [107], Henrici Imp. 17. omnia juxta cursum Solis & Lunæ habentur, sicut in anno 15 Tiberii in quo baptizatus est Dominus i. dies baptismatis 8. Idus Januarii die dominico Epiphaniæ & secunda feria initium jejunii ejus 40 diebus. A baptismate itaque Domini in anno 15 Tiberii hucusque duo magni cycli, hoc est, 1064 anni.
[Note 107: ] [ (retour) ] Fl. Wig. Hoved.
Prima decollatio magnatum.An. 1075, 1. Guilielmi I. Waltheofus Comes cum Radulpho Comite Estangliæ, multisque aliis principibus in Regem conjuratus licet poenitentia ductus eum festinanter adiit in Normannia & rem omnem pandens misericordiam petiisset, suprema tamen sententia damnatus est, & Anglorum omnium primus (quod sciam) capite mulctatus. Hov. ibid. Flor. Wig. ibid. & præc.
Hidagium.An. 1084, de unaquaque hida [108], per Angliam VI solidos accepit Mat. Par. pa. 10. hoc rejicit ad an. 1083, & factum ait post descriptionem Angliæ tunc a Justitiariis ad hanc emissis compositam.
[Note 108: ] [ (retour) ] Flo. Wig. ibid.
Domesdei liber agrarius conditur.An 1086, Articulatim describi fecit totam Angliam quantum terræ quisque Baronum suorum possidebat, quot feodales milites, quot carucas, quot Villarios, quot Animalia, imo quantum vivæ pecuniæ quisque haberet in omni regno suo a maximo usque ad minimum, & quantum redditus quæque possessio reddere poterat, & vexata est terra multis cladibus inde provenientibus. Componebatur hæc descriptio in duo volumina quæ ex prisco nomine Domesday hodie nuncupantur: Sed desideratis Comitatuum enarrationibus. Vide Præf. Eadmeri.
| Anno Domini 1084, [109] Rex Anglorum Willielmus, in Pentecostes festo, apud Westmonasterium Henricum filium juniorem cingulo militari donavit. | A. D. 1084. Filium juniorem militem facit. |
[Note 109: ] [ (retour) ] Mat. Par. ibid. Flo. Wig. in an. 1086.
| Deinde (Searesbiriæ die Calendar. Aug an. 1086, inquit Florent.) cepit homagia hominum totius Angliæ [110], & juramentum fidelitatis, cujuscunque erant feodi vel tenementi, & extortis magnæ pecuniæ copiis, ab omnibus promiscue, sive per fas, sive per nefas, in Normanniam transfretavit. | Homagium fidelitatem & pecuniam ab omnibus exigit. |
[Note 110: ] [ (retour) ] Mat. Par. ibid. Flo. Wig. in an. 1086.
Telonia & Consuetudines iniquæ exoriuntur.Anno Domini 1085, [111] cum jam Dei voluntatem super Anglorum Gentem Normanni complevissent, nec aliquis princeps de genere Anglorum superesset in regno, omnesque in moerorem & servitutem redacti fuissent, ita ut Anglum vocari foret Opprobrio: pullulaverunt in Anglia telonia iniqua & consuetudines pessimæ, & quanto magis principes decernebant de recto & justitia tanto magis fiebat injuria.
[Note 111: ] [ (retour) ] Mat. Par.
Cervum capientis poena.Cervum vel Capreolum [112] vel aprum (inquit Hoved.) capienti oculi eruebantur, nec fuit qui his se opponeret Legibus, &c. Florent. in an. 1087, ait eum morientem graviter de his poenituisse.
[Note 112: ] [ (retour) ] Hoc Hoved. supra.
Castrorum structura.Ad Castra quoque construenda, Rex antecessores suos omnes superabat.
Circa an. Domini 1085, 2, 18 & 19, Guiliel. R.
Item lib. MS. Arch. Cant. hæc in fine chartæ prædictæ adjungit. Tenor hujus chartæ est in Anglico de verbo ad verbum in eadem charta, & continetur in registro Epis. London.
Manerium Lestona Episcopo Lincoln. dat.Concedo (Rex Guil. Conq.) eidem Ecclesiæ (Lincoln.) manerium quoddam quod vocatur lestona quodque Waldenus Comes dudum per manum meam dicto Episcopo dederat. Et quoddam alterum quod dicitur Waburne quod sibi olim cum Episcopali baculo concesseram ibid. m. 13. nu. 5. Teste L. Archiep. & E. Vicecom.
Decreta D. Lanfranci pro Ordin. S. Benedic. ex antiq. in Ecclesiæ Christi Cantuar. in palatio Dunelmensi Londini Apostolat. Benedict. pa. 211, &c. usque pa. 253. ubi dicitur finis Statutorum D. Lanfranci. Incipiunt, Lanfrancus indignus Ecclesiæ Dorobernensis antistes dilectissimis fratribus suis, &c. & continent 25 capita.
Cum autem ingravescente ægritudine [113] diem mortis sibi imminere sensisset (Guilielmus I.) fratrem suum Odonem Barocensem Episcopum, Comites Morcarum, & Rogerum, Siwardum cognomento Baro, & Walnothum Regis Haraldi germanum (quem a pueritia tenuerat in custodia) & omnes quos vel in Anglia vel in Normannia custodiæ manciparat, laxavit.
[Note 113: ] [ (retour) ] Flo. Wig. in. an. 1087. Hunting. pag. 37. partim.
Dein filio suo Guilielmo regnum tradidit [114] Angliæ; & Roberto filio suo primogenito, qui tunc exulabat in Francia, Comitatum concessit Normanniæ; Henrico tertio filio thesauri copiam.
[Note 114: ] [ (retour) ] Fl. Wig. ibid. & Hunting. 371.
Et sic coelesti munitus viatico [115], postquam XX. annis, mensibus X & XVIII diebus, genti Anglorum præfuit, quinto Iduum Septembris die regnum cum vita perdidit, & Cadomi in Ecclesia S. Stephani protomartyris quam ipse a fundamentis struxerat, bonisque ditaverat, sepultus requiescit.
[Note 115: ] [ (retour) ] Fl. Wig. ibid.
An. Dn. 1086, Rex in Hebdomada Pentecostes filium suum Henricum armis militaribus honoravit. Nec multo post mandavit ut Archiepiscopi, Episcopi, Abbates, Comites, Barones, Vice-comites, cum suis militibus die Calendarum Augustarum sibi occurrerent Saresbiriæ. Quo cum venissent, milites illorum sibi fidelitatem contra omnes homines jurare coegit. Sed hoc magis perspicue reddit codex quidam MS. in hunc modum. Eodem anno (scil. 1086.) Rex filium Md addere alicubi Relaxationem quam Guilielmus I. fecit de Danigeldo nisi propter inopinatos casus, e Nigro lib. Saccarii, V. locum in Glossar. nostro in verbo Danigeldum.
Suum Henricum armis militaribus honoravit, & convocatis magnatibus terræ & Archiepiscopis, & Episcopis, Abbatibus, & eorum militibus eidem filio fidelitatem jurari fecit. Cogitaverat enim Rex transfretare, & in anno sequenti cogitatum implevit.
De placito apud Pinendenam inter Lanfrancum Archiepiscopum & Odonem Baiocensem Episcopum. Tempore [116] magni Regis Willielmi qui Anglicum regnum armis conquisivit, & suis ditionibus subjugavit, contigit Odonem Baiocensem Episcopum, & ejusdem Regis fratrem multo citius quam Lanfrancum Archiepiscopum in Angliam venire, atque in Comitatu de Chent cum magna potentia residere, ibique potestatem non modicam exercere. Et quia illis diebus in Comitatu illo quisquam non erat qui tantæ fortitudinis viro resistere posset, propter magnam quam habuit potestatem, terras complures & Archiepiscopatum Cantuariæ & consuetudines nonnullas sibi arripuit atque usurpans suæ dominationi ascripsit. Postea vero non multo tempore contigit præfatum Lanfrancum Cadomensis Ecclesiæ Abbatem jussu Regis in Angliam quoque venire atque in Archiepiscopatu Cant. Deo disponente totius Angliæ Regni Primatem sublimatum esse. Ubi dum aliquandiu resideret & antiquas Ecclesiæ suæ terras multas sibi deesse inveniret, & suorum negligentia antecessorum illas distributas atque distractas fuisse reperisset, diligenter inquisita & bene cognita veritate, Regem quam citius potuit & non pigre inde requisivit. Præcepit ergo Rex Comitatum totum absque mora considere & homines comitatus omnes Francigenas & præcipue Anglos in antiquis Legibus & consuetudinibus peritos in unum convenire qui cum convenerunt apud Pinendenam omnes pariter consederunt. Et quam multa placita de diratiocinationibus terrarum & verba de consuetudinibus Legum inter Archiepiscopum & prædictum Baiocensem Episcopum ibi surrexerunt & etiam inter consuetudines Regales & Archiepiscopales quæ prima die expedire non potuerunt ea causa totus Comitatus per tres dies fuit ibi detentus. In illis tribus diebus dirationavit ibi Lanfrancus Archiepiscopus plures terras quas tunc ipse Episcopus & homines sui tenuerunt, viz. Herbertus filius Moins, Turold de Rover. Radulphus de curva Spina, Hugo de monte forti, & alii plures de hominibus suis cum omnibus consuetudinibus & rebus quæ ad easdem terras pertinebant super ipsum Baiocensem Episcopum, & super ipsos prædictos homines illius & alios sc. Declinges, Estoces, Prestetuna, Daintuna, & multas alias minutas terras, & super Hugonem de Monteforti dirationavit Hocinges & Brocet. scilicet Raculf Sandivir, Rateburge, Rodetune, Monasterium de Limnige, cum terris & consuetudinibus ad ipsum Monasterium pertinentibus, Saltwde cum burgo Hethe ad Saltwde pertinente, Langpor, Niwendenne, Roking, Decling, Prestetune, Broche, Sunderherste, Earhethe, Orpintune, Emsforde, quatuor prebendas de Niwentune, Stokes & Denmtune. In Suthreia favente Rege Willielmo dirationavit ipse Archiepiscopus Marcelache. In London Monasterium sanctæ Mariæ cum terris & domibus quas Lunng. presbyter & uxor illius habuerunt. In Midlesexe Hergas Heisam. In Bochingehamshire Risebergam Haltune. In Oxenefordsire Niwentune. In East sexe Stistede. In Sutfolchia Frakenham. Item super Radulphum de curva spina LX solidatas de pastura in Grean. Et omnes illas terras & alias dirationavit cum omnibus consuetudinibus & rebus quæ ad easdem terras pertinebant ita liberatas atque quietas, quod in illa die qua ipsum placitum finitum fuit, non remansit homo in toto regno Angliæ, qui aliquid inde calumniaretur, neque super ipsas terras etiam pravum quicquam clamaret. Stokes vero & Denmtune & Frakenham reddidit Ecclesiæ sancti Andreæ, quia de jure ipsius Ecclesiæ antiquitus fuerunt. Et in eodem placito non solum istas prænominatas & alias terras, sed & omnes libertates Ecclesiæ suæ, & omnes consuetudines suas renovavit & renovatas ibi dirationavit. Soca, Saca, Toll, Team, Flymenafyrmthe, Grithbreche, Foresteall, Haunfare, Infangennetheof, cum omnibus aliis consuetudinibus paribus istis, vel minoribus istis in terris & in aquis, in sylvis, & in viis & in pratis, & in omnibus aliis rebus infra civitatem & extra, infra burgum & extra, & in omnibus aliis locis. Et ab omnibus illis probis & sapientibus hominibus, qui affuerunt, fuit ita ibi diraciocinatum, & etiam a toto comitatu concordatum atque judicatum, quod sicut ipse Rex tenet suas terras omnino liberas & quietas in suo dominio, ita Archiepiscopus Cant. tenet suas terras omnino liberas & quietas in suo dominio. Huic placito interfuerunt Goiffridus Episcopus Constantiensis, qui in loco Regis fuit, & justitiam illam tenuit; Lanfrancus Archiepiscopus, qui, ut dictum est, placitavit, & totum diraciocinavit; Comes Cantiæ, videlicet prædictus Odo Baiocensis Episcopus; Ernestus Episcopus de Rover; Aegelricus Episcopus de Cicestria, vir antiquissimus & legum terræ sapientissimus, qui ex præcepto Regis advectus fuit ad ipsas antiquas legum consuetudines discutiendas & edocendas in una quadriga; Richardus de Tunebregge; Hugo de Monte forte; Willielmus de Arces; Haymo Vicecomes; & alii multi Barones Regis & ipsius Archiepiscopi, atque illorum Episcoporum homines multi; & alii aliorum comitatuum homines etiam cum toto isto comitatu, multæ & magnæ authoritatis viri, Francigenæ scilicet & Angli. In horum omnium præsentia multis & apertissimis rationibus demonstratum fuit, quod Rex Anglorum nullas consuetudines habet in omnibus terris Cant. Ecclesiæ, nisi solummodo tres. Et illæ tres, quas habet, consuetudines, hæ sunt. Una, si quis homo Archiepiscopi effodit illam regalem viam, quæ vadit de civitate in civitatem; altera, si quis arborem incidit juxta regalem viam, & eam super ipsam viam dejecerit; de istis duabus consuetudinibus qui culpabiles inventi fuerint atque detenti, dum talia faciunt, sive vadimonium ab eis acceptum fuerit, sive non, tamen in secutione ministrorum Regis & per vadimonium emendabunt quæ juste emendanda sunt. Tertia consuetudo talis est, si quis in ipsa regali via sanguinem fuderit, aut homicidium vel aliud aliquid fecerit, quod nullatenus fieri licet, si dum hoc facit deprehensus atque detentus fuerit, Regi emendabit. Si vero deprehensus ibi non fuerit, & inde absque vade data semel abierit, Rex ab eo nichil juste exigere poterit. Similiter fuit ostensum in eodem placito, quod Archiepiscopus Cant. Ecclesiæ in omnibus terris Regis & Comitis debet multas consuetudines juste habere. Etenim ab illo die quo clauditur Alleluya usque ad Octavas Paschæ, si quis sanguinem fuderit, Archiepiscopo emendabit; & in omni tempore, tam extra Quadragesimam quam infra, quicunque illam culpam fecerit quæ Childwite vocatur, Archiepiscopus aut totam aut dimidiam emendationis partem habebit. Infra Quadragesimam quidem totam, & extra, aut totam, aut dimidiam emendationem. Habet etiam in iisdem terris omnibus quæcunque ad curam & salutem animarum videntur pertinere. Hujus placiti multis testibus multisque rationibus determinatum finem postquam Rex audivit, laudavit, laudans cum consensu omnium principum suorum confirmavit, & ut deinceps incorruptus perseveraret, firmitus præcepit. Quod propterea scriptum est hic, ut & futuræ in æternum memoriæ proficiat, & ipsi futuri ejusdem Ecclesiæ Episcop. Cantuar. successores sciant, quæ & quanta in dignitatibus ipsius Ecclesiæ a Deo tenere, atque a Regibus & Principibus hujus regni æterno jure debeant exigere.
[Note 116: ] [ (retour) ] Ex vet. MS. seu Rentale Roffens. Ecclesiæ.
GUILIELMUS II.
Guillielmus Rufus non jure hæreditario, sed ex Testamento patris sui, in regnum Angliæ successit. Roberto, fratre ejus primogenito, Normanniam avitum patrimonium possidente. Regnare coepit 9. Septemb. an. 1087, exiit 1. Aug. An. 1100, regni ejus 13. non. completo.
Incarceratio liberatorum procerum.Mortuo Guilielmo I. Guilielmus filius ejus [117] Angliam festinato adiit, ducens secum e Normannia Wulnothum & Morcarum Comitem, Saxonicos Proceres, quos inter alios pater ejus carcere in Normannia diutino retinuerat, &, ut supra diximus, moriturus liberaverat: Sed mox, ut Wintoniam venit, illos, ut prius fuerant, custodiæ mancipavit.
[Note 117: ] [ (retour) ] Flo. Wig. in an. 1087. Hoved. ibid.
Coronatio Regis.Sexto Cal. Octobris, die Dominico, in Westmonasterio, a Lanfranco Doroberniæ Archiepiscopo, in Regem consecratus est.
Thesauri Guil. I. in eleemosynis erogantur in Anglia.Dein Wintoniam rediens, thesauros sui patris, ut ipse jusserat, per Angliam divisit; sc. quibusdam principalibus Ecclesiis decem, quibusdam sex marcas auri, quibusdam minus. Ecclesiis etiam in civitatibus vel [118] villis suis per singulas, denarios 60 dari; cruces, altaria, scrinia, textos, candelabra, situlas, fistulas, ac ornamenta varia gemmis, auro, argento, lapidibusque pretiosis redimita, per Ecclesias digniores ac monasteria jussit dividi.
[Note 118: ] [ (retour) ] Hov. fol. 5.
Ejus quoque germanus Robertus in Normanniam reversus, thesauros, quos invenerat, Monasteriis, Ecclesiis, pauperibus, pro anima patris sui largiter divisit. Et,
Haroldi & Malcolmi RR. filii fiunt milites.Ulfum Heraldi quondam Regis Anglorum filium, Dunecaldumque Regis Scotorum Malcolmi filium, e custodia laxatos, & armis militaribus honoratos, abire permisit.
Nobiliores quique proceres [119] a Rege ad Robertum deficientes, bella quique per patrias suas movent: inde Odo Baiocens. & Dunelm. Episcopus, & alii exhæredati, abjurant Angliam. Vid. Hunt.
[Note 119: ] [ (retour) ] Hunting. pag. 372.
| Normannis quibus in bello [120] inter Guilielmum Rufum & Robertum Comitem Normanniæ, terræ ademptæ erant in Anglia, ob fidelitatem Roberto præstitam, pacta jam pace restituuntur. Ad hæc etiam constituerunt inter se, ut si Comes absque filio legali in matrimonio genito moreretur, hæres ejus esset Rex; modoque per omnia simili, si Regi contigisset mori, hæres illius fieret Comes. Hanc conventionem 12 ex parte Regis, & 12 ex parte Comitis, Barones juramento firmarunt. | Terræ ob infidelitatem ademptæ restituuntur. Regni successio Roberto pangitur. |
[Note 120: ] [ (retour) ] Fl. Wig. an. 1091. Hoved. 4º 1090. inceptum, sed finitum an. 1091.
Anglia dissidentibus Papis neutri paruit.Dissidentibus de Papatu Urbano II. [121] & Clemente III. res (ut de aliis mundi partibus sileamus) per plures annos Ecclesiam Angliæ in tantum occupavit, ut ex quo Gregorius (qui & Hildebrandus) defunctus fuit (id est an. 1085.) nulli, loco Papæ, usque ad hoc tempus subdi vel obedire voluerit, licet Urbanum pro Vicario B. Petri Italia Galliaque jam receperat. Et dum apud Gallos vixit Anselmus Beccensis Abbas, Archiepiscopus Cantuar. [122] prohibetur a Rege ne huic in Anglia obediret, donec a Rege admitteretur juxta 1 Guilielmi I. V.
[Note 121: ] [ (retour) ] Iidem ex Eadm. pag. 25.
[Note 122: ] [ (retour) ] Eadm. pag. 26.
Leges ad votum populi permittuntur.
Exactiones injustæ tolluntur.
Venationes conceduntur. Fidelitas.Conjuratis cum Odone Baiocensi Episcopo [123] præcipua magnatum parte, ut Guilielmum ejicerent, & Robertum fratrem ejus primogenitum in solio collocarent; Guiliemus Rex fecit congregari Anglos, & ostendit eis traditionem Normannorum, & rogavit ut sibi auxilio essent eo tenore, ut si in hac necessitate sibi fideles existerent, meliorem legem [124] quam vellent eligere, eis concederet, & omne injustum scottum (i. e. tributa & exactiones) interdixit; & concessit omnibus silvas suas, & venationes: sed quicquid promisit parvo tempore custodivit. Angli tunc fideliter eum jurabant.
[Note 123: ] [ (retour) ] Fl. Wig. Mat. Par. 1088. Hoved. an 1088, pag. 461.
[Note 124: ] [ (retour) ] Les Loix d'Edouard n'étoient donc plus l'unique Loi.
Ecclesiæ ad firmam dimittunt.A. D. 1089. obeunte [125] Lanfranco Archiep. Cantuar. Rex Willielmus Ecclesias & Monasteria fere totius Angliæ in manu sua, pastoribus defunctis, retinens, [126] gravi omnia depopulatione vastabat, & instar firmarum laicis commendabat.
[Note 125: ] [ (retour) ] Mat. Par. an. 1089.
[Note 126: ] [ (retour) ] La Régale s'est introduite en Angleterre par le Conquérant, qui la tenoit des François.
Homag. Regis Scotiæ.Anno 1090, Malcolmus Rex Scotiæ, Regi Angliæ homagium facit & fidelitatem jurat.
Rex iterum legum & morum pollicetur mendationem.Rex morbo laborans Glocestriæ [127], pene ad exhalationem spiritus, vitæ poenitet anteactæ, meliorisque spondet institutionem, vades inter se & Deum facit Episcopos suos, mittens qui hoc votum suum super altare sua vice promittant. Scribitur edictum, regioque sigillo firmatur, quatenus captivi, quicunque sunt, in omni dominatione sua relaxentur; omnia debita irrevocabiliter remittantur; omnes offensiones antehæc perpetratæ, indulta remissione, perpetuæ oblivioni tradantur.
[Note 127: ] [ (retour) ] Eadm. pag. 26, l. 35, an. 1093. prid. Non. Mar.
Promittuntur insuper omni populo bonæ & sanctæ leges, inviolabilis observatio juris, injuriarum gravis, & quæ terreat cæteros examinatio. Anselmum donat Archiepiscopatu Cant.
Convalescens denuo, cuncta [128] quas infirmus statuerat bona, dissolvit, & irrita esse præcepit: inde orta vasta miseria miseraque vastatio. Siquidem omne malum quod Rex fecerat priusquam fuerat infirmatus, bonum visu est comparatione subsequentium.
[Note 128: ] [ (retour) ] Eadm.
Episcopatus jam gratis donat. Fructus retinet.Rex e morbo gravius laborans Gloverniæ [129] vitam suam corrigere, Ecclesias non amplius vendere, nec ad censum ponere, sed illas regia tueri potestate, irrectas leges destruere & rectas statuere, Deo promisit. Anselmo igitur Archiepiscopatum Cantuariæ jam largitur, & Roberto Bloet Cancellario suo Londoniensem præsulatum. Vacaverat per quatuor annos integros Archiepiscopatus, & in fiscum deportati sunt ejusdem redditus, qui successori semper antea conservabantur. His tamen [130] non pacatus Rex, 1000 libras ab Archiepiscopo deinceps petit, vel hoc solo nomine quod gratis promotioni suæ Episcopali annuisset. Renuit autem Archiepiscopus, pari dignum poena arbitratus, ante promotionem vel post eam pecunias numerare.
[Note 129: ] [ (retour) ] Fl. Wig. an. 1093. Hov. ibid. Mat. Paris in 1092.
[Note 130: ] [ (retour) ] Mat. Par. an. 1094, pag. 17, l. 41.
Militum conscriptio.Rex conscribi [131] procurat 20000 peditum in Anglia ut in Normanniam convenirent; hi autem cum ad mare venissent transituri, Rex a singulis eorum pecuniam vectualem, 10 scil. sol. accipiens, omnes domum remisit. Videtur, milites hos non compulsu (quod Pressing vocant) sed precibus Regis conscriptos esse; pecuniam vero a pagensibus collatam, non Rege.
[Note 131: ] [ (retour) ] Mat. Par. an. 1093.
Ecclesiæ exactionibus subditæ. Rex Guilielmus in Angliam (e Normannia) rediens [132], Ecclesias & Monasteria totius regni gravi exactione afflixit. Vid. hæc inf. an. 1094.
[Note 132: ] [ (retour) ] Mat. Par. ibid.
Regni Wallensium finis.Rhesus [133] Walanorum (seu Wallensium) Rex, in ipsa hebdomada Paschali, juxta castellum quod Brecheniean nominatur, in pugna occisus est. Ab illo die regnare in Walonia Reges desiere.
[Note 133: ] [ (retour) ] Fl. Wig. an 1093.
Mos componendi lites inter Reges Angliæ & Scotiæ.Rex Scotorum Malcolmus die festivitatis S. Bartholomæi Apostoli, Regi Guilielmo juniori, ut prius per legatos inter eos statutum fuerat, in civitate Gloverniæ occurrit; sed Malcolmum videre aut cum eo colloqui, præ nimia superbia & potentia, Rex Guilielmus despexit. Insuper etiam illum ut (secundum judicium tantum Baronum suorum) in curia sua, rectitudinem ei faceret, constringere voluit; sed id agere, nisi in regnorum suorum confiniis, ubi Reges Scotorum erant soliti rectitudinem facere Regibus Anglorum, & secundum judicium Primatum utriusque regni, nullo modo Malcolmus voluit.--In patriam secedens [134], Angliam hyeme prædatum revertitur, & cum primogenito filio ejus Edwardo, multisque aliis [135] in Northumbria (die festivitatis S. Bricii) a militibus Roberti Moulbrey Northumbrorum Comitis, occisi sunt, in provincia nimirum quam atroci depopulatione ipse prius quinquies attinuerat.
[Note 134: ] [ (retour) ] Mat. Par. 1092.
[Note 135: ] [ (retour) ] Hoved. suis exercitibus.
Hoc audito, sanctissima Scotorum Regina Margareta, Edgari Ethelingi soror, præ dolore efflavit animam.
Rex concedit regnum Scotiæ.Qua mortua [136], Dunenaldum Regis Malcolmi fratrem, Scoti sibi in Regem elegerunt, & omnes Anglos qui de curia Regis extiterunt, de Scotia expulerunt. Quibus auditis, filius Regis Malcolmi Dunecanus, Regem Guilielmum (cui tunc militavit) ut ei regnum patris sui concederet, petiit, & impetravit, eique fidelitatem juravit: & sic ad Scotiam cum multitudine Anglorum & Normannorum properavit, & patruum suum Dunenaldum expulit, & in loco ejus regnavit. Deinde nonnulli Scotorum in unum congregati, homines illius pene omnes peremerunt, ipse vero cum paucis vix evasit. Veruntamen illum post hæc regnare permiserunt, ea ratione, ut amplius in Scotiam, nec Anglos nec Normannos introduceret, sibique militare sineret. V. Flo. Wig. v. 466.
[Note 136: ] [ (retour) ] Fl. Wig. 1093.
| Post Calend. Oct. 1093, ex præcepto [137] Regis omnes fere Episcopi, una cum principibus Angliæ, ad Hastings convenerunt ipsum Regem in Normanniam transfretaturum, sua benedictione & concursu [138] prosecuti. Rex Normanniam fratri suo Roberto toto conamine auferre laborans, multam & immensam undique collectam pecuniam in hoc expendebat, videturque difficultates pati regiæ excellentiæ indecentes. Et, | Conventus magnarum regni ad Hastingiam. Pecuniarum immensa collectio. |
[Note 137: ] [ (retour) ] Eadm. pag. 23.
[Note 138: ] [ (retour) ] Eadm. pag. 21.
Episcopos Angliæ Romano non fore subditos.Rex asseruit quod nullus Archiepiscopus [139] vel Episcopus regni sui, Curiæ Romanæ vel Papæ subesset, præcipue cum ipse omnes libertates haberet in regno suo, quas Imperator vendicabat in Imperio. Inter alia vero jam tum vendicabat Henricus IV. ipsius Papæ designationem.
[Note 139: ] [ (retour) ] Mat. Par. an. 1094.
Militum conscriptio.Rex Nuntiis in Angliam missis [140] XX. millia pedonum in Normanniam jussit sibi in Auxilium mitti. Quibus ut mare transirent Heastingæ congregatis, pecuniam, quæ eis data fuerat ad victum Ranulphus Passeflambardus præcepto Regis abstulit, scil. unicuique X sol. & eos domum repedare mandavit, pecuniam vero Regi transmisit.
[Note 140: ] [ (retour) ] Flo. Wig. an. 1094, pag. 462.
Tributum bienne.Interea gravi & assiduo tributo, hominumque mortalitate, præsenti & anno sequenti, tota vexabatur Anglia. Hæc Matt. Par. in an. 1093. vid sup.
Anselmus Archiep. Cant. Romam abire vult.Anselmus electus in Cantuar. Archiep. [141] veniam a Rege petit Romam, pro accipiendo ab Urbano pallio, adeundi. Respondet Rex, se nondum Urbanum accepisse pro Apostolico nec vel suæ aut paternæ fuisse consuetudinis, ut præter suam licentiam aliquis in regno Angliæ Papam nominaret, & qui hanc ei potestatem præriperet, coronam suam videretur adimere. Anselmus asserit, se Urbano professum esse obedientiam, cum Beccensis adhuc fuisset in Normannia Abbas, & Regi hoc nondum Archiepiscopus prodidisse, nec jam posse resilire. Gravibus coercetur angustiis: Nam ut Urbano canonicam obedientiam, sic cum homagio fidelitatem Regi juraverat, & his inter se pugnantibus, cui sisteret aut quid agendum dubitatur. Res ad Episcoporum, Abbatum, cunctorumque regni principum (id est magni regni Concilii) definitionem commendatur.
[Note 141: ] [ (retour) ] Eadm. pag. 25.
Concilium Rockinghamiæ.Indicti igitur a Rege, Rochinghamiæ omnes conveniunt 5. Idus Martii 1094, die Dominico, hora prima, in Ecclesia ipsius castri: & post longissimas disceptationes die una atque altera definitur, urgeturque acrius ab Episcopis ipsis, Regi potius observandam fidem quam Romano Pontifici: Anselmumque increpantes, Noveris (inquiunt) totum regnum conqueri adversum te, quod nostro communi Domino conaris decus imperii sui, coronam, auferre. Quicunque enim regiæ dignitatis ei consuetudines tollit, coronam simul & regnum tollit: Unum quippe sine alio decenter haberi non posse probamus. Sed nec his nec aliis plurimis Anselmus flectitur, adeo ut sentire demum deprehendatur, Archiepiscopum Cantuariensem a nullo hominum, nisi a solo Papa, judicari posse vel condemnari: nec ab aliquo cogi pro quavis calumnia, cuiquam, eo excepto, contra suum velle respondere. Ira excandescens Rex, parem se in regno profitetur nunquam perpessurum: sed post quatriduanas jam litigationes, induciæ conceduntur usque ad Octavas Pentecostes. Rex interea clam per nuntios cum Urbano agit, Pallium Anselmo datur.ut Archiepiscopale pallium sibi mitteretur Anselmo conferendum, ut, hoc ipso beneficio, viri frangeret morositatem, qui nec ita vincitur. A Rege enim pallium noluit accipere, sed in altare positum fastu solenni inde reportavit.
Rex Urbanum præcepit pro Apostolico suscipi.De Papatu graviter jam per x annos deceptatum fuit [142]. Primo inter Gregorium VII. quem in Brixensi synodo anno 1083, deposuerat Henricus Imperator, & Clementem III. loco ejus ibidem designatum. Deinde inter eundem Clementem & Victorem III. Urbanumque II. successive a Pontificiis contra Clementem constitutos. Partium studio orbis scinditur Christianus; Gallis Italisque Urbano adhærentibus, Germanis Clementi, Anglis neutri, quod hucusque Rex juxta legem a patre ejus conditam, quis pro Apostolico suscipiendus esset, non promulgaverat.
[Note 142: ] [ (retour) ] An. 1095, juxta Hov. pag. 465, an. 1095.
Demum autem Urbani victus amicitia, quod Archiepiscopale Cantuariæ pallium Anselmo debitum, ei ex arbitrio conferendum transmississet: Urbanum in omni imperio suo pro Apostolico haberi, [143] eique vice beati Petri in Christiana religione obediri, imperavit.
[Note 143: ] [ (retour) ] Eadm. Will. 2, pag. 33.
Concilium Scaresberiæ.In Concilio regni Octavis Epiphaniæ apud Searesberiæ celebrato; Comes Guilielmus de Owe [144], qui cum Roberto Moubreo Comite Northumbrensi multisque aliis, de ejiciendo interficiendoque Rege conjuraverat, filiumque amitæ Regis Stephanum de Albemarlo in solium evehendo, ad duellum provocans, victus est ab appellante. Juxta legem igitur a Guilielmo Conquestore latam, oculi ei eruuntur, & testiculi abscinduntur.
[Note 144: ] [ (retour) ] Flo. Wig. an. 1096. Hov. 1095.
Rob. Comes Northumbriæ gratiam obtinet.Roberto autem Comiti Northumbriæ indulgebatur gratia, sub conditione, ut uxor ejus castellum Bambergense Regi traderet, quod hac pulsa necessitate fecit.
Sed Guilielmus de Aldari, Regis compater, dapifer, atque amitæ filius, hujus proditionis particeps, acriter per plateas flagellatur, laqueo suspenditur; Concilio, ut videtur, sic decernente. Moriturus autem Confessori innocentiam protestatus est.
Tributa & exactiones gravissimæ ad Normanniam lucrandam.Post 17. Cal. Julii, an. 1096 [145], cum Robertus Dux Normanniæ Hierosolymis profecturus, Normanniam fratri suo Regi Guilielmo pignori collocasset, pro 10000 marcis sub triennio restituendis; Rex ut tantam vim pecuniæ, lucrandi spe Ducatus cogat, Angliam totam decoquit. Hinc ex dono, illinc ex mutuo, passim exactionibus & tributo, quod Saxones Danegeldum & Hidagium, Normanni Tallagium vocant, pro arbitrio non ex lege, nummos eradit, nec tamen ultra 666 libras.
[Note 145: ] [ (retour) ] Flo. Wig.
Marcas (quod reperi) vel has circiter compilavit: Interea ab Ecclesiis & Monasteriis, quæ nunc primum ad tributa adiguntur, non abstinetur. Nihil (inquit Eadmerus) Ecclesiarum ornamentis in hac parte indulsit dominandi cupiditas, nihil sacris altarium vasis, nihil reliquiarum capsis, nihil Evangeliorum libris auro argentoque paratis.
Danegeldi redditio.Instituta olim erat Ethelredi Regis anno 13. Danegeldi redditio hoc est 12. denar. annuatim, ex unaquaque hyda, i. e. centum acræ terræ, totius Angliæ, ad conducendum milites, qui piratas Danicas coercerent. De hoc autem libera (inquit Legum Edouardi Confessoris concinnator) & quieta erat omnis Ecclesia, & etiam omnis terra quæ in proprio dominio Ecclesiæ erat, ubicunque jacebat, nihil prorsus in tali redditione persolvens, quia magis confidebant in orationibus quam in armorum defensionibus. Et hanc libertatem tenuit Anglorum Ecclesia, usque ad tempus Willielmi Regis junioris, qui de Baronibus totius Angliæ auxilium petiit ad Normanniam retinendam de fratre suo Roberto Normannorum Comite, Jerusalem proficiscente. Concessum est ei, non lege statutum neque firmatum; sed habuit necessitatis causa ex unaquaque hyda 4 solidos, Ecclesia non excepta: quorum dum fieret collectio, proclamabat sancta Ecclesia libertatem suam reposcens, sed nihil profecit.
Indixit majoribus Angliæ [146], ut quisque illorum pro posse sibi pecuniam festinanter accommodaret. Idcirco Episcopi, Abbates, Abbatissæ, aurea & argentea Ecclesiæ ornamenta fregerunt; Comites, Barones, Vice-comites, suos milites & villanos spoliaverunt, & Regi non modicam summam auri & argenti detulerunt. Ille autem mense Septembri mare transiit, pacem cum germano facit, 6666 lib. illi præstitit, & ab eo Normanniam in vadimonium accepit.
[Note 146: ] [ (retour) ] Fl. Wig. an. 1096.
Ordalium 50 divitum Anglorum.Sub his temporibus [147] (viz. antequam Anselmus Romam petiit) Guilielmus Rex, pecuniæ emulgendæ spe, 50 circiter ditiores Anglos de cervis regiis deprædandis accusatos, ad examen igniti ferri demandavit. Statuto autem die cum judicium sævius executum esset, Dei misericordia, illæsi omnes ab ustione, innocentiam sunt testati. Commotus Rex: Meo (inquit) judicio amodo respondebitur, non Dei; quod pro voto cujusque hinc inde plicatur. Judicium autem igniti ferri (ut Ordalii species reliquas) judicium Dei appellabant.
[Note 147: ] [ (retour) ] Eadm. pag. 48.
Nulla Synodus sub Guilielmo generalis.A. D. 1097 [148], ad hunc usque annum, nec certe in sequentibus, passus est Rex Anselmum synodum generalem celebrare, aut delicta undequaque pullulantia cohibere. Mare igitur apud Papam conquesturus sub Novembri transiit. Rex autem confestim præcepit cuncta quæ illius juris fuerant, in suum transcribi dominium, & irrita fieri omnia quæ per ipsum mutata, vel statuta fuisse probari poterant, ex quo venerat in Archiepiscopatum. Ingens ex hoc illic tribulatio.
[Note 148: ] [ (retour) ] Fl. Wig. ibid. Malmesb. lib. 4. Ran. Cestriens. lib. 7, cap. 11. Eadm. pag. 41.
Exactiones sæviunt.A. D. 1098. Rex [149] in æstate urbem Cenomanniam cum magna parte illius provinciæ, subegit. Populos vero interim Anglorum exactionibus & tributis, non abradens modo sed potius excorians, omnibus infestus & molestus fuit.
[Note 149: ] [ (retour) ] Flo. Wig. ibid. Mat. Par. ibid. pag. 42.
Membrorum ob proditionem detruncatio.1098. Multi Walli [150] in Menavia (i. e. Anglesey) ab obsequio Regis deficientes occiduntur; & proditionis rei, quidam manibus vel pedibus truncatis testiculisque abscissis, excæcantur. Inter hos Kenredum Presbyterum quendam Ecclesia memorant extractum, testiculisque cum oculo uno atque lingua excisis, die tertia loquelam recepisse.
[Note 150: ] [ (retour) ] Flo. wig. & Hoved. ibid.
Rex excommunicandus decernitur.1099. Rex in Barensi Concilio [151] sub Urbano Papa, ob sævitiam ejus in Ecclesiam Anglicanam & Anselmum Archiepiscopum, præsertim quod investituras præsulum sibi arrogaverat, plena acclamatione excommunicandus decernitur. Anselmi autem precibus ibidem tunc præsentis, moratur a sententia.
[Note 151: ] [ (retour) ] Flo. wig. ibid. Eadm. pag. 49.
Excommunicantur investituras dantes Laicis.In Concilio [152] vero jam tum subsequente Romæ generali (cui etiam Anselmus interfuit) sub anathematis interminatione prohibentur Laici Ecclesiarum investituras dare; Clerici a Laicis accipere, & accipientes consecrari; Laicorumve hominum ob honores Ecclesiasticos homines fieri.
[Note 152: ] [ (retour) ] Eadm. Flo. wig. ibid.
HENRICUS I.
Guilielmo occiso, successionis dignitas ad Robertum pertinet, cum ex jure hæreditario, tum ex pacto inter ipsumHenricus succedit Willel. Rufo. & Guilielmum, a XII Baronibus utrinque conjuratis. Henricus autem [153] frater minimus, quod in Anglia natus esset, & a Patre jam tum Rege, potiorem se apud Anglos novit, proclivesque eos in partes suas. Arctius tamen ut connecteret fluctuantes, Guilielmum queritur sævis Legibus, tributis & exactionibus, tanquam clava ferrea, contrivisse subditos: Robertum utique Hierosolymis jam quinquennio militantem, vivumne anne mortuum incertum esse; hominem vero levem & præcipitem, semet denique virga aurea omnia metientem, justitia, & mansuetudine regnaturum pollicetur. Leges insuper Edouardi Confessoris, omnium habitas desiderio, profligatis asperis & quibuscunque examinatis restitutum. Placuit conditio, & dum Sceptri calet ambitu, jugisque mens esset ad pollicita perimplenda, Rex eligitur consecratusque Westmonasterii, a Mauritio Londoniensi Episcopo (Anselmo Archiepiscopo Cantuar. exulante) die dominica 2 Augusti An. Do. 1100, id est, intra triduum post excessionem fratris, solenni tunc restipulatur jurejurando [154]:Jurejurandum Regis ad Coronationem suam. Bonas & sanctas omni populo Leges se servaturum; & omnes oppressiones & iniquitates quæ sub fratre suo emerserant in omni sua dominatione, tam in Ecclesiis quam in Secularibus negotiis, prohibiturum & subversurum.
[Note 153: ] [ (retour) ] Nubrig. lib. 1, c. 3.
[Note 154: ] [ (retour) ] Eadm. in Hen. I, pag. 55.
Edidit & jam illico [155] Chartam libertatum Angliæ munitamque Sigillo regio, per singulos Comitatus divulgatam iri imperavit [156].
[Note 155: ] [ (retour) ] Eadm. ibid.
[Note 156: ] [ (retour) ] Il conserva les Fiefs, suivant l'art. 2 de cette Charte, & c'étoit conserver dans le sein de ses Etats le germe de la destruction de toute autre Loi que celle qui étoit constitutive de la féodalité.
| An. 1100, 1 Hen. I. edicto per Angliam misso cum in Curia, tum in toto regno restituit populo ignis atque candelarum usum [157], quem pater ejus post horam vesperæ octavam, pulsante ad ignitegium campana prohibuerat; injustitias a fratre & Ranulpho institutas prohibuit, effoeminatos a Curia pellit. | Ignitegii lex adempta. Injustitias tollit & effoeminatos. |
[Note 157: ] [ (retour) ] Malm. lib. 5, pag. 156. Stowe in ann.
Mensurandi virga instituitur.Mensuras injustas prohibuit, fecitque novas ad brachii sui ipsius longitudinem & inde ulnam appellavit. Eadem hodie virga dicitur Angl. a Yard; erat autem Rex proceri & magni corporis.
| Rex post Coronationem [158] dedit Episcopatum Wintoniensem Willielmo Giffard, & continuo de possessionibus cunctis ad Episcopatum pertinentibus (contra Canones Romani Concilii anno præcedente sub Urbano editos) investivit eundem. | Rex posthabito concilio Romano investituram dat. |
[Note 158: ] [ (retour) ] Mat. Par. an. 1100, pag. 54.
| In communi Concilio gentis Anglorum [159] Ranulphus Dunelmensis Episcopus, postulatus de tot & plurimis gravaminibus sub defuncto Rege (cui nimium erat familiaris) populo illatis, de communi consilio gentis Anglorum in Turrim conjicitur. | Ranulphus Dun. Episc. in turrim conjicitur. |
[Note 159: ] [ (retour) ] Mat. Par. pag. 54. Fl. Wig. an. 1100. Malm. lib. 5. pag. 156.
Anselmus negat Regi hominium & investituras.Anselmus etiam Cantuariæ Archiepiscopus revocatur. Rediens vero negat Regi hominium facere & Archiepiscopatum de manu ejus accipere ob Canones prædicti Concilii, quod Regem egit in maximas angustias. Nec enim minui pateretur majestatis privilegia, nec tutum duceret hanc injuriam ab Archiepiscopo illatam vindicare, ne Robertum Hierosolymis jam reversum in Regem promoveret, Papa conspirante, Archiepiscopus. Dantur igitur induciæ usque Pascha, & utrinque Romam mittuntur, qui Decreta Pontificia, in pristinum regni usum transmutarent.
Synodus Lambethæ.
Nuptiæ Regis Henrici.An. Dn. 1101. In Synodo [160] Episcoporum Abbatum, Nobilium quorumcunque ac religiosi ordinis virorum Lambethæ habito, de nuptiis agitur inter Henricum Regem & Matildem filiam Malcolmi Regis Scotiæ, & Margaretæ Uxoris suæ, Sororis Edgari Ethelingi Saxonicorum Regum hæredis ultimi. Cum autem Matildis Wintoniæ in Coenobio Monialium enutrita, velum ex more Monialium gestasset aliquando; id in primis studiose quæritur, annon & ipsa Monialis esset. Decernitur vero, eam Coenobium subiisse castitatis solummodo tuendæ gratia; velumque non e voto, aut diuturno habitu; at sub temporum intervallis, modo præcipiente, modo coercente Catherina matertera sua illic Moniali induisse. Libera igitur totius Concilii acclamatione de nunciatur, & Regi nubit.
[Note 160: ] [ (retour) ] Eadm. pag. 56. & seq.
An. Dn. 1101. Pascha veniente non reversi sunt [161] Roma nuntiis, porriguntur ideo induciæ ad eorum reditum.
[Note 161: ] [ (retour) ] Eadm. pag. 48.
Populus fidem, Rex justiciam spondet.
Robertus Dux Angliam invadit.An. Dn. 1101. Consilium [162] percrebuit sub Pentecostes festivitate tristis fama Robertum Ducem Normanniæ reversum jam e terra sancta maximo exercitu invasurum Angliam. Henricus Rex Subditorum metuens defectionem; totam regni nobilitatem, totam populi numerositatem, ad fidei vocat sponsionem; & quod vicissim petebatur, ipse manu in manum Anselmi porrecta justis & sanctis Legibus se totum regnum quoad viveret in cunctis administraturum pollicetur, & Anselmo postea jura totius christianitatis in Anglia exercendæ [163], se relicturum; atque decretis & jussionibus Apostolicæ Sedis se perpetuo obediturum summopere promittebat.
[Note 162: ] [ (retour) ] Eadm. pag. 49. Mat. Par. an. 1101.
[Note 163: ] [ (retour) ] Eadm. pag. 49.
Foedus Henrici R. & Roberti Ducis.An. eodem sub Cal. Aug. Robertus (pars major navalis militiæ quam Henricus Rex ad impediendum ejus adventum miserat, ei defecit) ante Cal. Aug. cum magno exercitu Portesmutham applicuit [164]. Principes utrinque fratrum non ferentes dissidium, colloquium inierunt, mutuum & generale & concordiæ foedus tali pacto firmaverunt.
[Note 164: ] [ (retour) ] Mat. Par. an. 1101, pag. 55.
Quod Rex Roberto annis singulis tria millia marcarum argenti daret ex Anglia. Et qui eorum diutius viveret, hæres esset alterius, si absque filio moreretur. Hoc a XII magnatibus utrinque est juratum.
Rex hominium requirit ab Anselmo.Regressi nuncii literas [165] a Paschali deferunt Regi prohibentes investituras; unde Rex Commotus Anselmo [166] imperat, ut vel hominium faciat, Abbatesque & Episcopos consecret, quos ipse investierat, more Antecessorum suorum; vel e regno protinus decedat.
[Note 165: ] [ (retour) ] Eadm. pag. 59.
[Note 166: ] [ (retour) ] Eadm. pag. 61.
Consultior autem Proceres Regni Wintoniam cogit, & Anselmum una. Decernunt Romam iterum mittendum esse: at majoris dignitatis Nuncios. Ex parte Regis Giraldum Archiepiscopum Eboraci, Herebertum Theodfordensem, Robertumque Cestrensem Episcopos. Ex Anselmi parte non notantur. Romam venientes jussa apud Papam exponunt: Regi adimi avita privilegia, succendi Regem dira Clero interminari gratiam obtestantur. Papa ne vel hilum flexus & literis satagit demulcere Regem, illis Anselmum consolatur, & firmata prius, confirmat denuo & dimittit nuncios.
Concilium Londini.His reversis, & Sententia Papæ intellecta, Rex Londini indicit conventum Principum regni, Anselmoque huic accito, aut consuetudines regni tandem præstare mandat, aut regnum abdicare. Anselmus provocat ad Papæ literas. Respondetur ab Episcopis Romam missis Papam aliud literis, aliud ore tradidisse: Regi sc. puris verbis per semetipsos mandasse ut quamdiu in aliis vitam boni Principis ageret, de Ecclesiarum investituris æquanimiter illum toleraret, nec eum ullo excommunicationis vinculo necteret, si religiosas personas per dationem virgæ pastoralis eis investiret. Hæc in Episcopali veritate coram toto Concilio contestati sunt: Et cur hæc literis non inscripsit retulerunt Causam; ne in aliorum notitiam Principum prolata, ipsi eam sibi usurparent Romani Pontificis authoritate contempta. Dicta etiam eis hæc fuisse, clam Nunciis Archiepiscopi.
Scinditur in contraria totum Concilium, sed nec his Anselmus frangitur. Communionem, dantis Regis vel accipientis a Rege investituram Clerici, se non subtracturum, ait; donec certior in his factus fuerit a Paschali Papa, sed interea neminem istiusmodi accipientem consecraturum, nec volenti alteri veniam indulturum. Soluto Concilio Rex Episcopos quosdam baculo pastorali atque annulo, investituræ Symbolis donat.
Citius autem novæ a Papa deferuntur [167] literæ quibus Episcoporum assertio strenue confirmatur. His autem non visis, sed ex nuncio intellectis, Rex in Anselmum gravius excandescit. Procerum tamen Consilio ipsum obtestatur, ut quod alii nequierant, profectus Romam, Papam suæ causæ conciliaret benevolum.[A]A: An. 1103.
B: An. 1104. Anselmus Romam proficiscitur. Iter [168] iniit 5. Cal. Maii 1103, sed mandata regia frigidius exequenti Angliam[B] redeunti interdicit Rex, & in fiscum rapit Archiepiscopatus emolumenta. Intercessione autem sororis suæ Bleisensis Comitissæ, sed & una metuens excommunicationis sententiam ab Anselmo Galliis agente, in semet proferendam, colloquium cum Anselmo init in Castro Aquilæ, amicitiaque redintegrata, investituras cum rebus Archiepiscopatus cedit; aliis Romæ per Legatos terminatu reservatis. Legatorum indole sic decernit demum Papa: Regem amplius non daturum investituras, sed Homagium ei facientibus prælatis benedictionem non negandam, & excommunicatos sub his jurgiis, concepta satisfactionis formula, restituendos.
[Note 167: ] [ (retour) ] Eadm. pag. 70.
[Note 168: ] [ (retour) ] Mat. Par. Flo. Wig. Eadm. pag. 76.
An. 1104. Non facile potest [169] narrari miseria, quam sustinuit illo tempore (sub Id. Jun.) terra Anglorum propter exactiones regias, videtur; ad subjugationem Normanniæ quam sequenti anno aggressus est, incipiendam; nam Flo. Wigor. sic rem disponit.
[Note 169: ] [ (retour) ] Fl. Wig. ibid.
Tributi exactio gravissima.An. 1105. Subacta Parte Normanniæ [170] potiori, fiunt tributa ad reliquam consequendam; adeoque sævit hæc exactio in ipsos pauperculos, ut nonnulli qui non haberent quod darent, aut a suis domiculis pelli, aut avulsis asportatisque hostiis domorum penitus diripiendos exponi, aut ablata vili supellectile in summam penuriam redigi, aliisve modis cruciari, perhibeantur.
[Note 170: ] [ (retour) ] Eadm. pag. 83.
Sacerdotes acrius luunt conjugia sua.
Papæ Responsum Anselmo datum.Cum nuper in Londoniensi Synodo [171] Sacerdotibus & Canonicis prohiberetur uxores ducere, ductarumve frui consortio; creditaque Regi esset poenæ in delinquentes irrogandæ ratio; graves ille exegit redemptiones; quæ suo tamen minime respondebant desiderio. Singulorum igitur culpam in universos transferens, de parochiali omni Ecclesiæ tam innocentium quam nocentium Sacerdotum mulctam eradit pecuniariam. Contumeliose interea rapiuntur multi, incarcerantur, cruciantur. Ducenti fere (ut dicitur) Presbyteri albis induti & sacerdotalibus Stolis nudis pedibus occurrunt Regi, unaque voce ejus sed frustra implorant misericordiam. Anselmus ab Episcopis invocatus, de his per literas cum Rege agit, increpat & exorat emendationem. Interea Legati Roma redeunt Anselmo deferentes responsum Papæ scil. Rege investituras remittente, excommunicatos absolvendos esse, & Homagia Regi permittenda.
[Note 171: ] [ (retour) ] Eadm. pag. 83.
Privilegia Anselmo a Rege concessa.Lætus Rex Anselmo [172] sub assumptione Beccum proficiscitur, & penitus reconciliatus; Ecclesias Angliæ quas Guilielmus junior sub censu primus redegerat, ab eodem liberas Anselmo reddit, polliceturque se de ipsis quamdiu essent sine pastore nihil unquam accepturum.
[Note 172: ] [ (retour) ] Eadm. lib. 4, pag. 89.
Quoad Sacerdotum mulctas, concessit, ut qui nihil dederant, nihil darent; & qui dederant, tribus annis sua omnia in pace & quiete libera, possiderent.
Cuncta quæ ab Archiepiscopatu exulante Anselmo, suo jussu accepta fuerant, se redditurum cum in Angliam reversus esset, & dato vadimonio est pollicitus, & pollicita quæque fide adimplevit.
A. D. 1100. Interea Rex Anselmo cedit terras Archiepiscopatus Cantuariæ, cæteraque omnia quæ defunctus eripuerat Guilielmus junior, hoc adjiciens privilegium.
| Charta Regis Henrici I. de immunitatibus in London Anselmo Archiepisc. Cantuar. concessis [173]. | Charta Regis Anselmo data. |
[Note 173: ] [ (retour) ] Matt. Park. Ant. Brit. pag. 118.
H. Rex Anglorum, Hugoni de Boclande & W. Baignardo, & omnibus Ministris meis Londoniæ salutem. Volo & præcipio ut omnes Anselmi Archiepiscopi homines quos in Londonia habet, & omnes ejus alii homines, euntes & redeuntes in ea villa, ut ita sint quieti de omnibus consuetudinibus, sicut unquam Lanfrancus Archiepiscopus suos melius habuit Patris mei tempore, & videte ne eis ullam injuriam faciatis. Teste Hugone Comite de Cestria apud Westmonasterium.
Concil. Westmonaster.An. Dn. 1102, 3 Henr. I. post festum S. [174] Michaelis annuente & præsente ipso Rege, habitum est Concilium in Ecclesia S. Petri Westmonast. Consedentibus Anselmo Cantuariensi, & Gerardo Eboracensi, Archiepiscopis, cæterisque regni Episcopis & Abbatibus; nec non (ut omnia firmiora haberentur ex utriusque ordinis concordia) Comitibus etiam & Baronibus. Nulla quippe Synodus per plures annos elapsos hactenus est admissa.
[Note 174: ] [ (retour) ] Eadm. lib. 3, pag. 67, Malmes. de Pontif. lib. 1. Flo. Wig. in hoc an. Antiq. Eccl. Brit. p. in Anselm. Mat. Par. ibid.
1. Primo itaque ex authoritate sanctorum Patrum Simoniacæ Hæresis Surrextio, in eodem Concilio dampnata est. In qua culpa inventi, depositi sunt.
Guilielmus Abbas de Pershore. Wigorn.
Wimundus Abb. de Tavestock Devon.
Aldwinus Abb. de Ramesey Hunting.
Godricus Abb. de Peterburg. Northamp. }
Haimo Abb. de Cerne Dorset. } Nondum
Egelricus Abb. de Midletum. Dorsant. Wilt. } consecrati.
Et ob alia delicta.
Ricardus Abb. de Ely.
Robertus Abb. de S. Edmund. Suff.
Ille de Mickelney.
2. Statutum quoque est, ne Episcopi sæcularium placitorum officium suscipiant; & ut non sic ut Laici, sed ut religiosas personas decet, ordinatas vestes habeant; & ut semper & ubique honestas personas testes habeant suæ conversationis.
Ut Archidiaconatus non dentur ad firmam.
Ut Archidiaconi sint Diaconi.
Ut nullus Archidiaconus, Presbyter, Diaconus, Presbyter Canonicus uxorem ducat, vel ductam retineat. Subdiaconus vere quilibet qui Canonicus non est, si post professionem castitatis uxorem duxerit, eadem regula constringatur.
Ut Presbyter quamdiu illicitam conversationem mulieris habuerit, non sit legalis, nec Missam celebret, nec si celebraverit, ejus Missa audiatur.
Ut nullus ad Subdiaconatum aut supra ordinetur sine professione castitatis.
Ut filii Presbyterorum non sint hæredes Ecclesiarum patrum suorum.
Ne quilibet Clerici sint sæcularium Præpositi, nec Procuratores, nec Judices sanguinis.
Ut Presbyteri non eant ad potationes, nec ad pinnas bibant.
Ut vestes Clericorum sint unius coloris, & calceamenta ordinata.
Ut Monachi vel Clerici qui ordinem suum abjecerunt, aut redeant, aut excommunicentur.
Ut Clerici patentes coronas habeant.
Ut decimæ non nisi Ecclesiis dentur.
Ne Ecclesiæ aut Præbendæ emantur.
Ne novæ capellæ fiant sine consensu Episcopi.
Ne Ecclesia sacretur donec provideantur necessaria & Presbytero & Ecclesiæ.
Ne Monachi poenitentiam cuivis injungant sine permissu Abbatis sui, & quod Abbates eis licentiam de hoc dare non possunt, nisi de eis quorum animarum curam gerunt.
Ne Monachi Compatres, vel Monachæ Commatres fiant.
Ne Monachi teneant villas ad firmam.
Ne Monachi Ecclesias nisi per Episcopos accipiant, neque sibi datas ita expolient suis reditibus, ut Presbyteri ibi servientes in iis quæ sibi & Ecclesiis necessaria sunt, penuriam patiantur.
Ut fides inter virum & mulierem occulte & sine testibus, de conjugio data, si ab alterutro negata fuerit, irrita habeatur.
Ut criniti sic tondeantur ut pars aurium appareat, & oculi non tegantur.
Ne cognati usque ad septimam generationem ad conjugium non copulentur, vel copulati simul permaneant; & si quis hujus incestus conscius fuerit, non ostenderit, ejusdem criminis se participem esse cognoscat.
Ne corpora defunctorum extra Parochiam suam sepelienda portentur, ut Presbyter Parochiæ perdat quod inde illi juste debetur.
Ne quis temeraria novitate, corporibus mortuorum, aut feretris, aut aliis rebus, quod contigisse cognovimus, sine Episcopali authoritate, reverentiam sanctitatis exhibeat.
Ne quis illud nefarium negotium, quo hactenus homines in Anglia solebant, velut bruta animalia venundari, deinceps ullatenus facere præsumat.
[175]Sodomiticum flagitium facientes, & eos in hoc voluntarie juvantes, in hoc eodem Concilio, gravi anathemate damnati sunt, donec poenitentia & confessione absolutionem mereantur. Qui vero hoc crimine publicatus fuerit, statutum est siquidem fuerit persona religiosi ordinis, ut ad nullum amplius gradum promoveatur, & si quem habet, ab illo deponatur. Si autem Laicus, ut in toto regno Angliæ legali suæ conditionis dignitate privetur. Et ne hujus criminis absolutionem iis qui se sub regula vivere non noverunt, aliquis nisi Episcopus facere præsumat.
[Note 175: ] [ (retour) ] Hoc in exemplari Antiq. Brit. non habetur.
Statutum quoque est ut per totam Angliam in omnibus dominicis diebus, excommunicatio præfata renovetur.
Languescit hæc Synodus.Hæc Synodus (ut nonnullæ aliæ Westmonasterii habitæ) Londoniensis etiam vulgo dicebatur; & prima fuit quæ post longam reviviscit desuetudinem: Sed ejus constitutiones statim spretæ sunt & posthabitæ; cum ex discordia inter Regem & Anselmum Archiepiscopum circa investituras Ecclesiarum, tum [176] quod totus Clerus Eboracensis uxores dimittere aut castitatem profiteri strenue renuerunt. Adactus est etiam Anselmus ipse excommunicationem quam Synodus statuit singulis diebus dominicis in Sodomitas renovandam, rationabili dispensatione cohibere. [177] Criniti insuper comam nutriunt; & Abbates quidam qui hic pro Simonia sunt depositi; per Simoniam suas iterum, vel novas Abbatias consequuntur. Rex vero huic Concilio plurimum reddit vigorem anno regni sui X ut ibidem videas.
[Note 176: ] [ (retour) ] Epist. Ger. Ebor. Archiep. Antiq. Br. 119. Eadmer. lib. 3 pag. 68.
[Note 177: ] [ (retour) ] Eadm. lib. 4, pag. 105.
Discordia inter Regem & Anselmum.An. 1103. Magna discordia facta est inter Regem Henricum & Anselmum Archiepiscopum, eo quod Archiepiscopus nollet consentire quod Rex daret investituras Ecclesiarum, neque communicare iis quibus Rex, quia Rex jam dederat, &c. Unde Rex præcepit Girardo Eboracensi eos consecrare.
Post hæc Rex tenuit [178] curiam suam in Pascha Wint. & Anselmus a Rege rogatus Romam petiit 5 Cal. Maii, &c.
[Note 178: ] [ (retour) ] Mat. Par. an. 1102.
Concil. Lond.Anno Domini 1106. habitum est Londini Concilium ad Procerum atque populi animos Regi contra Robertum Ducem Normanniæ novum molientem bellum, confirmandos.
Magnates igitur edicto regio convocatos, Rex sic alloquitur.
Oratio Regis ad Concilium.Amici & fideles mei, indigenæ & naturales. Nostis ex veraci fama, fratrem meum Robertum ad Hierosolymorum regnum a Deo vocatum, & a populo foeliciter electum fuisse.
Ipsum vero pertinacius hoc refutasse, & a Deo igitur merito refutandum. Vir (ut etiam nostis) elatæ frontis, ferox, bellis atque spoliis assuetus, pacis inimicus & impatiens, qui vos ludibrio habet & contemptui; ignavos, desides, & helluones clamitans, conculcare gestiens & desiderans. Ego humilis & pacificus, paci studeo, vestrisque vos in antiquis libertatibus (prout sæpius jurejurando sum pollicitus) confovebo. In consiliis vestris acquiescam, & secundum hæc, ex more mansueti Principis gubernabo. Scribantur dicta, roborabo; & iteratis omnia juramentis, sacrosanctius confirmabo. Omnia siquidem quæ Principum omnium optimus Edouardus sanctus, Deo inspirante statuit, ego statuo; & inviolate impero observanda [179].
[Note 179: ] [ (retour) ] On n'exécutoit donc pas encore ces Loix dans le Royaume; celles de Guillaume les avoient donc anéanties. La Charte par laquelle il avoit fait semblant de rétablir les Loix d'Edouard fut si mal observée, dit Rapin de Thoiras en son extrait du tom. 1 des Actes de Rimer, que ce ne fut que cent ans après qu'on en trouva une copie dans un des Monasteres où on avoit mis plusieurs copies de cette Charte en dépôt.
Mihi igitur individue adhærentes injurias a fratre, id est, hoste meo & totius regni Angliæ, illatas, unanimiter excipite, strenue propellite, & ut bellicosos decet, cumulatius ulciscimini. Anglorum robore fretus & virtute; Normannorum minas & jactantias flocci facio. Sic Rex in Concilio: Et quæ inde subsecuta sunt dicat tot Mat. Parisius suis verbis. Talibus igitur promissis, quæ tamen in fine impudenter violavit, omnium corda sibi inclinavit, ut pro ipso contra quemlibet usque ad capitis expositionem dimicarent.
Denarii nova forma.An. 1106. 7 Hen. I. Rex instituit [180] denarium cum duplici cruce lineari per totam ducta superficiem cudi; sic ut in pauperum beneficium, interlineari spatio vel in obolos frangerentur, vel in quadrantes.
[Note 180: ] [ (retour) ] Stowe in Edw. an. 1279.
Dispensatio de promovendis Presbyterorum filiis ad sacra officia.An. 1107. Cum in Romana Ecclesia [181] institutum esset ut Presbyterorum filii ad sacra officia non promoverentur; nunc decretali Paschalis Epistola ad Anselmum Archiep. Cantuar. dat. 3 Cal. Junii. An. Dn. 1107. id est, 7 Henr. I. quia in Anglorum regno tanta hujusmodi plenitudo est, ut major pene & melior clericorum pars in hac specie censeatur:--Anselmo conceditur dispensandi facultas, pro necessitate temporis & utilitate Ecclesiæ; ita tamen ut imposterum constitutionis Ecclesiasticæ præjudicium caveatur.
[Note 181: ] [ (retour) ] Eadm. lib. 4, p. 91. Epist. Decr. Paschal.
Dux Norman. excæcatur.An. 1107. sub æstate, [182] Robertus Exdux Normannia nova in Regem aggressurus elabitur custodia, sed deprensus in fuga, carceri mancipatur arctiori, & fulgenti obstaculo oculorum luce clam privatur, salvis tamen orbiculis eorundem.
[Note 182: ] [ (retour) ] Mat. Par. in ann. Matt. West in ann.
An. Dom. 1107. Concilium Londoniæ Palatinum de investituris.
Concilium Londini Palatinum.A. D. 1107. (id est, 8. Henr. I.) in Cal. Augusti, Conventus omnium Episcoporum, Abbatum, & Procerum regni, Londoniæ in palatio Regis factus est; & per tres dies (absente Anselmo Archiepiscopo) inter Regem & Episcopos satis actum e Ecclesiarum investituris, quibusdam ad hoc nitentibus, ut Rex eas faceret more Patris & Fratris sui, non juxta præceptum & obedientiam Apostolici. Nam Papa Paschalis in sententia quæ inde promulgata fuerat, firmus stans, concesserat hominia, quæ Papa Urbanus æque ac investituras interdixerat: ac per hoc Regem sibi de investituris consentaneum fecerat. Dehinc, præsente Anselmo, astante multitudine, annuit Rex & statuit,
Ut (ab eo tempore in reliquum) nunquam per dationem baculi pastoralis, vel annuli, quisquam de Episcopatu aut Abbatia, per Regem, vel quamlibet laicam manum investiretur in Anglia: Concedente quoque Anselmo, ut nullus in prælationem electus, pro hominio quod Regi faceret, consecratione suscepti honoris privaretur.
Quibus ita dispositis, pene omnibus Ecclesiis Angliæ, quæ suis erant pastoribus diu viduatæ, per consilium Anselmi, & Procerum regni, sine omni virgæ pastoralis, aut annuli investitura, patres a Rege sunt instituti. Instituti quoque sunt ibidem & eodem tempore, ab ipso Rege, quidam ad regimen quarundam Ecclesiarum Normanniæ, quæ similiter erant suis patribus destitutæ. [183]
[Note 183: ] [ (retour) ] Fl. Wig. ibid. & Eadm. totidem verbis lib. 4, pag. 91. & Hoved. ibid. MS. Croyland. pag. 104. v. infra.
Subjectio Archiep. Ebor. Cantuariæ.In hoc etiam Concilio [184] Anselmus postulat Gerardum Archiepiscopum Eboracensem de professione canonicæ obedientiæ & subjectionis Cantuariæ Archiepiscopatui debita. De quo plura Eadmer, lib. 4.
[Note 184: ] [ (retour) ] Eadm. lib. 4. pag. 91.
Electi Cantuariæ benedicendi.
Oculi Duci Normanniæ eruuntur.Et statutum est, ut qui ad Episcopatum electi erant, Cantuariam irent, & ibi dignitatis ipsius benedictionem ex more susciperent.
A. D. 1107. Robertus Dux Normanniæ [185] ab Henrico Rege incarceratus, deceptis custodibus, conatus est evadere; sed fugiens ab eisdem, captus est. Hoc cum Regi nuntiatum esset, Rex jussit eum arctiori carceri & custodiæ mancipatum, fulgenti obstaculo oculorum luce privari, quod & factum est [186].
[Note 185: ] [ (retour) ] Mat. Par. pag. 60.
[Note 186: ] [ (retour) ] Hæc a Spelm. bis narrantur.
Rex investituram Clero cedit Clerus Regi Homagium.Eodem anno factus est Conventus Episcoporum & Abbatum, pariter & Magnatum Londoniis in palatio Regis, præsidente Archiepiscopo Anselmo, cui innuit Rex Henricus, & statuit, ut ab eo tempore in reliquum nunquam per donationem baculi pastoralis vel annuli quisquam de Episcopatu vel Abbatia per Regem vel quamlibet laicam manum investiretur in Anglia: concedente Archiepiscopo, ut nullus ad prælationem electus, pro homagio quod Regi faceret, consecratione suscepti honoris privaretur.
Concil. London.A. D. 1107. Concilium Londini celeberrimum, in quo Rex gratias Deo exolvens ob insignes victorias, investituras Ecclesiarum & electiones Prælatorum remittit, &c. [187].
[Note 187: ] [ (retour) ] MS. Croilland. sub Joffrido Abbat. pag. 104. Vid. supra Mat. Par.
Rex investituras Ecclesiarum & electiones Prælatorum. &c. remittit.
Exceptis juribus regalibus.
Sex Episcopi canonice electi jam consecrantur.
Curialium rapinæ coercentur. Magnificus autem Anglorum Rex Henricus, hoc in tempore, pro Roberti fratris sui ac aliorum suorum adversariorum a Deo sibi præfata felici victoria, intima devotione gratias multiplices accumulans & exolvens; tam Episcoporum & Abbatum totius Cleri Angliæ, quam Comitum, Baronum, Optimatum & Procerum totius regni sui celeberrimo Concilio apud Londonias constituto, sui cordis proprio & sanctissimo motu, coram omnibus coadunatis, investituras amodo Ecclesiarum per annulum & baculum remisit, electiones Prælatorum omnibus Ecclesiis libere concessit, Episcopatuum & Abbatiarum vacationes successoribus restituendas integre promisit, ac omnia alia quæ sancta mater Ecclesia diu antea suspiraverat, regali munificentia contulit, suis tantum juribus regalibus sepositis & exceptis. Quantum tunc gaudium, quam devotus arridebat populus, quam solenniter & sancte omnes & singuli Regis animum ad sidera extollebant, nullus ediceret, nec Tullius edoceret. Illa namque vice venerabilis Archiepiscopus Cantuariæ Anselmus, assistente sibi reverendo Archiepiscopo Eborum Girardo, uno die sex Episcopos a suis Ecclesiis canonice electos consecravit.
Anno 1108 [188]. id est, 8 & 9, Henr. I. cum sub plurimis fingebatur populus gravaminibus, Rex ægre ea ferens, authores censuit puniendos; & a Curialibus sibi primum exordiendum. Sub tempore quippe Regis præcedentis, eis hactenus inoleverat consuetudo, ut dum curiam sequerentur, accolas undequaque deprædarent, res hospitum involarent, raperent, disperderent, & nisi pretio redimerent, igni traderent. Crudelia insuper exercentes in patres familias, turpia in uxores & filias: adeo ut præcognito Regis adventu, in sylvis & locis abditis sibi suisque quærerent præsidium.
[Note 188: ] [ (retour) ] Eadm. lib. 4. pag. 94.
Hanc barbariem, Anselmi Archiepiscopi atque Procerum consilio, edicto coercuit; statuens, ut hujusmodi nefariis aut oculi eruerentur, aut pedes, manus, vel membra aliqua, constanti justitia, detruncarentur.
Edixit etiam Curialibus suis [189], ubicunque villarum esset, quantum a rusticis gratis accipere, quantum & quoto pretio emere debuissent.
[Note 189: ] [ (retour) ] Malm. lib. 5. pag. 162.
Felones suspenduntur.Anno 1108. post Non. Martii, i. e. 9 H. I. Rex [190] Anglorum Henricus pacem firmam, legemque talem constituit; ut si quis in furto vel latrocinio deprehensus fuisset, suspenderetur; sublata Wirgildorum, id est, pecuniariæ redemptionis lege.
[Note 190: ] [ (retour) ] Fl. Wig. ibid. pag. 481. Hov. ib. Rad. Nig. ib.
Stupra etiam edicto compescuit.
Monetam corrumpentium poena.Ut Monetarii & alii falsos denarios facientes [191], absque aliqua redemptione oculos & testiculos amitterent.
[Note 191: ] [ (retour) ] Malm. in H. 1. 158, pag. 159. Fl. wig. Rad. Niger. Hov. in anno 1108.
Monetam integram non respuendam.Et quoniam sæpissime dum denarii boni [192] argenti eligebantur, flectebantur, rumpebantur [193]. Nota, quod si & respueretur solummodo apud Hovedenum reperiuntur. Vide supra in An. 1106.
[Note 192: ] [ (retour) ] Fl. Wig. anno pag. 1108. Eadm. lib. 4. pag. 94. Hoved. ib.
[Note 193: ] [ (retour) ] Malm. lib. 4. pag. 162.
Foresta.Anglos angaria forestæ vehementer oppressit, [194] multas etiam instituit, ut patet in Chart. Libert. R. Steph.
[Note 194: ] [ (retour) ] Rad. Nig. an. 1108.
Cervicidas ab homicidiis parum decernebat. Vid. Neub. lib. 103.
Filia Regis nupta Imperatori.Rex dedit Mathildem [195] filiam suam Henrico Imp. quæ apud Moguntiam desponsata est, in & Imperatricem consecrata. Cui Imperator dedit CM. equites in dote.
[Note 195: ] [ (retour) ] Ibid.
Danegeld.Tunc in Anglia datum est Danegeld. [196]
[Note 196: ] [ (retour) ] Impôt. Vide Cangium ad istud verbum. Il étoit destiné au payement des troupes employées contre les Danois, quasi Danorum gelda.
Mercatorum virga.Mercatorum falsam ulnam castigavit [197], brachii sui mensusura adhibita, omnibusque per Angliam proposita. Vid. supra in An. 1. Regis.
[Note 197: ] [ (retour) ] Malm. lib. 5. pag. 162.
Poenarum commutatio.Principio regni, ut terrore exempli reos inureret, ad membrorum detruncationem, post ad pecuniæ solutionem proclivior, &c.
Breve Regis Henrici I. de non faciendo Episcopum Wigorn. geldare [198].
[Note 198: ] [ (retour) ] MS. wigorn. fol. 136.
Gelder. Quietantia Ep. Wig.
Henricus Rex Anglorum Waltero de Bellocampo & collectoribus Werecestresire, salutem.
Præcipio vobis ne amodo faciatis Episcopum Wigorniæ Geldare, &c. Teste Ep. Sarum apud Winton.
Charta Regis de Moneta falsa.Charta Regis Henrici I. de Moneta falsa & cambiatoribus [199].
[Note 199: ] [ (retour) ] Ruber. Liber Scaccar. fol. 163. b.
Henricus Rex Anglorum Sampsoni Episcopo & Ursoni de Abetot, & omnibus Baronibus Francis & Anglicis de Wircestrescira, salutem. Sciatis quod volo & præcipio, ut omnes Burgenses & omnes illi qui in burgis morantur, tam Franci quam Angli, jurent tenere & servare monetam meam in Anglia, ut non consentiant falsitatem monetæ meæ. Et si quis cum falso denario inventus fuerit, si warantum inde revocaverit, ad eum ducatur; & si illum inde comprobare poterit, fiat justitia mea de ipso Warant. Si vero non poterit illum probare de ipso falsionario, fiat justitia mea saltem de dextro pugno & de testiculis. Si autem nullum Warantum revocaverit, portet inde judicium, se nescire nominare vel cognoscere aliquem a quo acceperit. Præterea defendo ne aliquis monetarius denarios mutet, nisi in Comitatu suo; & hoc coram duobus testibus legitimis ab ipso Comitatu. Et si in alio Comitatu mutando denarios captus fuerit, si captus sit, ut falsionarius; & nullus sit ausus cambire denarios, nisi monetarius. Teste Willielmo Cancellario & Roberto Comite de Mell. & R. filio Hamonis, & R. de Revers apud Westm. in Natale Domini.
V. Gervas. Tilber. l. 1. ca. 3. fol. 2. l. 40.
Operæ pretium vero est audire quam severus Rex fuerit in pravos. Monetarios enim fere omnes totius Angliæ fecit ementulari, & manus dextras abscindi, quia monetam furtive corruperant. H. Huntind. l. 7. p. 382. in An. 25. Hen. I. Rad. Cestrens. dicit statutum esse An. 1108.
Charta Regis de Comitatibus & Placitis venendis.Charta ejusdem Regis, ubi Comitatus teneri debet, & ubi placita de divisis terrarum.
Henricus Rex Anglorum Sampsoni Episcopo & Ursoni de Abetot, & omnibus Baronibus suis Francis & Anglicis de Wirecestrescira, salutem.
Sciatis quod concedo & præcipio, ut amodo Comitatus mei & Hundredi in illis locis & eisdem terminis sedeant, sicut sederunt in tempore Regis Edwardi, & non aliter: Ego enim quando voluero, faciam ea satis summonere propter mea dominica necessaria ad voluntatem meam. Et si amodo exurgat placitum de divisione terrarum, si est inter Barones meos dominicos, tractetur placitum in Curia mea. Et si est inter Vavassores [200] duorum Dominorum, tractetur in Comitatu: & hoc Duello fiat, nisi in eis remanserit.
[Note 200: ] [ (retour) ] Il conserve les Vavassories; il ne détruisoit donc pas les Coutumes féodales.
Et volo & præcipio, ut omnes de Comitatu eant ad Comitatus & Hundreda, sicut fecerint tempore Regis Edwardi: nec remaneant propter aliquam causam pacem meam vel quietudinem, qui non sequuntur placita mea & judicia mea, sicut tunc temporis fecissent. Teste R. Episcopo Londoniæ & R. Episcopo & Ranulfo Cancell. & R. Comite de Mell. apud Rading.
De Wrecco maris.De Wrecco maris tempore Henrici primi & Regis Stephani.
Sub iisdem diebus (i. e. A. D. 1139. Stephani Regis. An. 4.) tempestate prævalente, contigit navem quandam variis sumptibus refertam de Rumenel terra Archiepiscopi Cantuariensis, super terram Ecclesiæ de Bello in Dengemareis membro de Wy confractam (hominibus vix evadentibus) jactari. Sciendum est autem hoc pro lege ab antiquitate per maris littora observandum, ut navi fluctibus contrita, si evadentes intra statutum terminum & tempus, eam minime reparassent; navis & quæcunque appulsa forent, absque calumnia in dominium terræ illius & in Wrec cederent. Sed supra memoratus Rex Henricus, hanc abhorrens consuetudinem tempore suo, per imperii sui spatia edictum proposuit, quatenus si vel unus e navi confracta vivus evasisset [201], hæc omnia obtineret: verum qo. novus Rex cedit & nova Lex. Nam, defuncto eo, regni Primores edicto recenti pessundato, morem antiquitus observatum sibimet usurparunt [202]. Unde factum est, ut homines de Dengemareis secundum maritimas consuetudines, & regales dignitates, Ecclesiæ Belli prædictum Wrec vi obtinerent. E Chronico Monasterii de Bello.
[Note 201: ] [ (retour) ] Concordatum est quod Wreckum maris non adjudicetur ubi homo catus vel canis vivus evadit a navi. Flete, L. 1, c. 44.
[Note 202: ] [ (retour) ] Les Seigneurs qui avoient des fiefs étoient les premiers à reclamer les Loix féodales dont ils avoient sollicité la révocation. Ces Loix leur déplaisoient seulement, quant au pouvoir sans bornes qu'elles donnoient au Souverain, de qui tous les fiefs relevoient.
Concilium Lond. 1108.A. D. 1108. Regis Henrici I. 8. magnum Concilium Londini celebratur sub festo Pentecostes, præsentibus Rege, Anselmo Cantuariensi Archiepiscopo, Thoma Archiepiscopo Eboracensi electo, cæterisque Episcopis, & cunctis Majoribus seu Baronibus regni.
Statutum est ab eisdem Archiepiscopis & aliis omnibus Episcopis Angliæ, in præsentia ejusdem gloriosi Regis Henrici, assensu omnium Baronum suorum.
Ut Clerici caste vivant.Ut Presbyteri, Diaconi, Subdiaconi caste vivant, & foeminas in domibus suis non habeant, præter proxima consanguinitate sibi junctas, secundum hoc quod sancta Nicæna synodus definivit.
| Illi vero Presbyteri, Diaconi, Subdiaconi, qui post interdictum Londoniensis Concilii, foeminas suas tenuerunt, vel alias duxerunt, si amplius missas celebrare voluerint, eas omnino a se sic facient alienas, ut nec illæ in domos eorum, nec ipsi in domus earum intrent, sed neque in aliqua domo scienter conveniant, neque hujusmodi foeminæ in territorio Ecclesiæ habitent. Si autem propter aliquam honestam causam eas colloqui oportet, cum duobus legitimis testibus extra domum colloquantur. | Cum uxoribus nec cohabitent, nec colloquium sine testibus habeant. |
Purgationis & poenæ ratio.Si vero in duobus aut tribus legitimis testibus, vel publica parochianorum fama, aliquis eorum accusatus fuerit, quod hoc statutum violaverit, purgabit se adjunctis secum ordinis sui idoneis testibus, sex si Presbyter, quatuor si Diaconus, duobus si Subdiaconus fuerit. Cui autem hæc purgatio defecerit, ut transgressor sacri Statuti judicabitur.
Illi autem Presbyteri, qui divini altaris & sacrorum ordinum contemptores, præelegerint cum mulieribus habitare; a divino officio remoti, omnique Ecclesiastico beneficio privati, extra chorum ponantur, infames pronunciati.
Qui vero rebellis & contemptor foeminam non reliquerit, & missam celebrare præsumpserit vocatus ad satisfactionem, si neglexerit, octavo die excommunicetur.
Eadem sententia Archidiaconos & Canonicos omnes complectitur, de mulieribus relinquendis & de vitanda earum conversatione, & de districtione censuræ, si statuta transgressi fuerint.
Juramentum Archidiaconorum & Diaconorum.Jurabunt Archidiaconi omnes, quod pecuniam non accipient pro toleranda transgressione hujus statuti: nec tolerabunt Presbyteros quos scient foeminas habere, Missam cantare, vel Vicarios habere. Similiter Decani facient. Qui vero Archidiaconus, vel Diaconus, hoc jurare noluerit, Archidiaconatum vel Decaniam perdet.
Poenitentia poeitentium.Presbyteri vero, qui relictis mulieribus, Deo & sacris altaribus servire elegerint, 40 dies ab officio cessantes, pro se interim Vicarios habebunt; injuncta eis poenitentia secundum hoc quod Episcopis eorum visum fuerit.
Mobilia lapsorum.Omnia [203] vero mobilia lapsorum posthac Presbyterorum, Decanorum, Subdiaconorum, & Canonicorum tradantur Episcopis, & concubinæ cum rebus suis velut adulteræ.
[Note 203: ] [ (retour) ] Hic Canon apud Eadm. non alios extat.
Concil. Lond. 1109.
Tho. electus Ebor. non consecrandus donec professionem fecerit.
Rex excommunicationem metuit.An. Dom. 1109. Concilium Londin. post festivitatem Pentecostes.
Anselmus Archiep. Cantuar. [204] moritur XI. Maii ultimi; gravi jam tum pendente lite inter ipsum & Thomam electum Eboracens. Archiepiscopum, quem sub perpetuo anathemate consecrari Anselmus prohibuerat, donec subjectionis professionem Ecclesiæ Cantuariensi debitam spospondisset. Renuit hoc enim Eboracensis, longisque domi & foris res ambagibus agitatur, Papa ab Anselmi partibus se habente. Cogit igitur Rex Concilium, professusque nolle semet vel ad horam excommunicationi Anselmi subjacere aliquatenus: Episcoporum atque Procerum assensu (juxta antiqua Pontificum Romanorum privilegia, & decretum patris sui tempore Lanfranci Archiep. latum) statuit: Thomam hanc professionem sigillo regio declaratam, exhibiturum in consecratione, quod statim fecit.
[Note 204: ] [ (retour) ] Eadm. lib. 4, pag. 102, &c.
Professionis forma.Ego Thomas Eboracensis Ecclesiæ consecrandus Metropolitanus profiteor subjectionem & canonicam obedientiam sanctæ Dorobernensi Ecclesiæ, & ejusdem Ecclesiæ Primati canonice electo & consecrato, & successoribus suis canonice inthronizatis; salva fidelitate Domini mei Regis Henrici Anglorum, & salva obedientia ex parte mea tenenda, quam Thomas Antecessor meus sanctæ Romanæ Ecclesiæ ex parte sua professus est.
Severitas Regis in Presbyteros.An. 1110. Sub nativitate Domini acta est Presbyterorum causa, & Rex sua lege acrius constrinxit eos, quatenus vellent, nollent, Concilio Londoniensi obedirent, & a consortio mulierum, quo (sublato jam Anselmo) liberius usi sunt, se cohiberent.
Nuptiæ filiæ Matildis.Rex dedit Matildem [205] filiam suam Henrico Regi Teutoncorum (i. e. Imperatori) in conjugem. Nondum vero nubilis, tantum desponsatur.
[Note 205: ] [ (retour) ] Hov. an. 1110. Fl. Wig. ibid. Polyd.
An. 1114. 8. Id. Jan. Matildis filia [206] Regis Henrici, Henrico Imp. Moguntiæ desponsatur, & Imperatrix consecratur: deditque ei Imperator CM. equites in dote. Rex itaque cepit ab unaquaque hida Angliæ 3. solid.
[Note 206: ] [ (retour) ] Fl. wig. ib. Hunting. & Ra. Nig. an. 1108. Hunt. 1109.
Danegeld.Tunc in Anglia datum est Danegeld [207], i. e. tributum.
| An. Dom. 1114. sub 6. Calend. Maii H. Rex [208] | Rex Episc. Roff. Archiep. Cant. facit. |
[Note 207: ] [ (retour) ] Ra. Nig. ib.
[Note 208: ] [ (retour) ] Fl. Wig. ibid. Eadm. lib. 5. pag. 109.
Episcopos & Principes Angliæ in unum apud Windleshoram, eorumque consilio Radulphum Episcopum Roffensem in Archiepiscopum elegit Cantuariæ: quæ jam sedes per totum pene quinquennium a transitu Anselmi viduata permanserat in manibus Regis.
Subinde cuncta etiam Monasteria, quæ diu fuerant destituta, suis donavit Pastoribus.
Conventus Procerum Regni. 1115.An. Dom. 1115. 16. Cal. Oct. Rex omnes Episcopos & Principes regni sub uno convenit in palatio suo Westmonasterii de negotiis regni consulturos. Quid autem ibi actum sit in sæcularibus & Annalium scriptoribus (qui vel Monachi semper vel Ecclesiastici existentes, Ecclesiastica magis quam sæcularia prodidere) non reperitur. In re autem sui ordinis ista memorantur.
Venire propere ad Concilium Anselmum Abbatem Sabiæ Anselmi Archiepiscopi nepotem Papæ nuncium, & Papales ferentem literas asperas satis & velut objurgatorias Regem. In quibus dubitare videtur Papa Paschalis de Doctrina & moribus Episcoporum Angliæ qui Romanæ Curiæ usque adeo non innotescerent. Regem vero insimulantes,
Papa accusat R. Henric. I.1. Quod inconsulto Romano Pontifice Episcoporum causas deferret.
2. Quod oppressis Apostolicæ Sedis appellationem subtraheret.
3. Quod Concilia Synodalia celebraret.
4. Quod præter authoritatem Romani Pontificis Episcoporum quoque mutationes præsumeret.
Minasque demum interminans si vero (inquit) adhuc in vestra, &c.
Graviter his accensi Rex & Concilium totum, quid sit Papæ respondendum consulunt mittendumque Legatum statuunt Guilielmum Exoniensem antistitem, cæcum licet in Romana Curia bene Lynceum oculatum.
Concil. Saresberiæ 1116.Concilium Saresberiæ quod primum dicitur in quo tres regni Ordines convocantur.
Anno [209] 1116. 16. Hen. I. 13. Cal. April. ex sanctione Regis habitus est Conventus Episcoporum, Abbatum, Comitum & Baronum totius Regni apud Saresberiam ex hac occasione.
[Note 209: ] [ (retour) ] Eadm. lib. 5. pag. 117. Wig. ib.
De successione in Normannia.Conjurantibus Rege Francorum [210] & Andegaviæ, Flandriæque Comitibus de adimenda Regi Angliæ Normannia, nepotique suo Guilielmo (ad quem jure pertinebat) conferenda: Rex Normanniam proficisci statuit, moramque illic per annos aliquot (puta 5.) habiturus, domi omnia prudentius satagit disponenda.
[Note 210: ] [ (retour) ] Mat. Par. ib.
Primo igitur regni declarat successorem, filium suum primogenitum Guilielmum; postulatque omnium ei unanimiter homagium fieri, & fidelitatis sacramentum. Proceres impigre faciunt utrumque: Sed Radulphus Archiepiscopus Cantuariæ, cæterique Episcopi & Abbates regni Angliæ, fide & sacramento professi sunt, se, & regnum & regni coronam, si defuncto patre suo Rege superviverent in eum, omisso omni calumnia, & occasione, translaturos; eique cum Rex foret, hominia fideli mente facturos.
Gravissima tributa.In isto etiam Concilio Regi concedi videntur [211] gravissima tributa: Sic enim Huntingtoniensis. Hoc Anno (1116) pro necessitate Regis, geldis creberrimis, & exactionibus variis Anglia compressa est.
[Note 211: ] [ (retour) ] Huntington. ibid. & Malm. Mat. Par.
Agitur hic præterea de lite inter Radulphum Archiepiscopum Cantuariæ, & Thurstanum Eboracensem electum, quem Archiepiscopus consecrare noluit, quod subjectionis professionem Cantuariensi Ecclesiæ ab antiquo solitam, nullatenus exhiberet. Nec Concilii interea flectitur authoritate, nec minaci Regis iracundia, Pontificatum ei alioquin prohibentis. Pontificatui potius se renuntiaturum pollicetur; sub triennio tamen postea, consecrationem in Concilio Remis a Calixto ipso Papa assecutus est, Rege & Cantuariensi Archiepiscopo quantumvis renitentibus. Cumque ex hoc Angliam ei Rex prohibuisset, Papa Regi excommunicationem minitans, Archiepiscopo Cantuariæ sub interdicti poena imperat; ut infra unum mensem post acceptionem ipsius Epistolæ, Thurstanum sine exactione professionis in suam restituat Ecclesiam.
Victis jam igitur Rege & Archiepiscopo, Thurstanus Angliam accersitur, & in Eboracensi Archiepiscopatu collocatus est An. Dn. 1120.
An hoc Concilium primum fuerit in Anglia.Sed de isto Concilio pluribus agendum est. Nam primum fuisse perhibent Annalium nostrorum scriptores nuperi, in quo tres regni ordines conscripti sunt. Magnates scil. Laici, Magnates Ecclesiastici, & Communitas regni plebis personam sustinens; sed miror equidem unde hæc assertio; apud antiquos enim & illius sæculi scriptores qui Concilii meminerunt, Florentium Wilgornensem, Eadmerum, Malmesberiensem, nulla populi vel Plebis mentio. Nulla apud Radulphum nigrum, Simeonem Dunelmensem & Radulphum de Diceto vicini ævi Authores, nec in subsequentibus equidem Mat. Parisio, Mat. Westmonasteriensi, Ranulpho Cestrensi, aut Walsinghamio.
Pol. Vergil. notatur.Primus certe quem recentiores in hunc errorem, ut in alios multos perduxisse censeam, est Polydorus Vergilius Histor. lib. XI. p. 188. eo forte deceptus quod eminentiores quique e populo ad fidei sacramentum prout Magnates vocarentur. Sic namque fieri in Concilio An. Dn. 1127. in quo Matildi filiæ Regis juratum fuit, ostendit Newbrigensis lib. 1. cap 3. Recentes nullum hujus assertionis Authorem exhibent, alium forte non habentes quam Polydorum cujus non gestiunt meminisse.
Anno 17. istius Regis; [212] pro necessitate Regis geldis creberrimis & exactionibus variis Anglia compressa est.
[Note 212: ] [ (retour) ] Hunting. lib. 7. pag. 380.
Rex a Papa privilegia Patria obtinet.Anno 1119, id est 19 & 20 Hen. I. [213] Calixto Papæ Gisortium venienti occurrit Rex Henricus, moram in Normannia trahens; impetravitque ab eo omnes consuetudines, quas Pater suus in Anglia & Normannia habuerat; maxime ut neminem aliquando Legati officio in Anglia fungi permitteret [214].
[Note 213: ] [ (retour) ] Ra. Nig. ib.
[Note 214: ] [ (retour) ] Voyez les Chap. 23 & 24 des Preuves des Libertés de l'Egl. Gallic. tom. 2.
An. 1116.Aliud Concilium Regina eidem præsidente, dum Rex in Normannia moratur [215].
[Note 215: ] [ (retour) ] Eadm. lib. 5. pag. 118 & seq.
Concil. Lond. præsi. Regina.
Abbas Sabæ in Angliam missus.Eodem anno circa Mensem Augustum, habitum est Londini commune Concilium Episcoporum, Abbatum & Nobilium, praæsente Regina, super quibusdam regni negotiis; & inter hæc de eo quod Anselmum Abbatem Sabæ cum Legatina potestate in Angliam missum, Normanniam advenisse intellexerant. Hoc decernunt fore contra antiqua Anglorum privilegia, qui ex indulgentia S. Gregorii & plurium Pontificum Romanorum Legatum alium non habeant, quam Cantuariensem Archiepiscopum. In cujus igitur cum injuriam fieret, ipsum super his in Normanniam Regi, ipsum in Italiam Papæ delegandum statuunt. Provinciam libentissime suscipit Archiepiscopus Radulphus; apud Regem agit ut Anselmus ab ingressu Angliæ detineretur; apud Papam ut concessam B. Augustino a Bekeregorio dignitatem, Archiepiscopus Cantuariæ retineret. Detulit & Bullam Papæ Regi hoc idem confirmantem, quæ apud Eadmerum extat lib. 5. pag. 120.
| Anno 1120 [216] composita jam pace inter Ludovicum Francum & Regem Angliæ; Rex Angliæ Normanniam cedit Guilielmo filio suo primogenito 18 annorum nato; qui jubente patre Homagium pro eodem Regi Franciæ præstat, & a Normanniæ Magnatibus vicissim accipit. Lætus igitur Rex Henricus, quinto profectionis suæ anno propemodum completo, Angliam in navi una revertitur. In altera vero dum sequuntur filii ejus Guilielmus & Richardus cum Maria filia & pluribus regni Nobilibus, omnes una submerguntur 6 Cal. Decembr. | Primogenitus Regis sit Dux Normanniæ, homagium facit, recipit, & submergitur. |
[Note 216: ] [ (retour) ] Hoved. ib.
De secundo Regis conjugio agit.Anno 1121. Rex, uxore (quæ altero hinc anno decessit) atque filiis orbatus; in Purificatione B. Mariæ apud Windleshoram (vel ut habet continuator Florentii, Londinum) totius Angliæ Concilium adunat. In quo de secundo ejus decernitur conjugio, omniumque consensu Adelinam filiam Godefridi Ducis Lovaniæ, lectissimam virginem, expetendam. Electis igitur qui rem perorent, Regi citius adducta est, & 4 Cal. Feb. desponsata.
Edictum Regis de Ecclesiis prospiciendis.Anno 1124, Generale [217] Domini Regis Henrici, per fines totius Angliæ ad Purificationem sanctæ Dei genitricis Mariæ, divulgatur Edictum; ut quæcunque pastoribus viduatæ fuissent Ecclesiæ, sibimet prospicientes, Regis in transmarinis partibus præsentiam adirent, ad suscipiendos. Prælatos per idoneos Legatos.
[Note 217: ] [ (retour) ] Chron. de Bello. MS.
Poena Monetariorum.Anno 1125. Omnibus fere Angliæ Monetariis [218] manus dextras atque genitalia strictius fecit abscindi, quod Monetam furtive corruperant. Qui autem fit ut dextris plectantur, non oculis; haud reperio. Lege enim ab ipso lata, anno regni sui 8 oculi adimendi erant, non dextræ.
[Note 218: ] [ (retour) ] Hunting. Contin. Flo. Mat. Par. ib.
Mutavit at subinde Monetam, unde cara omnia, & gravissima secuta fames.
Ad minuendam potentiam H. fil. Roberti Ducis.
Concil. Lond.Anno 1127. Rex [219] anxius de proditione & cæde Caroli Comitis Flandriæ sibi conjunctissimi; eoque magis quod Ludovicus Rex Franciæ ejus Comitatum dederat Guilielmo filio Roberti Ducis Normanniæ, nepoti atque hosti Regis Henrici; Concilium Londini ad Rogationes tenuit. Cujus auspiciis Galliam sequenti anno ingrediens, Ludovicum coegit auxilium suum Comiti subducere. Comes tamen pugnacissimus juvenis, a Theodorico Alamanno quem ad Flandriam occupandam Rex Henricus incenderat, victoriam reportavit, sed ex levi in manu vulnere, effudit animam; quod Henrico evenit foelicissime. Nulla enim Roberto Duci jam superstat soboles.
[Note 219: ] [ (retour) ] Hunting. Hoved. Mat. Par. ib.
Synodus Westm. contra uxores clericorum.Celebravit etiam tempore hujus Concilii, scil. 3 Idus Maii generalem Westmonasterii Synodum Guilielmus Archiepisc. Cantuariæ Legatus Romanus; in qua multa statuit ad rem Ecclesiæ, maxime vero contra Sacerdotum matrimonia. Et licet omnia Regis atque Papæ confirmarentur authoritate; en quid de successu hujus Synodi & aliarum præcedentium perhibetur in historia Saxonica Petriburgensi, nihil hæc omnia valuere Decreta. Omnes Regis venia, suis uti antea gavisi sunt uxoribus.
Concil. Lond. in quo omnes jurant Matildis sucsessionem.Anno eodem Rex in Mense Septemb. Angliam venit ducens secum e Normannia Matildem filiam suam Imperatricem, Comitis Andegaviæ uxorem: Natalique primo magnum Concilium Cleri atque Procerum, Londini habuit. In hoc Reginam Conjugem suam filiam Lovanensis Ducis, Salopesberiæ donat Comitatu. Sed cum ex ea nullam suscitasset prolem, de successore anxius; omnes totius Angliæ Optimates [220], Episcopos, Abbates, Comites & Barones, & quotquot alicujus momenti essent, sacramento adegit & constrinxit; ut si ipse sine hærede masculo discederet, Matildem filiam suam quondam Imperatricem, incunctanter, & sine ulla retractatione Dominam reciperent [221]. Eidemque & susceptis vel suscipiendis ex eis Nepotibus, regnum Angliæ cum Ducatu Normanniæ conservaturos.
[Note 220: ] [ (retour) ] Mat. Par. anno 1127.
[Note 221: ] [ (retour) ] Hunting. & Mat. Par. ibid. Hoved. in an. 1130.
Juraverunt cuncti quicunque in eodem Concilio alicujus videbantur esse momenti. Primo Guilielmus Cantuariæ Archiepiscopus; mox Episcopi cæteri & Abbates, Laicorum primus, David Rex Scotiæ Imperatricis avunculus; tunc Moritonii Comes & Bononiæ Stephanus, nepos Regis e sorore Adala: Dein Robertus filius Regis quem ante regnum susceperat, & postea Comitem Glocestriæ fecerat: Duobus his novissimis æmula laude contendentibus, quis eorum prior juraret, hic filii dignitate splendidus, at impuri & nepotis ille, sed legitimi.
Anno 1129. Regis 29. [222] Rex ad Calend. Aug. magnum Concilium Londini tenuit de uxoribus Sacerdotum prohibendis praesentesque ambo Episcopi cum Suffraganeis suis, justitiam de eorundem uxoribus (focarias vocat Parisiensis) Regi concesserunt: Imprudentia, ut calumpniabant, Guilielmi Arcbiep. Cantuariæ, sed aliis omnibus Episcopis consentientibus. Rex autem accepta a Sacerdotibus ingenti nummorum mole, uxores eis permisit denuo, & illusa hoc commento Episcoporum constitutione, ipsi in ludibrium transiere.
[Note 222: ] [ (retour) ] Hunting. & Mat. Par. ibid. Hoved. in an. 1130.
Concil. Northampton.Anno 1131. Regis 31. habitum est Northamptoniæ [223] magnum Concilium (placitum vocat Huntingtonius, Conventum Hovededenus) omnium Magnatum Angliæ, in Nativitate S. Mariæ; ubi de jurgiis agitur inter Matildem Imperatricem, & maritum suum Comitem Andegaviæ, cui ipsa reddenda decernitur reposcenti; Missa igitur & recepta est fastu suæ dignitati congruo.
Renovarunt illic (Matildi) fidem [224] qui dederunt Proceres; & modo dant qui prius non dedere.
[Note 223: ] [ (retour) ] Hunting. in ann.
[Note 224: ] [ (retour) ] Malm. in eod. an.
Matildis liberi Regni Angl. Hæredes.Anno 1132. [225] cum Matildis filium Andegavensi Comiti peperisset (Henricum nomine) Rex convocatis regni Principibus filiam suam & Hæredes ex ea nascituros, sibi (ut prius) constituit successores.
[Note 225: ] [ (retour) ] Mat. Par. ib.
Conventus Lond. de lite inter Episcopos.Anno 1133. Regis 33. [226] ad initium quadragesimæ jejunii Conventus Londini habetur super litibus inter S. Davidis & Glamorgensem Episcopos; nec non Cantuariæ Archiepisc. & Alexandrum Lincolniens. Episcopum de Parochiarum consuetudinibus; quæ Wintoniæ postea ad Rogationes ventilantur. Sed indefinita illa Archiepiscopi ad Regem in Normannia sequenti Anno transportatur.
[Note 226: ] [ (retour) ] Hunting. 1133 & 1134.
Rex in Normanniam abit.Anno vero 1133. in ipsa prima die Anni sui 33. id est, Augusti Normanniam navigat Sole sub Eclipse existente; ultimusque fuit & fatalis illi iste transitus; in Normannia enim supra triennium detentus Calendis Decemb. id est, mensis illius die primo in nocte obiit.
Ultima Regis Henr. voluntas.In extremis languens de Successore denuo interrogatus, filiæ omnem terram suam citra & ultra mare legitima & perenni Successione adjudicavit. Addendo insuper:
Solvantur (inquit) debita mea.
Reddantur Liberationes, & solidate quæ debeo.
Reliqua indigentibus distribuantur.
Thesaurarii Regis Stephan. Regi thesaurum tradunt.Sed Rogerus Saresberiensis Episcopus, & Guil. de Ponte arcus, Custodes thesauri regalis qui ad centena fere millia librarum in denariis æstimabatur, præter vasa aurea & argentea, Stephano Regi omnia tradiderunt.
J'observerai sur ce regne, que Henri Ier avoit si peu intention d'abolir les Loix féodales dans ses Etats, & de n'y admettre que les Loix d'Edouard, qui, par leur nature, étoient nécessairement exclusives des Fiefs, qu'en 1101 & 1102 il fit successivement deux conventions avec Robert Comte de Flandre, & lui donna en fief 400 marcs d'argent; au moyen de quoi Robert s'obligea à divers services envers lui, & entr'autres de lui donner 500 Cavaliers & 1000 chevaux. C'est, je crois, le premier exemple d'une inféodation faite sans glebe. Voyez Abregé historique des Actes de Rimer, tom. 10, pag. 2, 2e col. de l'Histoire d'Angleterre de Rapin Thoyras.