STEPHANUS.
Anno Domini 1135.
Stephanus Regnum Angliæ invadit contra juramentum.Stephanus nepos Henrici I. ex sorore ejus Adala uxore Theobaldi Comitis Bononiæ & frater Theobaldi junioris Comitis Blesensis, vir strenuus & bellicosus; abdicato juramento quod de suscipienda in hæredem regni Matilde juraverat; non humato adhuc avunculo Rege, solium invadit. Electus tamen a Magnatibus pari alligatis scelere, & perjurio.
Coronatur.
Rex vovit Deo, Populo, Ecclesiæ.Horum primus Guilielmus Archiepiscopus Cantuariæ in die S. Stephani An. Dn. 1136. coronavit eum, cæteris acclamantibus; foeminæque subdi (velut turpe quiddam) renuentibus [227]. Linivit scelus Hugonis Bigoti Senescalli Regis testimonium, qui solenni jurejurando coram Archiepiscopo protestatus est, quod dum Rex ageret in extremis, Imperatricem exhæredavit, & Stephanum igitur constituit Successorem. Juravit autem Rex Stephanus in Coronatione sua, tria ista, inter alia, Deo, populo, & Ecclesiæ [228].
[Note 227: ] [ (retour) ] Voyez ma Note sur la Remarque de la Sect. 8 de Littleton, Ier vol. pag. 26.
[Note 228: ] [ (retour) ] Hunting. lib. 8. pag. 387.
Primo, cum juramento vovit [229] quod defunctis Episcopis nunquam retineret Ecclesiam in manu sua, sed statim electioni Canonicæ consentiens, Episcopis[A]A: Episcopiis. eas investiret.
[Note 229: ] [ (retour) ] Hoved. pag. 482. Mat. Par.
Secundo vovit quod nullius Clerici vel Laici Sylvas in manu sua retineret, sicut Rex Henricus fecerat, qui singulis annis eos implacitaverat, si vel venationem cepissent in Sylvis propriis, vel si eas ad proprias necessitates suas distraherent, vel minuerent. Quod nefandi genus placiti (verba sunt Huntingtoniensis) adeo fuit execrabile, ut si visores alicujus lucum, quem habere pecuniam æstimarent, a longe conspicerent, statim vastatum perhiberent, sive esset, sive non, & eum immerito redimerent.
Tertio vovit quod Danegeldum, id est, duos Solidos ad hidam, quos antecessores sui accipere solebant singulis annis, in æternum condonaret. Hæc principaliter Deo vovit & alia: sed nihil horum tenuit. Hæc Huntingtonius.
Homagia accepit.Accepit deinde Homagia [230] Magnatum qui Matildi prius regnum juraverant, impletisque Radingæ exequiis Henrici Regis Oxonii Conventum agit. Illic iterata omnia quæ in Coronatione voverat, restipulatur denuo & confirmat.
[Note 230: ] [ (retour) ] Mat. Par. Hunting. Hoved.
Post festum Paschæ [231] Angliam venit Robertus Comes Glocestriæ Matildis frater, fiduciæ suæ Cardo in angustiis tamen actus, Regi facit homagium, sed adjecta conditione, scil. quamdiu ille dignitatem suam custodiret, & sibi pacta servaret. Secundum illud antiquum proverbium (inquit Parisius) Quamdiu habebis me pro Senatore, & ego te pro Imperatore. Et sub hoc ut videtur tempore Chartam edidit de libertatibus Angliæ confirmandis, quas Henricus I. sub initio regni sui concedebat.
[Note 231: ] [ (retour) ] Malmes. Novel. lib. 1. pag. 179. Mat. Par.
Charta Stephani Regis de Libertatibus.
Stephanus Dei Gratia Rex Angliæ Justic. Vicecomitibus, Baronibus, & omnibus ministris, & fidelibus suis Francis & Anglicis, Salutem.
Sciatis me concessisse & præsenti Charta mea confirmasse omnibus Baronibus & hominibus meis de Anglia omnes libertates & bonas Leges quas Henricus Rex Angliæ avunculus meus eis dedit & concessit, & omnes bonas Leges & bonas consuetudines eis concedo quas habuerunt tempore Regis Edwardi.
Quare volo & firmiter præcipio; quod habeant & teneant omnes illas bonas Leges & libertates de me & hæredibus meis, ipsi & hæredes sui libere, quiete, & plenarie. Et prohibeo ne quis eis super hiis molestiam vel impedimentum vel diminutionem faciat super forisfacturam meam. Teste Willielmo Martel. apud London.
Iste Wil. Martel. fuit dapifer Regis qui captus Wintoniæ An. R. Steph. 1142. pro redemptione dedit insigne Castellum de Scirburne. Hov. An. 1142. pag. 488. l. 14.
Henricus Wintoniensis Episcopus Legatus Romanus vadem se apposuit inter Deum & eum, viz. Regem Stephanum.
Quod sanctam Ecclesiam honoraret, & exaltaret; & bonas Leges manuteneret, malas vero abrogaret, (Oratio Legati ad Synodum Winton. An. 1142, Malm. pa. 188. ubi addit immediate:) piget meminisse, pudet narrare qualem se in regno exhibuerit, &c. acerbe.
Jurament. Episcoporum conditionale.A. D. Reg. 1. Sub hac utique tempestate fidelitatem Regi jurant Episcopi [232], conditionem etiam adjungentes, viz. quamdiu ille libertatem Ecclesiæ, & vigorem disciplinæ conservaret.
[Note 232: ] [ (retour) ] Malmes. ib.
Juramentum Regis.Rex vicissim jurat omnia, quæ in scripto quodam continebantur, hoc tenore [233].
[Note 233: ] [ (retour) ] Malm. ib.
Ego Stephanus Dei gratia assensu Cleri & populi in Regem Angliæ electus, & a Domino Willielmo Archiepiscopo Cantuariæ & sanctæ Ecclesiæ Romanæ Legato consecratus, & ab Innocentio sanctæ sedis Romanæ Pontifice postmodum confirmatus.
Respectu & amore Dei, sanctam Ecclesiam liberam esse concedo, & debitam reverentiam illi confirmo.
Nihil in Ecclesia vel in rebus Ecclesiasticis symoniace acturum vel permissurum promitto.
Ecclesiasticarum personarum & omnium Clericorum,& rerum eorum justitiam & potestatem, & distributionem honorum Ecclesiasticorum in manu Episcoporum esse perhibeo, & confirmo.
Dignitates Ecclesiarum privilegiis earum confirmatas, & consuetudines earum antiquo tempore habitas, inviolate manere concedo & statuo.
Omnes Ecclesiarum possessiones & tenuras, quas die illa habuerant qua Willielmus Rex avus meus fuit vivus & mortuus, sine omnium calumniantium reclamatione, eis liberas & absolutas esse concedo.
Si quid vero de habitis aut possessis ante mortem Regis, quibus modo careat, Ecclesia deinceps repetierit; indulgentiæ & dispensationi meæ, vel discutiendum vel restituendum reservo.
Quæcunque vero post mortem Regis, liberalitate Regum, largitione Principum, oblatione vel comparatione, vel qualibet transmutatione fidelium collata sunt; confirmo pacem, me & justitiam facturum, & pro posse meo conservaturum promitto, forestas quas Willielmus Rex Avus meus, & Willielmus II. avunculus meus instituerunt & tenuerunt, mihi reservo. Cæteras omnes quas Henricus Rex superaddidit Ecclesiis & Regno, quietas reddo & concedo.
Si quis autem Episcopus vel Abbas, vel alia Ecclesiastica persona ante mortem suam, rationabiliter sua distribuerit, vel distribuenda statuerit, firmum manere concedo.
Si vero morte præreptus fuerit, pro salute animæ ejus, Ecclesiæ consilio eadem fiat distributio.
A. D. 1136. Reg. 1. Dum vero sedes propriis fuerint pastoribus vacuæ, & ipsæ & omnes earum possessiones in manu & custodia Clericorum, vel proborum hominum ejusdem Ecclesiæ committantur, donec pastor canonice substituatur.
Omnes exactiones & mischeningas & injustitias, sive per Vice-comites vel per alios quoslibet male inductas, funditus extirpo.
Bonas leges, & antiquas & justas consuetudines in murdris, & placitis, & aliis causis observabo, & observari præcipio. Apud Oxenford, Anno Incarnationis Domini 1136. regni mei primo.
Nomina testium (inquit Malmesburiensis) qui multi fuerunt, apponere fastidio; quia pene omnia ita perperam mutavit, quasi ad hoc tantum jurasset, ut prævaricatorem sacramenti se regno toti ostenderet.
Hoc deinceps Anno Rex venatum proficiscitur Bramptoniam in viciniis Huntingtoniæ [234], nuperisque elatus victoriis, proceres ibi in placita forestæ vocat (id est de sylvis & venationibus) concessionis suæ, voti, atque sacramenti immemor.
[Note 234: ] [ (retour) ] Hunting. lib. 8. Regis an. 1. Mat. Par. V. supra sacramentum ejus.
Comes Glocestriæ deficit a Stephano Rege.In 1138. sub Pentecosten, [235] Comes Glocestriæ, conscripto ad Matildis opem in Normannia exercitu, homagium, quod Regi fecit, abdicat, & more majorum, fidem atque amicitiam suam (quod diffidiare sub hoc sæculo vocant) nunciis interdicit. Juste fieri hæc contendit; tum quod Rex illicite ad regnum aspiraverat, tum & fidem omnem sibimet datam & juratam violaverat. Coronatur interea perjurio perjurium: sed intercessit Papæ indulgentia.
[Note 235: ] [ (retour) ] Mat. Par. ib. Malm. Nov. lib. 1. pag. 179 & 192.
Novi Comites.Rex vero prævia perculsus fama [236], multos novos instituit Comites, exhaustoque jam thesauro Regio, prædiis ad fiscum pertinentibus ditat, ut fidelius sibi contra Glocestrensem militarent.
[Note 236: ] [ (retour) ] Mat. Par. ib. supr.
Concil. Northampton.Anno 1138. in Octavis Paschæ [237] (quod erat 4. Idus Aprilis) Rex Concilium Northamptoniæ tenuit, cui præsidebant Eboracensis Archiepiscopus Thurstanus, Episcopi, Abbates, Comites, Barones, Nobiles quique per Angliam. Hæc Florentii continuator, qui præterea Prælatorum aliquot institutiones illic memorat, sed, ut sæpius Monachi, secularia prætermittit. Cogi autem videtur hoc Concilium ad deliberandum de gravissimo bello, quod in Regem moliebatur Robertus Comes Glocestriæ in transmarinis adhuc constitutus. Prævola quippe fama ejus detexerat machinationes, & qua potuit Rex se accingit de summa rerum jam dimicaturus. Cum autem exhaustus esset thesaurus Regius nec haberet quo desideratos obligaret munere, sacrarium patefaciens dignitatum, multos creavit novos Comites, prædiisque, ne inanis videretur dignitas, [238] prout potuit honoravit.
[Note 237: ] [ (retour) ] Flo. Wig. Malmesb. Nov. lib. 34.
[Note 238: ] [ (retour) ] Contin. Floren. in an. 1138. pag. 520 & 526.
Albericus Ostiensis synodum Westmon. vocat.Hoc etiam anno Angliam venit [239] Albericus Ostiensis Episcopus, Legatus Romanus, qui lectis coram Rege & Magnatibus literis Apostolicis, primo non admittitur; at susceptus demum, synodum convocat Westmonasterii 13. die Decembris in Ecclesiæ status reformationem. Aderant ei 18 Episcopi, 30 circiter Abbates, & innumera Cleri & populi multitudo. Interfuit Rex ipse Stephanus cum Romano alio Legato; & post multarum causarum discussionem, promulgata sunt ibidem 17 Capitula. E quibus hæc decerpsimus, cum ad politiam Ecclesiæ, tum & regni quodammodo pertinentia.
[Note 239: ] [ (retour) ] Les Dignités qui n'étoient point inhérantes à des Fiefs étoient alors peu usitées.
5. Nullus omnino de manu Laici Ecclesiam seu quæcunque Ecclesiastica beneficia accipiat: Cum autem investituram aliquis per Episcopum acceperit, præcipimus ut super Evangelium juret, se nihil propter hoc vel per se, vel per aliquam aliam personam dedisse alicui vel promisisse. Si autem præsumptum fuerit, irrita hujusmodi donatio erit, & tam dator quam acceptor ultioni canonicæ subjaceat.
7. Statuimus præterea, ne quis Ecclesiam seu quælibet beneficia Ecclesiastica, paterna sibi vendicet hæreditate, aut successorem sibi in Ecclesiastico constituat beneficio. Quod si præsumptum fuerit, irritum fore decernimus, cum Psalmista dicentes: Deus meus pone illos ut rotam, qui dicunt hæreditate possideamus sanctuarium Dei.
8. Sanctorum patrum vestigiis inhærentes, Presbyteros, Diaconos, Subdiaconos, uxoratos aut concubinarios, Ecclesiasticis officiis & beneficiis privamus, ac nequis eorum Missam audire præsumat, Apostolica authoritate prohibemus.
9. Foeneratores Clericos, & turpia lucra sectantes, & publica secularium negotia procurantes, ab officio & beneficio Ecclesiastico nihilominus removendos esse censemus.
10. Si quis Clericum, vel Monachum, vel Sanctimonialem, vel quamlibet Ecclesiasticam personam occiderit, incarceraverit, vel nefarias ei manus intulerit, nisi tertio submonitus satisfecerit, anathemate feriatur. Neque quisquam ei præter Romanum Pontificem, nisi mortis urgente periculo modum poenitentiæ finalis injungat. Si autem impoenitens mortuus fuerit, corpus ejus inhumatum remaneat.
11. Si quis Ecclesiarum res mobiles vel immobiles violenter usurpare præsumpserit; nisi post canonicam vocationem emendaverit, eum excommunicari præcipimus.
12. Apostolica authoritate prohibemus, ne quis absque licentia Episcopi sui in possessione sua Ecclesiam vel Oratorium constituat, &c.
Concilium Oxenfordiæ.
Anno 1139. R. 4. circa 8. Cal. Julii, Rex Magnates Angliae Oxonium vocat ad Concilium: Animadvertit enim Robertum Glocestrensem belli fomitem, novum in dies conscribere militem, castra capere & munire, & militarem undique comportare supellectilem; deficere ad eum populum plurimum, potentissimosque aliquot, cum ex seculo tum e Clero, in partes Imperatricis transfretare. Intelligit præterea, multos aut castella nova exstruentes, aut vetera munientes, tanquam Regi propugnaturos, inimicis suis clam adhærere. Ex hoc esse genere Rogerum Episcopum Saresberiæ, qui castellum Saresberiæ egregie firmaverat, castella Schiresburniæ & Divisæ mire ædificaverat & munierat; aliudque Malmesberiæ inchoaverat. Alexandrum etiam Lincolniensem Episcopum, nepotem Rogeri, qui castella de Newwerk & Sleford condiderat, & primum illud in tutamen dignitatis omni ingenio exornaverat. Hi cum Nigello Episcopo Eliensi nepote altero ejusdem Rogeri [240], maximo apparatu militum, equis & armis instructo, Oxonium veniunt. Rex proditionem suspicatus, suos armat; contenditur inter milites de hospitiis. Famulus quidam Ducis Britanniæ ab Episcopalibus occiditur, nepos etiam paulo minus. His autem a Regio milite fugatis, capti sunt Episcopi Saresberiensis & Lincolniensis, Eliensi fuga elapso.
[Note 240: ] [ (retour) ] Contin. Flor. pag. 521.
Rex in Episcopos agit, cum ob hanc pacis suæ ab eorum militibus violationem, tum quod castella non citra suspicionem in semet ipsum munierant. Eorundem igitur claves poscit in fidei vadem, & renuentes Episcopos tradit carceri, & nihilominus habito postmodum Concilio coram Primoribus Angliæ, statutum est [241].
[Note 241: ] [ (retour) ] Continuat. an. 1139. pag. 528.
Ut omnia per Angliam oppida, castella, munitiones quoque, in quibus secularia solent exerceri negotia, Regis & Baronum suorum juri cedant.
Ecclesiastici vero viri, viz. Episcopi, canes inquam divini, in salutem & defensionem ovium suarum latrare non cessent, ne lupus invisibilis, malignus scil. hostis, oves dominicas rapiat, & dispergat, omnino caveant.
Rex castella antedicta cum ingenti in eisdem thesauro, vi aut minis occupat.
Synodus Wintoniæ.
Anno eodem (1139.) ad 4. Calend. Septembris, Henricus Wintoniensis Episcopus, Regis frater, & Romanæ Sedis Legatus, synodum indicit. Aderat Theobaldus Archiepisc. Cantuar. cæterique omnes Episcopi, quos aut morbus non detinuit aut periculum belli. Citatur & Rex ipse, qui Comites misit responsuros, at inprimis Procuratorem suum Albericum de Vere, Causidicum argutissimum. Recognoscuntur hic omnia quæ Oxonii gesta sunt; gladiusque Ecclesiasticus in gladium stringitur secularem.
Legatus suam proponit modestiam, qui hoc functus munere, per semestre nihil hactenus aggressus est. Queritur tanta jam se evocari necessitate, tanto interpelli scelere. Episcopos nempe sacros atque unctos Domini contra jus & fas, contra omnem vim canonum, pietatis & religionis, nefandis manibus captivatos, & quod ne dictu est, in carcerem turpiter detrusos a divinis officiis cohiberi: Ecclesiam suis spoliari possessionibus, & sacrilege rapi bona ejus: Regem a nequissimis incentoribus ad hoc seductum: Fratrem suum esse & charum utique; facultatum vero & ipsius corporis subiturum potius se dispendia, quam Episcopalem celsitudinem tanta dejici indignitate perpessurum pateretur. Facturum igitur quicquid definiret Synodus.
Pro Rege multa Albericus in Episcopos injuriarum, versutiæ, tumultus, seditionis, infidelitatis, defectionis, & proditionis insimulans: Rogerum Saresberiensem captum non ut Episcopum, sed Ministrum Regis; nec per violentiam erepta castella, sed tradentibus Episcopis, ut de tumultu quem in Curia concitaverant, immunes essent. Pecuniam Saresberiensi licite ademptam, quod ex fisci hanc redditibus sub Henrico Rege collegisset: ipsum Regi tamen e Castellis cessisse ut commisso absolveretur, horumque non deesse testes.
Rogerus Saresberiensis asserit, se ministrum Regis Stephani nunquam fuisse. Prolatas accusationes non in foro seculari, at in Episcoporum synodo debuisse agitari, priusquam spoliarentur bonis. Contra spoliatos ex jure gentium non litigandum, nisi præcedente restitutione.
Denique si justitiam in hac Synodo non consequatur, eam in majori curia quæsiturum.
Hæc absente Rothomagensi Archiepiscopo, qui sub triduo veniens: Concedo (inquit) ut castella Episcopi haberent, si se jure habere debere per Canones probare possent: Quod quia non possent, extremæ improbitatis esse, contra Canones niti velle. Et esto (inquit) justum sit ut habeant: Certe quia suspectum est tempus, secundum morem aliarum gentium, Optimates omnes claves munitionum suarum debent voluntati Regis contradere, qui pro omnium pace debet militare.
Languescit protinus controversia [242]; sed prædictis addidit Causidicus Albericus: Regi innotescere, agi inter Episcopos de Romano Pontifice implorando; Regem id ne faciant prohibere, & missis reditum interdicere: sed interea semet Romam appellare. Turbata his dissolvitur Synodus: Legatus autem & Archiep. ad pedes Regis provoluti frustra intercedunt.
[Note 242: ] [ (retour) ] Hæc qui latius cupit, Malmesb. adeat. Hoved. lib. 1.
De Wrec quod accidit tempore Regis Stephani.De Naufragio & Wrecco maris tempore RR. Henrici I. & Stephani, Anno Dom. 1139. Regis Steph. 4.
Sub iisdem diebus tempestate prævalente contigit [243] navem quandam variis sumptibus refertam, de Rumenel terra Archiepiscopi Cantuariensis, super terram Ecclesiæ de Bello in Dengemareis membro de Wy, confractam (hominibus vix evadentibus) jactari. Sciendum est autem hoc pro lege ab antiquitate per maris littora observandum.
[Note 243: ] [ (retour) ] Totum e Chron. MS. Monasterii de Bello.
Ut navi fluctibus contrita, si evadentes infra statutum terminum & tempus eum minime reparassent, navis & quæcunque appulsa forent, absque calumnia in dominum terra illius & in Wrec cederent.
Lex Henrici I.Sed supra memoratus Rex Henricus hanc abhorrens consuetudinem, tempore suo, per imperii sui spatia edictum proposuit, quatenus: Si vel unus e navi confracta vivus evasisset, hæc omnia obtineret. Verum quo novus Rex cedit, & nova Lex. Nam defuncto eo, regni Proceres, edicto recenti pessundato, morem antiquitus observatum sibimet usurparunt. Unde factum est, ut homines de Dengemareis secundum maritimas consuetudines, & regales dignitates Ecclesiæ Belli, pradictum Wrec vi obtinerent [244].
[Note 244: ] [ (retour) ] Spelman avoit rassemblé les témoignages des différens Historiens pour composer son Traité chronologique des Loix. Il est donc obligé de répéter quelquefois le Texte des Loix auxquelles ces Historiens ont donné diverses dates.
Rex quotannis coronatur.Prisci moris fuit [245], ut Magnates Angliæ ad natale Dom. ad Curiam R. convenirent, tum ad festivitatem celebrandum tum ad obsequium Regi præstandum, & de negotiis regni deliberandum.
[Note 245: ] [ (retour) ] Contin. Flor. an. 1126. pag. 501 & an. 1139. pag. 533.
Coronabatur quippe in hoc festo annuatim Rex ab Archiep. Cantuar. eum ad Ecclesiam a dextra ducente, & ritus solennes peragente. Unde factum est, ut Historiographi veteres annum a nativitate Domini ordiantur, & sedulo notent ubi Rex curiam tenuit natalitiam.
Fastum omittit.Anno autem Dom. 1140. R. Stephani 5. deturpato jam bellis atque cladibus toto regno, fastus iste Regius non intermitti tantum sed omitti cepit. Unde [246] Huntingtonius in hoc anno ait: Ubi autem ad Natale vel ad Pascha Rex fuerit, dicere non attinet. Jam quippe curiæ solennes & ornatus regii stemmatis ab antiqua serie descendens prorsus evanuerant. Coronatus etiam se exhibuit in festo Pentecostes, ut Florentii continuator refert, atque ita sine dubio in Paschate, Magnatibus utique congregantibus.
[Note 246: ] [ (retour) ] Hist. lib. 8. pag. 390. Mat. Par. an 1139. Hoved. an. 1140.
Nequitia Monetariorum.Anno 1140. cum e falsariorum nequitia [247] tanta esset monetæ difficultas, ut omnia chara essent, & ex decem vel eo amplius solidis vix 12 denarii reciperentur, exhaustusque Regi esset thesaurus totus; ferebatur Rex denariorum pondus, quod fuerat tempore Regis Henrici, alleviari jussisse.
[Note 247: ] [ (retour) ] Malmesb. Novel. lib. 1. pag. 185.
Rex obsidetur & capitur.An. 1141. in die Purificationis B. Mariæ Virg. Stephanus Rex in obsidione Lincolniæ capitur [248], & Matildi Imperatrici cum urbe Wintoniæ & corona regni Angliæ traditur. Suscepta igitur a plerisque homagia passim capit, Londinumque magno fastu ingrediens, Anglorum Domina salutatur. Assidet autem Westmonasterii, de arduis regni dispositura: Ubi supplex ejus obtestatur gratiam Anglorum Regina pro Domino & marito suo Stephano Rege, non captivo solum, sed compedibus (dictu lacrymabile) mancipato. Supplicem autem non exaudit.
[Note 248: ] [ (retour) ] Cont. Flor. in hoc anno. pag. 140.
Matilde eum dimittere non vult.
Intercessores pro R. Stephano.Obtestantur una igitur Anglorum Proceres, ut acceptis, cum obsidibus plurimis, castellis, prædiis, & divitiis suis, non regno eum, sed libertati sic restitueret; ut vel Monachus fiat, vel in transmarinis peregre vivat. Sed nec hos exaudit.
Obtestatur eam (qui contra fratrem suum Regem partes ejus foverat) Wintoniensis Episcopus & Legatus, ut Comitatum qui fuerat Regis Stephani, adempto jam regno, filio ejusdem Eustachio largiretur. Nec hunc exaudit.
Obtestantur eam demum cives Londonienses, qui benevole eam exceperant, ut abrogatis patris sui Henrici Regis duris atque asperis legibus, optimas illas Regis Edouardi Confessoris restitueret [249]. Nec hos exaudit. [250]
[Note 249: ] [ (retour) ] Henri Ier n'avoit pas cessé, comme on le voit, de faire exécuter les Loix du Conquérant.
[Note 250: ] [ (retour) ] Sous l'an 1141 on trouve dans les Actes de Rimer une Charte par laquelle l'Impératrice Matilde, fille de Henri Ier, fait Milon de Glocestre Comte d'Herefort: elle prouve, d'un côté, que les Loix féodales continuoient d'être suivies sous le regne d'Etienne; & d'un autre côté, que les Comtés de ce temps-la étoient des dignités glébées, & non pas de simples titres.
Matildes fugit Comes Glocestriæ capitur.Consurgente igitur in eam civitate, fugam turpiter arripit, in prædam derelicta supellectile. Paulo autem postea Robertus Comes Glocestriæ, Imperatricis frater, & spes unica, sic jam versa belli alea, captus est, & sub æqua permutatione Rex & Comes liberantur.
Concil. Lond. A. 1142.Præsente Rege post ejus liberationem, An. 1142. in media quadragesima [251], Episcopus Wintoniensis, Romanus Legatus, Concilium Londini agit, præsentibus Rege & Episcopis. In quo propterea quod nullus honor vel reverentia ferebatur Dei Ecclesiæ, vel ejus ordinatis, sed æque Clerici & Laici capiebantur, redimebantur, & in vinculis detinebantur [252]: Sancitum est ibi & generaliter constitutum, Rege consentiente,
Ne aliquis [253] qui Ecclesiam coemeteriumque violaverit, vel in Clericum aut virum religiosum manus injecerit violentas, ab alio quam ipso Romano Pontifice non absolveretur.
Sancitum est [254] etiam, ut aratra in campis, cum ipsis agricolis, talem pacem habeant in agris, qualem haberent in coemeterio si extitissent.
[Note 251: ] [ (retour) ] Mat. Par. ib. Hunting. lib. 8. an. Steph. 8. Hoved. an. 1143.
[Note 252: ] [ (retour) ] Neubrig. lib. 1. cap. 10.
[Note 253: ] [ (retour) ] Mat. Par. Neubrig.
[Note 254: ] [ (retour) ] Mat. Par.
Excommunicaverunt autem omnes qui contra hoc decretum venirent, candelis accensis: & sic milvorum rapacitas aliquantulum conquievit. Verba Parisii.
Refert autem Gervasius Dorobernensis, hoc Concilium edicto regio convocatum; ipsumque Regem in eodem Proceres & Laicos interpellasse, ut ei militantes foeminea se eximerent dominatione: Episcopos vero & Ecclesiasticos suppetias ferrent suis opibus. Quo impetrato, Regem vicissim concessisse.
Ut qui in Clericum manus injiceret violentas, aut ex quacunque causa sine licentia Episcopi comprehenderet, excommunicaretur, nec nisi a Romano Pontifice absolvendus foret.
Tempore quippe civilis belli, Clericos tanquam Laicos trucidabant; captivosque pretio exponebant redimendos.
Synod. Winton. Rege captivo existente.Captivo jam Rege, Synodus Wintoniæ in gratiam Imperatricis celebratur, Anno Dom. 1142. Feria secunda post Octavas Paschæ, Synodus Theobaldi Archiepiscopi Cantuariæ, & omnium Episcoporum Angliæ, multorumque Abbatum; præsidente in eadem Wintoniensi Episcopo Legato Romano, ingenti apparatu exorditur.
Legatus die prima Episcopos sevocat in arcanum consilium, mox Abbates, dein Archidiaconos: & quæ modo clanculum acta sunt, postridie palam sic enuntiat.
Regnum Angliæ, cum Ducatu Normanniæ, ad Matildem Imperatricem jure, hæreditate, decreto & concessione patris sui Henrici I. voto & sacramento omnium utriusque ditionis Procerum attinere. Nectante ea moras in Normannia, dum paci patriæ necessario consulendum fuit, Stephanum in Regem suscipi; cultum vero pacis, Ecclesiæ, & bonarum legum stipulantem. Eum omnia protinus violasse, nec admonitum a Concilio nupero resipiscere. Juste igitur a Deo vocari ad poenas, hostibusque dari ludibrio & captivo. Regnum jam esse sine Rege: Ad jus Cleri potissimum spectare Principem eligere, simulque ordinare: Convenisse ipsos heri super hoc; invocataque, ut par est, Divinitate, filiam dicti Regis incomparabilis Henrici I. in Angliæ (inquit) Normanniæque dominam eligimus, & ei fidem & manutenementum promittimus.
Legatusdissolvit Concilium.Sententia sine contradictione acclamatur. Feria vero 4. accersiti ut assensum præbeant, procuratores veniunt Communitatis Londoniensis: At hi de liberando Rege agunt; hoc (inquiunt) Cives, hoc Barones adjuncti civibus obtestantur. Porrigitur in eundem tenorem libellus supplex a Regina missus. At Legatus comiter præteriens desiderata, feria 5. multis prius excommunicatis qui regiarum erant partium, Concilium solvit.
Discordiæ in Anglia sub Matilde.Sub his temporibus, dum in contraria rapiuntur partium studia, his Stephano Regi, illis Imperatrici adhærentibus; neuter Principum aut imperiose agere, aut quod ad justitiam pertinet, exercere valuit. Uterque autem blandiri suis, & ne deficerent, omni mulcere artificio cogebantur. Evenit interea, prout scriptum est in sacra pagina: In diebus illis non erat Rex in Israel, sed unusquisque quod sibi certum videbatur faciebat. Silent Leges, & jus sceleri datum est. Digladiantur inter se Proceres, & Provincialium motus inde effervescunt. Castella quippe (inquit Neubrigensis) per singulas provincias studio partium surrexerant, erantque in Anglia quodam modo tot Reges, vel potius tyranni, quot Domini castellorum, habentes singuli percussuram proprii numismatis, & potestatem subditis, regio more, dicendi juris [255]. Plura hujusmodi.
[Note 255: ] [ (retour) ] On voit ici un tableau de ce qui dut se passer à la fin de la seconde Race en France; les Seigneurs, ne reconnoissant plus de Souverain, s'emparent du droit de rendre la Justice à leurs vassaux; & le Clergé introduit dans les affaires civiles la procédure établie par le droit civil & canonique.
Henricus filius Matildis fit Dux Norman.Anno 1149. Henricus [256] filius Gaufridi Comitis Andegaviæ & Matildis Imperatricis, Angliæ & Normanniæ hæredis, Dux Normanniæ factus est, Ducatum ei cedente patre suo; quo & anno proximo moriente, Comes itemque Andegaviæ salutatur. Nec multo post (An scil. 1151.) Alianorem hæredem Pictaviæ (habito inter eam & Regem Franciæ, consanguinitatis causa, divortio) sibi accepit conjugem, & accrevit sic ei titulus Dux Normanniæ, & Comes Andegaviæ & Pictaviæ.
[Note 256: ] [ (retour) ] Mat. Par. in ann. 1149, 1150, 1151.
Henr. Dux Norman. Angliam invadit.Eodem anno 1149. Henricus [257] Dux Normanniæ potentissimum inde exercitum in Angliam traducit, gestisque plurimis felicissime, fecit monetam novam, quam vocabant Ducis; & non tantum ipse, sed omnes potentes, tam Episcopi, tam Comites, quam Barones, suam faciebant monetam: sed ex quo Dux ille venit, plurimorum monetam cassavit.
[Note 257: ] [ (retour) ] Hoved. ib. pag. 490.
Anno 1150. Comites & Barones fecerunt lingantiam & fidelitatem Eustachio filio Regis Stephani [258].
[Note 258: ] [ (retour) ] Mat. Par. ib.
Concilium generale Londini.
Anno 16. (Regis, id est, Domini nostri 1151.) Theobaldus Cantuariæ Archiepiscopus & Apostolicæ Sedis Legatus, Concilium generale apud Londoniam in media quadragesima, ubi Rex Stephanus & filius suus Eustachius, & Angliæ Proceres interfuerunt, totumque illud Concilium novis appellationibus infrendunt. In Anglia namque appellationes in usu non erant, donec eas Henricus Wintoniensis (Episcopus) dum Legatus esset, malo suo crudeliter intrusit. In eodem namque Concilio, ad Romani Pontificis audientiam ter appellatus. Hæc Huntingtonius illius sæculi Author.
Hic me monet locus ut de Jure Civili & Canonico quæ sub Stephano Rege Angliam dicuntur ingressa, quidpiam referamus. Videntur quippe cum appellationibus huc transmigrasse, quarum prima quod sciam mentio in Concilio Wintoniensi Ann. 1139 [259].
[Note 259: ] [ (retour) ] Vide Not. ad Fortes. pag. 43, 44, 45.
Rex Eustachium filium coronari vult.Anno 17 regni sui, (id est Domini nostri 1151) Stephanus [260] convocatis Episcopis, filium suum Eustachium in Regem voluit coronari. Theobaldus autem Archiepiscopus Cantuar. cæterique Episcopi, Papæ literis ad Theobaldum datis prohibiti (quod Stephanus contra jusjurandum solium invaserat) recusarunt. Excandescentes igitur Rex & filius, concludi jubent Episcopos in domo quadam donec peragerent postulata. Sed cum nec hoc modo ad votum traherentur quamvis de capitibus suis dubitantes; solutis ipsis possessiones suas Rex ad fiscum rapit; & resipiscens brevi restituit eas.
[Note 260: ] [ (retour) ] Hunting. lib. 8. pag. 395.
Eustachius subito moritur.Sequenti autem anno dum Eustiachius prædatum iret S. Edmundi Monasterium, die 10 Augusti morte subita (insanus ut quidam aiunt) præreptus est. Cumque nulla jam superesset Stephano proles successura mascula, de pace inter Principes felicius tractatum est, prout sequitur.
Capitula pacis inter Stephanum Regem Anglorum & Henricum Ducem Normanniæ Wallingfordiæ pacta.
Anno Domini 1153. Justitia de Coelo prospiciente [261] & diligentia Theobaldi Cantuariensis Archiepiscopi, & Episcoporum regni intercedente, Rex Anglorum Stephanus, & Dux Normannorum Henricus, apud Wallingford [262] in talem Concordiam convenerunt.
[Note 261: ] [ (retour) ] Mat. Par. ib. pag. 82.
[Note 262: ] [ (retour) ] Al. Winton.
Rex Stephanus omni hærede viduatus [263] præter solummodo Ducem Henricum, recognovit in Conventu Episcoporum, & aliorum regni optimatum, quod jus hæreditanum Dux Henricus in regnum Angliæ habebat.
[Note 263: ] [ (retour) ] Neubr. lib. 1. c. 30.
Et Dux benigne concessit, ut Rex Stephanus tota vita sua, si vellet, regnum pacifice possideret.
Ita tamen confirmata est Pax quod ipse Rex & Episcopi tunc præsentes, cum cæteris Optimatibus regni, jurarent, quod Dux post mortem Regis, si illum superviveret, regnum sine contradictione aliqua obtineret [264].
[Note 264: ] [ (retour) ] Hic Mat. Par. ad Prophetiam Merlini excurrit.
In Rege quoque Ducem, & in Duce omnes venerabuntur Regem.
Regalia passim a Proceribus usurpata, Rex in sua recipiet.
Possessiones quæ ab invasoribus direptæ erant, ad legitimos possessores, quorum fuerant Regis Henrici tempore, revertentur.
Castella adulterina quæ tempore Regis a quocunque constructa sunt diruentur: Horum numerus (ut refert Parisius) ad undecies cen. & quindecim excrevit.
Rex Colonos prædiis assignabit; ædificia combusta renovabit; replebit pascua armentis; decorabit ovibus Montana.
Clericus debitam tranquillitatem se habere gaudebit, exactionibus indebitis non gravabitur.
Vice-comites in locis ponentur consuetis, & neminem ex odio persequentur; non gratificabuntur amicis; non indulgentiis crimina sublevabunt: Suum cuique ex integro reservabunt. Metu poenarum afficient nocentes; fures & prædones terrebuntur in furca & sententia capitali.
Milites (juxta Isaiam) gladios convertent in vomeres, & lanceas in ligones; a castris ad aratra; a tentoriis ad Ergasteria redibunt; clientes ab excubiis fatigati, [265] in communi lætitia respirabunt.
[Note 265: ] [ (retour) ] On rétablit le droit féodal, mais on en réprime les abus.
Relevabitur rusticitas otio innocens & quieta.
Negotiatores Commercium ditabit celerius.
Et publica Moneta una & eadem erit in regno ex argento percussa.
Jurantur hæc utrinque & quievit bellum quod septemdecim annis jam sævierat.
Adoptavit etiam Ducem [266] Stephanus tam in filium quam in successorem regni; constituitque eum Justitiarium Angliæ sub ipso, omniaque regni negotia per eum terminabantur, &c.
[Note 266: ] [ (retour) ] Hoved. an. 1153.
Stephanus alias Conventiones facit.Brevi postea proficiscentibus Rege & Duce comiter Londinum Rex sub natali festivitate chartam edit alias exhibentem conventiones, prout sequitur. Adde hic chartam Stephani Regis de hac Concordia e MS. Cod. de LL. Sax. Regum in Latina lingua; quodam W. Fleetwood fol. penult. quæ etiam hic habetur in paginis sequentibus.
Concil. Westm' de Stufis.Concilium Westmonasterii in quo Stufæ (quas vulgo the Stew-Houses vocant) confirmantur, Anno 1161. vel 1162.
In hoc Concilio (quod Stowus [267] Parlamentum nuncupat) ordinatum est (inquit) a Communibus, & confirmatum a Rege & Baronibus ut diversæ consuetudines in dominio Episcopi Wintoniensis ad Stufas in ripa Thamesis juxta Southwark spectantes, exinde ut prius ab antiquo custodirentur. Capitula aliquot earum in hunc modum ponit.
[Note 267: ] [ (retour) ] Survey London. pag. 407.
Ut Custos Stufæ, aut uxor ejus foeminam aliquam innubam ad placitum ire & redire libere quandocunque voluerit, non impediat.
Ut Custos Stufæ nullam mulierem ad mensam suscipiat, sed ubi ipsa voluerit, victum habeat.
Ut pro camera mulieris ultra quatuordecim denarios pro septimana non accipiat.
Ut ostium non apertum custodiat in diebus festivalibus.
Ut nullam mulierem innubam in diebus festivalibus habeat in domo: Ballivusque curet ut arceantur omnes illæ tunc e dominio.
Ut nulla mulier innuba, quæ peccato suo renunciare voluerit, impediatur.
Ut nulla mulier religiosa, aut viri alicujus uxor, a custode Stufæ recipiatur.
Ut nulla mulier innuba pecuniam a viro aliquo accipiat ad concumbendum cum eo nisi noctem totam usque ad auroram cum eodem concubuerit [268].
[Note 268: ] [ (retour) ] On ne sera point étonné qu'une pareille Coutume eut lieu dans la Seigneurie d'un Evêque, quand on sçaura qu'au quinzieme siecle l'Archevêque de Rouen percevoit encore à Dieppe un droit sur les femmes publiques. Chart. de l'Archevêché de Rouen, fº. 46.
Ut ad Stufam aliquam nemo attrahatur aut alliciatur.
Ut Constabularii Balivus & Officiarii alii domini Manerii, septimanatim scrutentur singulas Stufas.
Ut custos Stufæ nullam custodiat mulierem quæ nefandum habet incendii morbum; nec panem vendat nec cervisiam, carnem, pisces, ligna, carbones, aut aliqua alia victualia.
Hæc ille capitula quae Henrici II. ævo ita prorsus edita non existimo. Hujusmodi enim constabulariorum (qualium hic memorat) officium non tunc in usu, nec tanti elocatas censeo nobiliores cameras. Antiqua tamen sunt & antique aucta aliis constitutionibus, quæ in singulari veteri MS. penes me visuntur.
Charta Regis Stephani de quibusdam pacis conventionibus inter ipsum & Henricum Ducem Normanniæ. An. Dn. 1153. Reg. 18 [269].
[Note 269: ] [ (retour) ] Rub. lib. Scac. fº. 104 prima.
Stephanus Rex Angliæ Archiepiscopis, Episcopis, Abbatibus, Comitibus, Justic. Vicecom. Baron. & omnibus fidelibus suis Angliæ salutem.
Sciatis quod Ego Rex Angliæ Stephanus Henricum Ducem Normanniæ post me successorem Angliæ regni & hæredem meum jure hæreditario constitui, & ei & hæredibus suis regnum Angliæ donavi & confirmavi.
Dux vero propter hunc honorem, & donationem & confirmationem sibi a me factam, homagium mihi & sacramenti securitatem fecit, scil. quod fidelis mihi erit, & vitam & honorem meum pro posse suo custodiet per conventiones inter nos prolocutas quæ in hac charta continentur. Ego etiam eandem securitatem Duci sacramento feci, quod vitam & honorem ejus pro posse meo custodiam, & sicut filium meum & hæredem in omnibus in quibus potero manutenebo & custodiam contra omnes quos potero. Willielmus autem filius meus ligium homagium & securitatem Duci Norm. fecit & Dux concessit ei ad tenendum de se omnes tenuras quas ego tenui antequam regnum adeptus essem, sive in Anglia, sive in Normannia, sive in aliis locis; & quicquid cum filia de Warenn' accepit, sive in Anglia, sive in Normannia, & ad illos honores pertinet, & de omnibus terris & villis & burgis & redditibus quos Dux in dominico suo nunc habet & nominatim de illis quæ pertinent ad honorem Com. de Warenn. Willelmum filium meum & homines illius qui de honore illo sunt plenarie saisieti & nominatim de Castello de Bolencumber & Mortui maris: Ita scil. quod Regnum de Warenn. castra de Bolencumber & Mortui maris custodiet si voluerit, & dabit inde Duci obsides. Si vero noluerit alii de ligeis hominibus Com. de Warenn. quos Dux voluerit similiter per salvos obsides & salvam custodiam. Alia vero Castra quæ pertinent ad Comitatum de Warenn. Moretoniæ Dux ei reddet ad voluntatem meam cum poterit per salvam custodiam & per salvos obsides: Ita quod omnes obsides reddantur filio meo quieti quando Dux habebit Regnum Angliæ.
Incrementum etiam quod ego filio meo Willelmo dedi, ipse Dux ei concessit, scil. castrum de Norwic. cum septingentis libratis terræ; ita quod redditus de Norwico infra illas septingentas libratas computentur, & totum Comitatum de Norwic. propter illas quæ pertinent ad Ecclesias & Episcopos & Abbates & Comites, & propter tertium denarium nominatim unde Hugo Bigotus Comes est: Salva & reservata in omnibus regali justitia.
Item ad roborandam gratiam meam & dilectionem dedit ei Dux & concessit quicquid Richardus de Aquila habebat de honore de Peneneselli & præter hæc castrum & villam Peneneselli & servitium Faramosi propter villam & castrum Dover, & quod ad Honorem Dovere pertinet Ecclesiam de Feveresham cum pertinentiis Dux confirmavit & alia Ecclesiis aliis a me data vel reddita consilio sanctæ Ecclesiæ amodo confirmabit.
Comites & Barones Ducis qui nunquam homines mei fuerunt pro honore quem Domino suo feci, homagium & Sacramentum mihi fecerunt, salvis conventionibus inter me & Ducem factis. Cæteri vero qui antea mihi homagium fecerant, fidelitatem mihi fecerunt sicut Domino.
Et si Dux a præmissis recederet, Comites & Barones mei ligium homagium Duci fecerunt, salva mea fidelitate quamdiu vixero & regnum tenuero simili Lege, quod si a præmissis recederem omnino a servitio meo cessarent quousque errata corrigerent.
Cives etiam civitatum & homines castrorum quæ in dominico meo habeo, ex præcepto homagium & securitatem Duci fecerunt, salva fidelitate mea quamdiu vixero & regnum tenuero.
Illi autem qui castrum de Wallingeford custodiunt, homagium mihi fecerunt & dederunt mihi obsides de fidelitate servanda.
Ego vero de castris & immunitionibus meis talem securitatem Duci de consilio sanctæ Ecclesiæ feci, ne Dux me decedente per hoc dampnum & impedimentum regni incurrat.
Et jam turris London & mota de Windesor consilio sanctæ Ecclesiæ Ricardo de Lucieo ad custodiendum tradita sunt. Ricardus autem de Lucy juravit & in manum Archiepiscopi & custodiam filium suum obsidem dedit quod post meum Decessum prædicta castra Duci reddat.
Similiter consilio sanctæ Ecclesiæ Rogerus de Busseio motam de Oxenford & Jordanus de Busseio firmitatem Lincolniæ custodient & ligei homines Duci sunt, & juraverunt & inde obsides dederunt in manum Archiepiscopi; quod si ego decederem Duci munitiones sine impedimento redderent.
Episcopus Winton. in manum Archiepiscopi Cantuar. coram ipsis affidavit quod si ego decederem, castrum Winton. & munitiones Hamtoniæ, Duci redderet.
Quod si aliquis eorum (cui) custodia munitionum commissa fuerit moreretur, aut a Custodia sibi deputata recederet, consilio sanctæ Ecclesiæ alius custos sibi statueretur postquam ille recederet. Si vero aliquis de hiis qui eas munitiones custodiunt contumax vel rebellis fuerit de castris, scil. quæ ad coronam pertinent: communi consilio Ego & Dux nos inde continebimus donec ad voluntatem utriusque cogatur satisfacere.
Archiepiscopi & Episcopi de regno Angliæ & Abbates ex præcepto meo fidelitatem Sacramento Duci fecerunt. Illi quoque qui in regno Angliæ deinceps fient Episcopi vel Abbates idem facient.
Archiepiscopi & Episcopi ab utraque parte in manum ceperunt, quod si quis nostrum a prædictis conventionibus recederet; tam diu eum Ecclesiastica justitia cohærebit, quousque errata corrigat, & ad prædictam pactionem pactione redeat.
Mater etiam Ducis & uxor & fratres ipsius Ducis, & omnes quos applicare poterit, hæc assecurabunt.
In negotiis autem regni consilio Ducis operabor. Ego autem in toto regno Angliæ tam in parte Ducis quam in mea, regalem justitiam exercebo. Testibus hiis Theobalao Cantuar. Archiepiscopo, Henrico Winton, Roberto Exon. Roberto Bathon. Jocelino Sare. Roberto Lincoln. Flavio Cicestrens. Willelmo Norwic. Richardo London. Nigello Heliensi, Gilberto Hereford. Walt. Cestrensi, Walt. Roffensi, Galfrido de S. Assaf. Episcopis: Roberto Priore de Beremundeseie, Otone milite templi, Willelmo Comite Cicestrensi, Roberto Com. Legecester, Willelmo Com. Gloucestr. Regium Com. Cornwall, Baldwino Com. Devon, Rogero Com. Hereford, Patricio Com. Sare, Willelmo de Albeni, Alberico Comite, Rogero Comite de Clara, Richardo Comite de Pembroc, Richardo de Lucy, Willelmo Martel, Richardo de Humez, Reginaldo de Warenn. Mansero Biset, Johanne de Norwic, Richardo de Canvilla, Henr. apud Westm. Anno ab incarnatione Domini nostri Ihesu Christi. Mº. Cº. liiiº.
Sequitur longa Conventio [270] facta & scripta apud Dover 14. Cal. Apr. inter Hen. Regem Ang. & Henricum fil. & Hæredem suum & Theodoricum Comitem Flandriæ & Comitem Philippum filium & hæredem suum, de auxiliis, &c.
[Note 270: ] [ (retour) ] Rub. Lib. fol. 164. b.
Charta recognitionis servitiorum Comites Flandriæ & Castellani facere debent Henrico Regi Angl.
Charta Conventionis & finis quem Willielmus Rex Scotorum fecit cum Domino suo Hen. Rege Angl. fil. Matild. Imperat. & de homagio suo facto de ter. Scotiæ, & super multis aliis.
Conventus Magnatum Oxonii, An. 1154. Reg. 19.
Ad Octavas sequentis Epiphaniæ [271], Oxonium conciliantur Magnates Angliæ: jussuque Regis hominium Duci & fidelitatem faciunt; salvis Regi dum viveret fide & honore debitis.
[Note 271: ] [ (retour) ] Hunting. pag. 348.
Nec interea longa mora, cum Dunstapulam iterum convocantur. Queritur illic Dux castella aliquot, cæteris licet dirutis, Rege concedente vel connivente, prætermissa esse contra pactionem; sed remedium non adeptus ægre tulit. Postea tamen Rex Stephanus obsedit multa & prostravit, novissimeque omnium sub æstate castellum de Drake juxta Eboracum.
Concilium Londini.
Venen. perit.Reversus inde circa [272] festum B. Archangeli Michaelis, cum Episcopis & Nobilibus Angliæ Concilium Londonii celebravit, tum pro regni negotiis, tum etiam pro negotio vacantis Ecclesiæ Eboracensis, cui hic Archiepiscopus Rogerius datur [273], qui non multo post a Monachis suis injecto sacro calici veneno, dum reliquias ebibit, extinctus est.
[Note 272: ] [ (retour) ] Neubr. lib. 32.
[Note 273: ] [ (retour) ] Hov. ib. pag. 490.
Rex Cantuariam hinc profectus moritur 25. Octobris, An. 1154. regni sui 19.
Charta Regis Ricardi [274], per quam adquietavit Regi Scotiæ homagium suum & castra expressa contra priores Conventiones.
[Note 274: ] [ (retour) ] Rub. Lib. fol. 166.
Stephanus Rex II. Leges Civiles & Canonicas Angliam docet, edicto prohibetque ne ab aliquo retinerentur. Frater Roger Bacon. & Jo. de Salisbury, qui vixerunt sub H. 2. Vid. fusius in Not. ad Fortesc. p. 43, 44, 45.