L.
Maestro Domenico Bertini da Settignano sborsa certi danari a Marco di Rosso da Carrara per conto di Michelangelo.[610]
In nomine etc. Die XIII novembris 1522.
Pateat per hoc publicum instrumentum qualiter magister Dominicus de Septignano lapicida fuit citatus et requisitus in iudicio et coram domino Vicario Carrarie ad instantiam Marci Rubei de Carraria, in eo et pro eo quod ipse Marcus ad instantiam magistri Petri de Carona, Valle Lugani, negociorum gestoris magistri Michaelis Angeli Bonarota, scultoris florentini laboravit.... marmora, quibus pro mercede sua ipse Dominicus restabat habere ab ipso magistro Petro, nomine dicti magistri Michaelis Angeli ducatos duos auri latos, prout via iuris visum est computum per Petrum olim Mathei Casoni et Leonem de Torano a iure electos: ex quo constitit ipsum Marcum esse creditorem dictorum duorum ducatorum. — Quapropter dictus Marcus sciens ipsum magistrum Dominicum habere in manu aliquam pecunie quantitatem ipsius magistri Michaelis Angeli, de iure et a supradicto domino Vicario fuit coactus et compulsus numerare et dare ipsi Marco dictos duos ducatos. Et sic in presentia mei notarii idem magister Dominicus actualiter ibidem numeravit et dedit ipsi Marco in auro duos scutos auri imperiales et residuum in moneta argentea etc. Renuntians etc.
Actum Carrarie etc.
Archivio Comunale di Carrara. Carrara, 3 di novembre 1523.