APPENDICI

APPENDICE I TESTI VARII CONTENENTI DESCRIZIONI DEL PARADISO TERRESTRE[441].

1. Tertulliano, De judicio Domini, cap. VIII.

Est locus Eois Domino dilectus in oris,

Lux ubi clara, nitens, spiratque salubrior aura,

Aeternusque dies, atque immutabile tempus;

Est secreta Deo regio, ditissima campis,

Atque beata nimis, sudaeque in cardine sedis.

Aer laetus ibi, semperque in luce futurus,

Lenis et aspirans vitalia flamina ventus.

Omnia fert foecunda, solo praedivite, tellus;

Flores in pratis flagrant, et purpura campis

Omnia praerutila miscet non invida luce.

Flos alium laetus suo lumine vestit amictus,

Roscidaque hic multo variantur semine rura,

Et roseis nivea crispantur floribus arva.

Nescitur quibus usque locis felicior aura,

Quae melior specie, vel plus precellat honore.

Talia florigeris numquam nascuntur in hortis

Lilia, nec nostris efflorent talia campis,

Nec sic nata rubent, mox ut rosa panditur aura;

Purpura nec Tyrio sic est intincta rubore.

Gemma coloratis fulget speciosa lapillis;

Inde nitet prasinus, illinc carbunculus ardet,

Herbosaque viret praegrandis luce smaragdus;

Hic et odoriferis nascuntur cynnama virgis,

Et spisso laetum folio conflagrat amomum.

Hic iacet ingenitum radiantis luminis aurum,

Et nemora alta tenent florenti tempore coelum,

Virentesque gravant uberrima germina ramos.

Porrexit similes non illis India lucos,

Non ita densa levat in monte cacumina pinus,

Nec sic alticoma est umbra crispata cupressus;

Nec vernus melius floret cum tempore ramus.

Hic abietes celso florent in vertice nigrae,

Aeternumque virent solae sine grandine sylvae.

Nulla cadunt folia, et nullo flos tempore defit.

Flos quoque floret ibi rubeus, ceu purpura Tarsi,

Flos hic, credo, rosa est, rubor atque odor acer in ipso,

Sic foliis speciem praefert, sic spirat odorem.

Arbos stat cum flore novo, pulcherrima pomis.

Vitalem et frugem foelicia robora densant.

Mella viridanti conflagrant pinguia canna,

Lac etiam plenis manat potabile rivis;

Vitam aspirat ibi quidquid pia terra virescit,

Et pulcre redolet munus medicabile Cretae.

Fons illic placidis leni fluit agmine campis;

Quattuor inde rigant partitas flumina terras.

Ver puto semper agit vestitus floribus hortus,

Non frigus variat hiberni sideris auram,

Et reficit foetam, meliori flamine terram.

Nox ibi nulla, suas defendunt astra tenebras;

Iraeque insidiaeque absunt et dira cupido,

Exclususque metus, pulsae de limine curae.

Hic malus extorris, dignas exivit in oras,

Nec vetitos umquam datur huic contingere lucos;

Illic prisca fides electa in sede quiescit,

Insistit gaudens aeterno in foedere vita,

Et secura salus placidis laetatur in arvis,

Semper victura, semperque in luce futura.

2. Proba Faltonia (Falconia), Cento Virgilianus.

Postquam cuncta pater, caeli cui sidera parent,

Composuit, legesque dedit, camposque nitentes

Desuper ostentat, tantarum gloria rerum:

Ecce autem primi sub limine solis et ortus

Devenere locos, ubi mollis amaracus illos

Floribus, et dulci aspirans complectitur umbra.

Hic ver purpureum, atque alienis mensibus aestas,

Hic liquidi fontes, hic coeli tempore certo

Dulcia mella premunt, hic candida populus antro

Imminet et lentae texunt umbracula vites:

Invitant croceis halantes floribus horti

Inter odoratum lauri nemus, ipsaque tellus

Omnia liberius, nullo poscente, ferebat.

Fortunati ambo, si mens non laeva fuisset

Conjugis infandae, docuit post exitus ingens.

3. Prudenzio, Cathemerinon hymn. III.

Tunc per amoena vireta jubet

Frondicomis habitare locis:

Ver ubi perpetuum redolet,

Prataque multicolora latex

Quadrifluo celer amne rigat.

4. Draconzio, De Deo, l. I.

Est locus in terra diffundens quatuor amnes,

Floribus ambrosiis gemmato caespite pictus,

Plenus odoriferis numquam marcentibus herbis,

Hortus in orbe Dei cunctis felicior hortis.

Fructus inest anni, cum tempora nesciat anni.

Illic floret humus semper sub vere perenni,

Arboreis hinc inde comis vestitur amoene.

Frondibus intextis ramorum murus opacus

Stringitur, atque omni pendent ex arbore fructus,

Et passim per prata iacent: non solis anheli

Flammatur radiis, quatitur nec flatibus ullis,

Nec coniuratis furit illic turbo procellis.

Non glacies districta domat, non grandinis ictus

Verberat, aut gelidis canescunt prata pruinis.

Sunt ibi sed placidi flatus, quos mollior aura

Edidit, exsurgens nitidis de fontibus horti.

Arboribus movet illa comas, de flamine molli

Frondibus impulsis immobilis umbra vagatur.

Fluctuat omne nemus et nutant pendula poma.

Ver ibi perpetuum communes temperat auras,

Ne laedat flores, et ut omnia poma coquantur.

Non apibus labor est ceris formare cicutas:

Nectaris aetherei sudant ex arbore mella,

Et pendent foliis iam pocula blanda futura,

Pendet et optatae vivax medicina salutis:

Cetera dipingit variis natura figuris.

5. Claudio Mario Vittore (Vittorio, Vittorino), Commentarius in Genesim, l. I.

Eoos aperit foelix qua terra recessus

Editiore globo, nemoris Paradisus amoeni

Panditur, et teretis distinguitur ordine silvae.

Hic ubi iam spaciis limes discernitur aequis

Solis, et aeternum paribus ver temperat horis.

Illic quaeque suis dives stat fructibus arbor,

Pomaque succiduis pelluntur mitia pomis,

Quae iucunda epulis, et miri plena vigoris,

Membra animosque fovent, pascuntque sapore et odore.

Sidereos hic terra vibrat distincta colores,

Semper flore novo frondens, fructuque recenti.

Hic fragiles solvunt calamos, animata vigore

Muneris ambrosii, spirantia cinnama odores.

Sed nec quod Medus redolet, vel crine soluto

Fragrat Achaemenius, quod molli dives amomo

Assyrius, messisque rubens Mareotica nardo,

Quod Tartessiaci frutices, quod virga Sabaei,

Quodque Palestinus lacero flet vulnere ramus,

Omnia certatim hunc congesta putabis in hortum.

Namque huc cuncta Deus pariter, quae singula certis

Accepit natura locis, conferta regessit:

Motaque dum leni vibrat nemus aura meatu,

Unum ex diverso nectar permiscet odore,

Fitque novum munus, sibi nulla quod asserat arbor.

Quoque tremens blando sensim iactata fragore,

Commotis trepidat foliis, sonat arbore cuncta

Hymnum silva Deo, modulataque sibilat aura

Carmina, nec vacuus vanum quatit aere motus.

Quippe apud auctorem, qui totum mole sub una,

Res rebus nectens, alterna lege retentat,

Nil temere fieri vel frustra credere par est.

Quin etiam speciosa, nemus, silvaeque coruscae,

Argumenta operum sunt, et plantaria rerum.

Nec dubium primi quin delicta ante parentis,

Hic sua fixissent pariter tentoria secum,

Gloria, simplicitas, studium, sapientia, veri

Diva tenax, prudentia, gratia, honorque, salusque,

Praeclarique animae affectus, atque inclyta virtus,

Et quicquid pulchrum orbis habet: quid denique paucis

Enumerare velim quam plurima munera verbis?

Iam satis hoc fidei est, laeto quod semine surgens,

Hinc arbor vitae, celeri petit aera pomis;

Illinc diverso nocitura peritia fructu,

Notitiam rerum suspendit ab arbore legis.

Ad gremiun sacri nemoris, quod silva coronat,

Fons scatet, et diti prolem virtute maritat,

Quadrifido tumidum laetus caput amne resolvens,

Ditior Oceano: iugi nam gurgite pronus

Ille suos donat latices, iste accipit omnes,

Nec turget tamen: at minor est, qui crescere tantis

Fluctibus infusis, quam qui decrescere nescit

Amnibus effusis: quorum primo ordine Phison

Prosilit exultans, fontis pars quarta beati:

Edens naturae quas dat prudentia dotes,

Gangetisque replet populos, atque indica regna

Distendit limo, terrasque et semina volvens

Quae facit arva serit, nudis qua squallet arenis

Aurea fulgentis inter ramenta metalli.

Hic ubi fulmineo rutilans carbunculus igne,

Ac viridi radiat fulgescens luce smaragdus.

Nec minor inde Geon, placidis sed mitior undis

Niliacas attollit aquas, arsuraque late

Diluvio tegit arva pio, coeloque repugnans

Temperat Aethiopum stagnis refluentibus undas.

Tertius hinc rapido percurrens gurgite Tigris

It comes Euphrati iuncta quos mole ruentes

Tellus victa cavo sorbet patefacto baratro:

Donec in Armeniae saltus ac Medica Tempe,

Quos non sustinuit, nec iam capit, evomat amnes.

Sed Tygris, nigro tanquam indignatus averno,

Prosilit aethereas motu maiore sub auras,

Et rursum spelaea subit, mersusque cavernis

Intus agit fremitus, et fortior obice factus

Multiplicatur aquis, atroque citatior antro

Exit et Assyrios celeri secat agmine campos.

Iustior Euphrates, diti qui gurgite largus

Irrigat arentes subiectae Persidis agros,

Mollibus elicitus rivis, atque omnibus aeque

Servit, et humanos totum se praebet in usus:

Donec siccus aquis, nomen quoque prodigus ipsum

Consummat terris, pelagi quod debuit undis.

6. Alcimo Avito, Poematum l. I, De mundi initio.

Est locus eoo mundi servatus in axe

Secretis, natura, tuis, ubi solis ab ortu

Vicinos nascens aurora repercutit Indos.

Hic gens ardentem caeli subteriacet axem,

Quam candor fervens albenti ex aethere fuscat.

Hic semper lux pura venit caeloque propinquo

Nativam servant nigrantia corpora noctem.

Attamen in taetris splendentia lumina membris

Captivo fulgore micant visuque nitente

Certior adcrescit conlatis vultibus horror:

Caesaries incompta riget, quae crine supino

Stringitur, ut refugo careat frons nuda capillo.

Sed magnum nostros quidquid perfertur ad usus,

His totum natura dedit telluris opimae.

Quidquid odoratum pulchrumque adlabitur, inde est.

Concolor his ebeni piceo de fomite ramus

Surgit, et hic eboris munus quae porrigit orbi,

Informis pulchros deponit belva dentes.

Ergo ubi transmissis mundi caput incipit Indis,

Quo perhibent terram confinia iungere caelo,

Lucus inaccessa cunctis mortalibus arce

Permanet aeterno conclusus limite, postquam

Decidit expulsus primaevi criminis auctor,

Atque reis digne felice ab sede revulsis

Caelestes haec sancta capit nunc terra ministros.

Non hic alterni succedit temporis umquam

Bruma nec aestivi redeunt post frigora soles,

Sic celsus calidum cum reddit circulus annum,

Vel densente gelu canescunt arva pruinis.

Hic ver adsiduum caeli clementia servat;

Turbidus auster abest semperque sub aere sudo

Nubila diffugiunt iugi cessura sereno.

Nec poscit natura loci quos non habet imbres,

Sed contenta suo dotantur germina rore.

Perpetuo viret omne solum terraeque tepentis

Blanda nitet facies, stant semper collibus herbae

Arboribusque comae: quae cum se flore frequenti

Diffundunt, celeri confortant germina suco.

Nam quidquid nobis toto nunc nascitur anno,

Menstrua maturo dant illic tempora fructu.

Lilia perlucent nullo flaccentia sole

Nec tactus violat violas roseumque ruborem

Servans perpetuo suffundit gratia vultu.

Sic cum desit hiems nec torrida ferveat aestas,

Fructibus autumnus, ver floribus occupat annum.

Hic, quae donari mentitur fama Sabaeis,

Cinnama nascuntur, vivax quae colligit ales,

Natali cum fine perit nidoque perusta

Succedens sibimet quaesita morte resurgit:

Nec contenta suo tantum semel ordine nasci

Longa veternosi renovatur corporis aetas

Incensamque levant exordia crebra senectam.

Illic desudans fragrantia balsama ramus

Perpetuum pingui promit de stipite fluxum.

Tum si forte levis movit spiramina ventus,

Flatibus exiguis lenique impulsa susurro

Dives silva tremit foliis ac flore salubri,

Qui sparsus terris suaves dispensat odores.

Hic fons perspicuo resplendens gurgite surgit:

Talis argento non fulget gratia, tantam

Nec crystalla dabunt nitido de frigore lucem.

Margine riparum virides micuere lapilli

Et quas miratur mundi iactantia gemmas,

Illic saxa iacent; varios dant arva colores

Et naturali campos diademate pingunt.

Eductum leni fontis de vertice flumen

Quattuor in largos confestim scinditur amnes.

Euphraten Tigrinque vocant, qui limite certo

Longa sagittiferis faciunt confinia Parthis.

Tertius inde Geon, Latio qui nomine Nilus

Dicitur, ignoto cunctis plus nobilis ortu.

Cuius in Aegyptum lenis perlabitur unda

Ditatura suam certo sub tempore terram;

Nam quotiens tumido perrumpit flumine ripas

Alveus et nigris campos perfundit harenis,

Ubertas taxatur aqua caeloque vacante

Terrestrem pluviam diffusus porrigit amnis.

Seguita descrivendo le innondazioni del Nilo, dopo di che parla del Fison. Trascrivo qui, perchè si possano paragonare con quelli di Alcimo Avito e degli altri, alcuni versi del poemetto De Phoenice, ove si descrive il bosco del sole, e alcuni del carme II del Panegirico ad Antemio, ove gli orti del sole sono descritti dal cristiano Sidonio Apollinare.

De Phoenice.

Est locus in primo felix oriente remotus

Qua patet aeterni ianua celsa poli:

Nec tamen aestivos, hiemisque propinquus ad ortus,

Sed qua sol verno fundit ab axe diem.

Illic planicies tractus diffundit apertos,

Nec tumulus crescit, nec cava vallis hiat.

Sed nostros montes, quorum iuga celsa putantur,

Per bis sex ulnas eminet ille locus.

Hic solis nemus est, et consitus arbore multa

Lucus perpetuae frondis honore viret.

Dum Phaetontaeis flagrasset ab ignibus axis

Ille locus flammis inviolatus erat.

Et cum diluvium mersisset fluctibus orbem,

Deucalioneas exsuperavit aquas.

Non huc exangues morbi, non aegra senectus,

Nec mors crudelis, nec metus asper adit,

Nec scelus infandum, nec opum vesana cupido,

Aut Mars, aut ardens caedis amore Furor:

Luctus acerbus abest, et egestas obsita pannis,

Et cura insomnis et violenta fames.

Non ibi tempestas, nec vis furit horrida venti,

Nec gelido terram rore pruina tegit.

Nulla super campos tendit sua vellera nubes,

Nec cadit ex alto turbidus humor aquae.

Sed fons in medium est, quem vivum nomine dicunt,

Perspicuus, lenis, dulcibus uber aquis.

Sidonio Apollinare.

Est locus Oceani, longinquis proximus Indis,

Axe sub Eoo Nabathaeum tensus in Eurum,

Ver ubi continuum est, interpellata nec ullis

Frigoribus pallescit humus: sed flore perenni

Picta peregrinos ignorant arva rigores.

Halant rura rosis, indescriptosque per agros

Flagrat odor: violam, cytisum, serpilla, ligustrum,

Lilia, narcissos, casiam, colocasia, calthas,

Costum, malobathrum, myrrhas, opobalsama, thura,

Parturiunt campi: necnon pulsante senecta,

Hinc rediviva petit vicinus cinnama phoenix.

Hic domus aurorae rutilo crustante metallo,

Baccarum praefert lenes asprata lapillos.

7. Oratio de Paradiso, attribuita a San Basilio Magno, versione latina, nel t. 1 delle Opere, ediz. di Giuliano Garnier, Parigi, 1721[442].

Quemadmodum enim hominem eximia ac singulari formatione prae reliquis animantibus dignatus est, sic et hominis domicilium suae opus dexterae voluit: delecto loco idoneo, omni creatorum praestante natura, cui ob celsitatem nullae umbrae obtunderent, decore mirabili, tuto situ, quod cunctis emineret, splendido, ac quod omni siderum ortu collustraretur, limpidissimo circumfuso aere; partium anni temperatione jucundissima simul optimaque. Ibi igitur Deus paradisum plantaverat, ubi non ventorum vis, non anni tempestatum intemperies, non grando, non ignei turbines, non procellae, non contorta ac violenta fulmina, non glacies hyemalis, non veris humiditas, non aestatis ardor ac aestus, non autumni siccitas, sed temperata pacataque anni temporum mutua concordia, singulo quoque proprio convestito decore, et quod a vicino nihil sibi insidiarum timeret.... Terra illa opima mollisque, ac quae prorsus melle manaret ac lacte, atque ad omne fructum genus edendum esset idonea, fertilissimisque aquis circumflua. Aquae ipsae perpulchrae ac dulces valdeque tenues ac limpidae, quae et aspectu plurimum recrearent, ac quam oblectarent majorem quoque utilitatem praeberent..... Exinde in eo plantavit genus omne pulcherrimarum stirpium, quae et aspectu summam gratiam haberent, et summam gustu homini dulcedinem praeberent..... Sane quidem nec hic desunt prata florida, aspectuque perpulchra ac grata..... Illic vero flos, non ad breve effulgens tempus, tumque deficiens, sed perennem jucunditatem ac sempiternam habens; aspectum gratum ac immortalem, fruitionem indelebilem; fragrantia, omnis taedii expers; coloris suavitas jugiter effulgens..... Ipsa quoque stirpium venustas, quae et ipsa conditoris opificium ac plantationem deceat, quaecunque sarmentitiae sunt et quae fruticosae, quae unistirpes, multiramae, alticomae, opaca viriditate, foliis deciduae, semper foliatae, quae folia exuant, semper virentes atque floridae, frugiferae, infrugiferae; quarum aliae usui destinatae sunt, aliae conferant ad jucunditatem fruendam; praestantes omnes proceritate et venustate, opacae ramis, comis virentes ac floridae, fructibus scatentes, quae aliam atque aliam cum utilitatem tum oblectationem ubertim praebeant..... Ibi et avicularum omnigenum genera, tum pennarum flore, tum nativo concentu atque garritu, miram quamdam a se jucunditatem spectantibus offerentia; ut nullo non sensu homo liberalissime acceptus, qua visu, qua auditu, qua tactu, qua olfactu ac gustu affatim deliciaretur. Cum volucribus erant et terrestrium animalium omnigena spectacula, sicura omnia et mansueta; pari cunctis secum indole ac ingenio, sic audientia ac loquentia, ut nullo negotio intelligerentur.....

8. Teodulfo, Carmina, De Paradiso.

Primus amoena tenens factoris munere rura

Helisii celsi tum bene factus homo,

Floribus umbriferis vitam peragebat in arvis,

Quo, paradise, tuus vernat amoenus ager.

Florigeras sedes, iucundo et murmure rivos,

Undique stipatos floribus atque rosis.

Arborei foetus vario quo stipite pendent,

Perpetuo numquam desit ademtus ei.

Illic multigeni pariuntur cespite flores,

Malorum fructus fertilis almus ager.

Quo crepitans croceum pirum rubet arbore, foeta

Ficus odorifero flore virescit ubi.

Puniceo tellus flavescit cortice pomo,

Et laurus redolet, mirtus opaca simul.

Lenta liquore madens, geminis et turgida baccis

Quove canis olea stat onerata suis.

Arbor in immensum spaciatur nomine vitae

Helisii medio e vertice surgit eri.

Mille soporatas profert pulcherrimus herbas

Campus inauditus, quas dat amoenus ager.

9.

Bellissima è la descrizione che del Paradiso terrestre si legge nel poemetto Fênix di Cinevulfo, ma alquanto troppo lunga, talchè non mi sembra opportuno di qui riferirla. Se ne può vedere una versione tedesca nel libro di F. Hammerich, Aelteste christliche Epik der Angelsachsen, Deutschen und Nordländer, Gütersloh, 1874, pp. 105-8.

10. Arnaldo di Bonneval (Arnaldo, Ernaldo, Arnoldo Carnotense), De operibus sex dierum.

Emanabat e medio fons vitreus irrigans et humectans omne gramen radicitus, nec tamen redundans enormiter, sed elapsu subterraneo totam horti illius aream imbuens. Frondes patulae in proceris arboribus subiecta gramina obumbrabant; humorque inferior, et superior temperies virorem perpetem in cespite nutriebant. Aderat aura meridianis horis si quis forte erat vaporem abigens et propellens. Locus omnino nivium ignarus et grandinis, et perpetui veris aequalitate iocundus. Erat ex fructibus et ipsis virgultis aromatica, et ex ipsis truncis pinguedines pigmentariae erumpebant. Stillabat storax, et liquor balsami, ruptis corticibus, ultra pavimenti crustas affatim imbuebat. Defluebant per prata nardina unguenta spirantia; et gummis, stillantibus sine praeli violentia, tota undique regio illa innumeris perfundebatur odoribus.

Seguita descrivendo le altre meraviglie, da cui tutti i sensi erano allietati, e, insieme con la fonte che versava acque vitali, celebra le frutta squisite, il canto ineffabile degli uccelli.

11. Bernardo Silvestro (Bernardo Carnotense), De mundi universitate, l. I.

At potius iacet aurorae vicinus et euro

Telluris gremio floridiore locus.

Cui sol dulcis adhuc primo blanditur in ortu,

Cum primaeva nihil flamma nocere potest.

Illic temperies, illic clementia caeli

Floribus et vario gramine praegnat humum.

Nutrit odora, parit species, pretiosa locorum,

Mundi delicias angulus unus habet.

Surgit ea gingiber humo surgitque galanga

Longior, et socio baccare dulce thymum.

Perpetui quem floris honor commendat acanthus

Grataque conficiens unguina nardus olet.

Pallescitque crocus ad purpureos hyacinthos,

Ad casiae calamos certat odore macis.

Inter felices silvas sinuosus oberrat

Inflexo totiens tramite rivus aquae.

Arboribusque strepens et conflictata lapillis

Labitur in pronum murmure limpha fugax.

Hos, reor, incoluit riguos pictosque recessus

Hospes, sed brevior hospite primus homo.

Hoc studio curante nemus natura creavit,

Surgit fortuitis cetera silva locis.

12. Gotofredo da Viterbo, Pantheon, parte I; Memoria saeculorum, parte I. I manoscritti offrono grande varietà di lezione.

Est locus excisus, nullo prius ordine visus,

Nec prius auditus; terrestris id est Paradisus,

Floribus orditus deliciisque situs.

Germinat haec illud vitae memorabile lignum,

Scire bonum dat sive malum laudabile signum,

Quo mors aut vita pendula stabat ita.

Pars quasi facta poli regia vacat illa decori,

Non patet algori, neque subditur ipsa calori,

Dans habitatori non ibi posse mori.

Civibus angelicis meruit locus ille beari,

Fluminibus variis varia statione rigari,

Gemmas mirificas alveus ille parit.

Flumina bis bina Paradisus habere notatur;

Tigris et Euphrates Phisonque Gehonque vocatur,

Aurum cum gemmis fluminis unda vehit.

Optima per fluvium currentia poma tenentur,

Infirmis oblata viris medicina videntur,

Solus odoratus sanat odore caput.

Non oculus vidit, nec homo valet ore fateri,

Nulla beatorum valet optima vita mereri

Quae Deus hic sanctis dona daturus erit.

Cherubin et Seraphin reserant portas Paradisi,

Ensibus eversis per eam sunt currere visi,

Mens mea cum sanctis illa videre sitit.

13. Alessandro Neckam, De laudibus divinae sapientiae, dist. V.

Ausi sunt veteres terram censere rotundam,

Quamvis emineat montibus illa suis.

Quid quod deliciis ornatus apex paradisi

Lunarem tangit vertice pene globum?

Hunc spaciosa locum generosaque vitis amoenat,

Et nitidi fontes fontiferumque nemus.

Hortum nobilitat preciosi gloria fructus,

Non arbor sterilis crescere novit ibi.

Ventorum rabiem cum densis nubibus infra

Se vidit, insultus aeris omnis abest.

Ultrices scelerum non sensit aquas cataclismi,

Nec novit tumidas Deucalionis aquas,

Raptus Enoch subito, curruque levatus Helias,

Illic tranquillae gaudia pacis amat;

Athletae Domini precursoresque secundi

Adventus, fidei lumina clara sacrae.

Convincetur ab his sanctorum publicus hostis,

Mons Olei mortis conscius ejus erit.

Hic mons, a prima nascentis origine mundi

Conditus, aurorae regna propinqua tenet.

14.

Nel poema latino di cui ho riferito alcuni versi nella n. 115 al cap. II, si leggono pure questi altri, che compiono la descrizione.

Aura leni sibilo tempus narrat vernum,

Et, ut verum fatear, ver est hic eternum;

Hic pratorum gloria, gaudium par ternum,

Virens, florens, redolens, habet ius supernum.

Odor florum, fructuum, arborum, herbarum,

Tago fluctus induens aurum harenarum,

Humi sparsa rutila sidera gemmarum,

Addunt indicibile ius deliciarum.

Non hic asper carduus, rampuus vel urtica,

Non infelix lolium pululans cum spica,

Arborum vel olerum non stirps inimica:

Queque sunt hic consona, quia sunt aprica.

Non hic estus ingruit, ymber vel tempestas;

Fame, siti, frigore, sors, hic non infestas:

Adam, nisi rueret manus per incestas,

Esset horum omnis omnibus potestas.

15. L'ymage du monde, l. II, cap. 2. (Dal ms. L, IV, 5 della Nazionale di Torino. Trascrivo il passo esattamente quale ivi si legge).

La premiere region d'Aise

Est Paradis, li lieux plain d'aise,

Si plain de joye et de solas

Que nus n'y puet devenir las,

Ne veillier de nulle partie.

Layens est li arbre de vye.

Qui auroit mengier de ce fruit

Jamais ne morroit jour ne nuyt.

Mais nuls hons aler n'y porroit

S'angles ou dieu ne l'y menoit,

Car tous est claus de feu ardant

Qui jusqu'as nues va flambeant.

Layens une fontaine neist

Qu'en iiij fluns devisée est,

Dont ly uns d'eulx Fyson a non,

Ou Gange, ainsi l'appelle on,

S'en va par Ynde loing et pres,

Et sort du mont Artabanes,

Et siet par devant Oriant,

Et chiet en la mer d'Occidant.

Li autres, Gyons ou Nilus,

Entre en terre ung petit ensus,

Et par dedens terre s'en court,

Tant qu'em la Rouge Mer ressort,

Et toute Europe avironne,

Si qu'em une parties se donne,

Et va par Egypte courant,

Tant qu'il rechiet sur la mer grant.

Tygris et doncques Euphrates

Sordent en Germenie[443], pres

D'une grant montaigne environ,

Qui mont Pethoatus a nom,

Et s'en vont par mainte contrée.

Jusqu'à tant qu'il ont rencontrée

La mer moyenne, ou il se fiert,

Si com leur nature requiert.

De ce Paradis tout entour

A lius moult divers en main tour,

Car nus hons n'y porroit trouver

Point de son vivre n'abiter,

Pour bestes crueuses et fieres

Qui la sont de maintes manieres:

La sont jaiant et chenelieu,

Qui tout devorent comme leu.

16. Baudouin de Sebourc, ediz. Bocca, Valenciennes, 1841, c. 15 (Cf. pp. 120-1).

Et quant Baudewins vint à che lieu avenant,

Ne vit tour, né chastel, né dongon, en estant;

Fors arbres qu'en tous tamps sont vert et fruit portant.

. . . . . . . . . . . . . . . . . . . .

Et li doy chevalier n'i font arrestement,

En paradis terrestre sont entré liëment:

De trestoutes manières d'oysiaus du firmament

I ost-on le son chanter si douchement,

Que de la mélodie n'a, el mont, si dolent

Qui n'en fust resjoïs à che démainnement.

Adès i fait estès, n'i keurt pluie né vent;

Li arbre y sont tout vert, en tous tamps, vraiëment.

Li fruit y sont pendant, sans chéoir nullement,

Né jà ne kerra fruis, s'escripture ne ment,

Dès-si jusques au jour du très grant jugement

Que Diex fera le monde finer parfaitement.

17. Rudolf von Hohen-Ems, Weltchronik. (Doberentz, Die Erd- und Völkerkunde in der Weltchronik des R. v. H.-E. Zeitschrift für deutsche Philologie, vol. XIII (1882), p. 172).

Daz irdensche Paradis,

daz nach dem wünsche alle wîs

lît, daz ist das hôhste lant,

daz in dem teil ist lant genant.

daz muoz — als uns diu wâhrheit seit —

unbûhaft al der menscheit

von grozer unkünde sîn,

wan ez ein mûre fiurîn,

diu hôhe durch die lüfte gât,

beslozzn und umbevangen hât;

dar ûz Tygris und Physôn

Eufrâtes unde Gêôn.

diu vier wazzer, fliezent

ûf die erde, und begiezent

diu lant und machent mit ir kraft

die erde fiuhte und berhaft.

Zwischen dem Paradîse lît

manic lant und îsel wît

unbûhaft âne bû erkant

unz an diu bûhaften lant:

wan in der wüeste und underwegen

ist wüester wilde vil gelegen;

dar in sô vil gewürmes lît,

und tiere, daz ze keiner zît

nieman drinne mac genesen

noch mit deheinem bûwe wesen

in den wüesten landen dâ.

18. Jacob van Maerlant's Spiegel historiael, edizione di Leida, 1857-62, parte Iª, l. I, c. 17.

Dat paradijs es sekerlike

Dat oest ende van erderike,

Vul bomen van goeder maniere,

Vul van elken crude diere.

Daer es in des levens hout,

Ennes daer in no heet no cout,

Maer getemperde lucht ende reine.

In midden so es eene fonteine,

Die dat proyeel can verchieren,

Ende deelt hare in viere manieren.

Noint man wits diere in comen conde,

Sint dat Adam dede die zonde;

Want een mir van viere claer

Gaeter omme, dat es waer

Alsic wel sal doen verstaen:

Daers Enoch ende Helyas in gedaen.

19. Jan Deckers, Der leken spieghel, l. I, cap. 21 (Werken uitgegeven door de Vereeniging ter bevordering der oude nederlandsche Letterkunde, vol. I, Leida, 1844, pp. 77-8).

Dit paradijs, heb ic verstaen,

Es recht int oeste ghestaen,

Ende es so schoene, dat gheen man

Te vullen gheprisen en can,

Van boemen, van cruden mede,

Ende van alderhande chierhede.

Daer en is noch hongher no dorst,

Onghewedere, coude no vorst,

So zuet is daer die lucht ende stille.

Daer en is gheenen onwille,

Daer die creatueren souden

Eeuwelijc leven sonder ouden.

Alle ghenade ende onghenaden,

Die ons comen vrouch ende spade,

Die ons God sent, deeuwege vader,

Comen uten oesten allegader;

Die inghele oic, waerlike,

Want het es daensichte van hemelrike.

. . . . . . . . . . . . . .

In des paradijs pleyne

Springhet eene scone fonteine,

Die soe groot es, heb ic verstaen,

Datter vier rivieren af gaen.

Dese loepen in cruus wijse

Te vier sijden uten paradise.

Elke mach wel also groot zijn,

Off meere dan die Rijn.

Dit sijn haer namen, sijts ghewes:

Physon, Gyon, Tygris, Effrates,

Die meenich lant ende meneghe stat

Verversschen ende maken nat,

Daer waters breke soude wesen,

En daet die planteyt van desen.

Men vinter oic in saphiere,

Ende alderhande ghesteente diere,

Die herde weert sijn ende fijn,

Ende van groter macht oic sijn.

20. Federigo Frezzi, Il Quadriregio, l. IV, capp. I e II.

. . . . . . . . . . . . . . . . .

Quando fui presso al fin di quel cammino,

Il Paradiso vidi, ch'è terrestro,

Il qual fe' Dio per singolar giardino.

E s'egli è bello pensisi il Maestro

Il quale il fece, e posel dove il sole

Ha più virtù, e 'l cielo, a lato destro.

Lì era un pian di rose e di viole

E d'altri fiori, e di maggior fragranza

Che qui, dove siam noi, esser non suole.

Che ogni frutto, quanto ha più distanza

Da questo loco, tanto ha vertù meno,

E quanto più s'appressa in virtù avanza.

Tra quelli fiori e l'aere sereno,

Tra le melodie dolci di quel piano,

Io trapassai di dolci canti pieno.

Da quel giardino er'io poco lontano,

Ch'io vidi un serafino in sulla porta,

Ch'è posto lì da Dio per guardiano.

L'angelo concede l'entrata, e Minerva s'accomiata dal poeta, affidandolo alla guida di Enoch ed Elia, che lo conducono a vedere le meraviglie del beato giardino. Ecco prima l'arbor senza fronde, l'albero della scienza del bene e del male (v. più sopra, p. 28); ecco, dopo, l'albero della vita:.

Poscia trovammo la pianta più bella

Del Paradiso, la pianta felice,

Che conserva la vita e rinnovella.

Su dentro al cielo avea la sua radice,

E giù inverso terra i rami spande,

Ov'era un canto che qui non si dice.

Era la cima lata e tanto grande

Che più, al mio parer, che duo gran miglia

Era dall'una all'altra delle bande[444].

Enoch spiega al poeta la virtù della pianta, e gli narra di Seth, come ne tolse il ramoscello, che fatto albero a sua volta, porse il legno onde fu formata la croce, e gli dà ragione della mitezza di temperatura onde il luogo si allieta; Elia lo ammaestra circa i fiumi che nascono dal gran fiume paradisiaco.

Poi ci movemmo per le adorne strade

Tralla fragranza e soavi melode,

Tra nettar dolci in scambio di rugiade.

Ivi ogni senso si rallegra e gode:

Alla verzura si conforta il viso;

L'orecchie a' canti degli uccelli ch'ode.

Rallegra tutto il cor quel Paradiso.

Ivi ogni cosa intorno m'assembrava

Un'allegrezza di giocondo riso.