LI.
Alcuni scarpellini promettono di cavar marmi a maestro Domenico Bertini, agente del cardinale Giulio de' Medici.[611]
In nomine etc. Die III novembris 1523.
Antonius et Iacobus olim Petri Guidi de Torano, et Antonius, cognominatus Leo, olim Puleghe de Torano, ambo simul promiserunt magistro Dominico Iohannis Bertini de Septignano, districtus Florentie, tanquam agenti et negotiorum gestori in Valle Carrarie pro reverendissimo domino, domino Cardinali de Medicis, presenti, stipulanti et recipienti nomine et vice prefati reverendissimi Domini, avellere et facere eidem de eorum cavea sita al Polvaccio petios sex marmorum alborum sine aliqua macula vel pilis, secundum mensuras quas dictus magister Dominicus dabit eis vel alicui eorum, illosque consignare eidem positos in barca eorum propriis expensis, pro illo precio et preciis de quibus et prout et sicut alias dicti Leo etc. convenerunt cum magistro Michaele Angelo Ludovici Bonarote, scultore florentino, in instrumento rogato manu mei notarii sub suo tempore et datali, ad quod pro veritate debita habeatur relatio. Et hoc promiserunt facere hinc ad et per totum mensem decembris proxime futuri, salvo iusto impedimento etc.
Actum Carrarie etc.
Archivio Buonarroti. Firenze, 14 di giugno 1525.