II
LE EGLOGHE FINALI DELLA «ZANITONELLA>>
[Delle postille marginali riproduco in nota le sole didascalie riferentisi all'azione rappresentata: quelle glottologiche sono inserite nel Lessico.]
ECCLOGA SEXTA
QUA INTRODUCUNTUR TONELLUS ET PEDRALUS QUI AMBO INEBRIANTUR
TO. O fortuna mihi nimium rabiosa tapino, o quae sola faves poltronibus atque ribaldis, qua causa tanti per te mihi dantur afanni? Cur mihi non streppas animam de corpore tandem? Nonne foret melius semel hunc sborrare fiatum, omnibus in giornis quam mille morire fiatas? Est fortuna quidem merda merdosior omni, et tamen a multis tu zuccarus esse videris. Quos tales utinam cagasanguis amazet adessum, namque ficaverunt speranzam firmiter omnem in te, quae tandem das, oyme corada, malannum. Indarnum studui tibi pro servire gaioffae, sed mihi voltasti cervellum more gazani, deque meo penitus privasti ladra piacero. PE. Quid sturbulentus facis hac, Tonelle, sub umbra? Nunc ego rampatus longam scalvare pioppam, ut viridi possem foiamine pascere vaccas, audivi lacero te suspirare magono. Deprecor, ut quod habes voias buttare deforam. Tu scis non pocum strictos nos esse parentos, scis quantum savius villa sum dictus in ista, conseium quapropter ego dabo forte galantum per quem lassabis doiam, Tonelle, dabandam, forsan et altorium quemquam donabo chiloium. TO. Nunc nunc pensabam quod me tentare venires, hinc fuge, perque tuum vadas, Pedrale, viazzum. Ad corpus sancti, quod blasphemabo lupini, [Irascitur Tonellus.] si, Pedrale, loco non te distollis ab isto nos plusquam cinquanta duos parebimus esse. PE. Nonne tibi dico quam sis, Tonelle, maruffus? Scire tuos guaios modo quaero daturus aiuttum, et vis ad primum mihi testam rumpere tractum? [Sumpserat nam bastonem.] TO. De guarda guarda, non magnus bastat afannus, qui mihi cantono milzam rosegavit ab omni, si non hic etiam me disturbare veniret. Expecta, poltrone, volo tibi rumpere schenam, forsan pentibis mihi nunc venisse davantum. PE. Vade pianinum, rogo te, mi care Tonelle, iam non ira viri stravacatur more ledami. Num, poverelle, tuum patieris battere barbam? TO. Si tibi perdono, veniat mihi cancar adessum, quamvis deberem subtilem perdere bragam, quam soleo tantum festivis ferre diebus. Guarda, vilane, volo nunc me sborare daverum. PE. Horsu ne facias, es mattus? vade, padimma. Qui sumus, an nescis? sta retro, dico, Tonelle. Mo, sagurate, tuum sic vis tractare Pedrallum, nescis quam cari sotii sumus atque parenti? Sic tua de proprio cascat mermoria scanno? Sta retro, si vis, non dixi, non ego feci tam grandem cosam per quam me battere debes. TO. Nonne tibi dixi de prima, vade, Pedrale? Aut quod deberes oculis te tollere nostris? Cerne meos vultus, si vis cognoscere doiam. [Vultus est animi index.] PE. Do, compagne, tibi perdonum, doque rasonem; te quia cognovi nimiam sburlasse gramezzam, deque tuo birlo mentem butasse stravoltam. Post haec excuso si te furor illico brancat, namque tuum fratrem Bertol, patremque Maionem cognovi pauca boriolos essere causa. Ergo, Tonelle meus, cordoium pone dacantum, atque tuum tanto de inflazine cava magonem. Dicito cuncta mihi, tibi sum, Tonelle, fidelis. Ne, meschine, velis tantum lagnare, quod inquis? Non parlas? de butta foras codesella venenum. Nil mage debilitat vel nostros incoquit artus pectore sub tacito, quam mens agitata dolentis. Corneus hac animam profudit sorte Ioannes. [Corneus Johannes.] Et licet hic vermis tua rodat corda cativus, cuncta sed ad carum compagnum dicere debes, qui mala cervelli pensiria pacificagat, dummodo cuncta sibi, nil servans, significagat. TO. Quid, Pedrale, modo mihi tantum rethoricagas? Vin quod ego dicam tibi verum? pone culamen. [Pone culamen pro sede.] Unxisti forsan musum, vel forte bibisti, et mihi nescio quo vis predicare proleccho? Nunquid ego potero sine naspo svolvere filum? Si mihi sorbottum vini fers dando fiascum, cuncta recunctabo, sic vox ladinior exit. PE. Si tibi non bastat vinum, quin? carpe botazzum. Pedrallus tuus est; barilottus, et iste lorettus sunt ad comandum cari mea cuncta Tonelli. TO. Clo clo, quam bonus est, refero tibi mille cotalas. [Post potum in qua sal positum fuerat paulatim ambo inebriantur.] Dicere sed quid ego tibi nunc, Pedrale, volebam? PE. Do angonaia, tulit sensum fortasse barillus? Est poca, crede mihi, quam suffers pena, Tonelle. Gratta caput, capitis revocat grattatio mentem. TO. Quos habeo drentum quantum bene nosco travaios. Attamen ipsorum per adessum nescio causas. Cras dicam, postquam mangiavero quinque menestras, sive fasolorum vel tres vel quinque scudellas. [Nam in alio loco: «sensumque fasolus aguzzat».] An sed ego tandem memoro, Pedrale sodalis, o cancar, quantas habeo sub pectore doias. Non bastat quod me tormentant, sed codesella iam quasi sborravi medio de ventre fiatum. Non tibi sanglottos, tibi nec suspiria dico, qui per iter colli vellent exire deforas, sed quia sunt troppi braghae sorrantur ab imo, et sic efficiunt suspiria saepe corezas. Attamen hanc nostram postquam vis noscere poenam, dicam; quaeso, tuas distende parumper orecchias. Credo scias, Pedrale meus (si forte recordas), quod mea fomna super cervellum lantcur habebat, cuius ventronem tantus cruciabat afannus, quod sic non sbraiat cum perdit vacca vedellum. Ad corpus cigni finaliter illa morivit. PE. Ayme, Tonelle, quid est quod dicis cancar adessum? Thomasina tibi mancavit? Buscha del mi, [Carmen sophotonicon.] non ego dico tibi verum, Tonelle, sciebam. Da mihi perdonum, magnam tibi praesto rasonem. Nunquam pensassem quod te dolor iste piasset, cur non andasti civitati tore medecchum? Hi faciunt nostros tam saepe guarire patronos. TO. Do cancar veniat merdecchis atque ciroitis nam ladri fomnam simul et mihi trenta doinas robbarunt sine quis melius Thomasa guarisset. Ante suos tantos implastros atque cirottos ipsa civabatur melius, meliusque cagabat, de pampardellis cum vino quinque menestras mangiabat, post quas parlando stabat alegra. PE. Cur pinfen ergo chiamasti ante medecchum? TO. Mo angonaia, fuit prae noster don Iacominus, in cuius chieregam giandussa nascere possit. [Trocheus pro spondeo.] PE. O menchione, fidem prestasti don Iacomino? An nescis quoniam monesi, fratresque, pretique nos omnes vellent meschinos saepe morire, ut de candelis guadagnum fiat avancis? Si, Tonelle, suas vis truffas noscere, scolta. Una super coxam Bertoli venerat olim phistula, qua sursum calzas tirrare cedivit. Illico frater adest Polus, scis ille romittus qui becchi portat barbam, venditque badilos, cum quibus ad dominum barberum nettat orecchias. [Auriscalpia intellige.] TO. An, scio, iudeis impegnat saepe capuzzum, atque braviarium domenticat intra tavernas. PE. Est, est, tu noscis sed quid contare volebam? TO. Dicebas quod panza tibi dolet, atque padronus, mangiasti nimium; lenta, Pedrale, corezam. PE. Nescio si potero lentare, tuf; altera: tuf tof. [Descriptio petezantis.] TO. Non, giandussa, aio sic te mollare corezam; dico centuram qua cingeris o cagalochium. Guastatur tempus, ne forte bagnemur eamus. [Operatio vini quod modo biberat.] PE. Imbriagatus eris, Tonelle, nimisque bibisti. Ecce stat ad mediam gambam sol altus et inquis: guastatur tempus, ne forte bagnemur eamus. Sed narrare unam volo nunc, Tonelle, cotalam, panzonicam dicunt multi, multi quoque follam. TO. Dic, sed cur vadunt in circum prata, paësus? En casamenta volant, sta saldus, barba Pedrale. Tuque volas, sine me quo vadis? sta, cagasanguis. Cur tam cuncta volant? capris incago daverum. PE. Es coctus plus quam crudus, Tonelle sodalis. Ac ego non liber sum totus, cerno serenum paulatim coelum fumanis undique tegi. Sta, Tonelle, susum; quod cascas? surge, gaiarde. Huic te branca palo manibus, da brachia circum. Heu quia non unum video, sed mille Tonellos. [Hic innuit poëta non unum solum insanire sed mille.] TO. Ac ego non unum cerno, sed mille Pedralos. O quantae pegorae pascendo per aëra vadunt, turchinamque suo portant in tergore lanam. PE. Nil dubita, Tonelle, palum ne desere, donec haec mala transcendant digesto tempora vino. I, quantas video cornacchias atque civettas. TO. Non sunt cornacchiae, non sunt, Pedrale, civettae, sed quem taccatum fers in galone botazzum, implevit testam vino, sensumque chimeris. Ecce lacum Paiae video, nodabimus ambo. Disvestire libet, sum nudus, tolle camisam. Te quoque fac nudum, Pedrale, lacumque per hunc na. PE. Ecce nato, sed fresca nihil mihi Paia videtur atque cavant nobis oculorum lumina buschae. TO. Me miserum, Pedrale, iuva, meschinus anegor, in gambam venit granfus, da cancar aiuttum. PE. Quomodo succurram? quin? rursum tolle fiascum. TO. Da cito, ne indusia, morior, cito praebe botazzum. En bibo, tuque bibas, scampavi grande periclum. Sic morzare focum focus alter saepe probatur. Namque serenantur coeli, stat fixaque tellus, sum Tonellus ego, tuque es, Pedrale, Pedralus, quaeque suo primo res est tornata paëso. Thomasina tamen mancat mihi sola, quid ayme sperandum est dum nostra subest huic vita biformi fortunae? PE. Mors sola, quod ergo quiesce. Nam mortalis erat quam luges femina, dormi.
ECCLOGA SEPTIMA
Idem Petralus, Tonellus, Gelmina et Bigolinus
PE. O Tonelle, leva sursum, dormivimus horas quattuor, ast oculos somno quoque gesto gravatos. Quam iuvat in primis postquam dormire calamus [Calamus—cessamus.] seu ter sive quater pancae distendere pellem. TO. Sic faciunt asini poltrones, non tamen illos dico quadrigambes portantes tergore sommas, ast asinos quos villa facit Bardella bigambes. Sed quam velle mihi peradessum dicere follam coepisti, quando volitare per aëra grillos vidimus, et stantes circun girare paësos, incipe, non ultra e scala in cantiribus ibis. PE. Res bosiarda quidem non est, Tonelle, daverum quam recitabo, tamen quid me donabis ob istam? TO. Ne dubita, codesella, nucum tibi trenta garillos servo, quos feci, ni credas respice nigras ecce manus, haec dona tuae sint apta fadighae. Si tamen his forsan tracto te more putini quem nux contentat, seu pomum, sive ceresa, est medaia mihi de fino facta piumbo in qua sculpta (viden?) stat sancta Maria Loreti. [Sic dicens accipiebat eam extra bursam.] Hanc, Pedrale, tuo poteris taccare capello, sub qua comparet vel flos vel penna caponis. PE. Sum contentus, ego pulchram narrabo cotalam. Tempus erat quando nos maior freddus agiazzat, duraque sub vento schiappatur terra Boraso, celsa covertatur nivibus montagna bianchis, invidriantur agri, candelae ad culmina pendent, [Candelae glaciei.] paupertas nullo se stringit tecta gabano, nec scaldare potest per buccam rancida furnum. [Proverbium.] Supra palmuzzos manuum dum saepe sbadacchiat has magis infreddat, quia fert in corpore giazzam. Tunc ego (sic nobis est semper usanza vilanis) pergere decreram solus solettus ad urbem, patronoque meo porcellum ducere grassum. Protinus excalcis pedibus (nam dura per arva vel per gasones potuissem frangere scarpas) ire comenzavi porcum stimulando goiolo, ipsius ad gambae calcagnum corda tacatur, quae sua sit varias per stradas aequa guidatrix. Non rectos unquam senteros ille tenebat, nunc partem dextram brancabat, nuncve sinistram… sed mea me clamat Gelmina. GEL. Pedrale, quid? o lá. PE. Sentisti? venio, quid poscat vado videre, iamque retornabo tibi nunc recitare facendam. [Venio, dicit alte, respondendo Gelminae; reliqua dicit contra Tonellum.] TO. Vade cito, pergam fra tantum vertere capras quas Benvegnuti video disperdere vignas. [Sic dicens recedit et suo arieti convicia dicit.] Quid, becchone, facis? veniat tibi morbus in occhis. Ad corpus lanchi, si virdum branco tracagnum forsan in alterius campos non stare docebo. Quod crodare zosum possint tibi cornua, vien qui. Cui dico? torna, veniat tibi phistola, sed quid, sed quidnam video? pegorarum cerno stravoltum. [Hic alium pastorem nomine Bigolinum reperit.] Tu solus, Bigoline, iacens stravacatus in umbra castroni similis teneras cum mastigat herbas, quas phantasias animo subvolvis adessum? nonne soles faciem mihi promere semper alegram? BI. Deh, Tonelle, precor noli mihi rumpere testam, si meus esse cupis carus compagnus ut ante. Vade viam, curaque tuas seguitare capellas. TO. Dextrius, o Bigoline, parum, quae verba diavol nunc baias? sic me vis primo pellere tractu? Scire tuas doias cupio, dabo forsan aiuttum. BI. Quem, macarone, dabis vel quem dare credis aiuttum? Qui non sufficeres mihi discalzare stivallos credis, stulte, tamen me consolare parolis. TO. Si non sufficerem te discalzare stivallos forsam sufficiens essem strepare budellas. Quid manigolde unquam mecum bravare putabis? scis modo quid cercas?… tamen hanc depono dabandam. [Sic Vergilius: «Quos ego… sed motos praestat componere ductus».] BI. Si Tonelle tuum velles seguitare caminum inter nos talis non orta bataia fuisset. TO. Quis dedit impazzum? duo sum tibi brachia longe. Sed scio quid quaeris, quantum bene sonzia boschi ungeret una tibi spallas asinique schenazzam. Tanta tuo fugeret forsan de ventre matana. BI. O Tonelle, nisi guardas quod dicis amici non erimus, taceas, faciesque tacendo bonopram. TO. Tu prius in coleram saltas, debesque tacere. Guarda istam frascam quae magna superbia chiappat, namque suus pater est villa camparus in ista, elatam portat cristam, becchumque levatum, ut gallina solet si grossum fecerit ovum. BI. Tu mihi non unum fecisti at mille quotannis despectus quos iam non sopportare licebit. TO. Scilicet andamus vignas taiare novellas, [Scilicet indignanter et ironice.] ut de nocte meas taiasti mille piantas, gallinisque meum gallisque polare vodasti. Sed doleo cagnam non tunc habuisse Belinam quae tibi fecisset garlettos linquere dretum. BI. Me robasse tuas gallinas? do, codesella, non tres pollastros tua coniunx nutrit in anno, et iactans plenum te dicis habere polarum? Nempe tuis habeo de gallis grande bisognum. [Irridet.] Sed quis nesciret te barba catasse Gianolum, quod stabas quandam nascosus retro pioppam ut sibi vix natum posses robbare caprettum? Ille cativellus fingens dormire sub ulmo, dum pascolabant spinosa per arva capellae, te non pensantem summissa luce videbat, et dum calcagnis cercabas ire legieris atque capretinum velles griffare propinquum, in pede saltavit sumpto bastone debottum, teque bonis stringhis fecit deponere praedam. TO. O quales dicit baianas iste bosardus, dicere praesumis me bastonasse Gianolum? BI. Hoc scio, sed melius tua scit quae schena provavit, indiciumque huius rei monstratur adessum, namque piantonem scorzasti tergore virdum. TO. Deh facies benum tales non dicere cosas, nam cum cervello rupto fors ibis a casam. Non ego spoiavi media de nocte picatum, quod tu fecisti, cui mansit sola camisa. BI. Ergo si piccant ladros piccaberis ipse, teque (meum iuxta morem) spoiabo ladrazzum, et promitto tibi nec solam linquere bragam. TO. Fac sennum matti, taceas, Bigoline, nec ultra me stizzare velis, ne te cagasanguis acoiat. BI. Iste tibi veniat possisque cagare budellas. [Iste, idest cacasanguis.] TO. Non plus supporto, summe hoc, aspetta ribalde, quo fugis? hoc aliud cum spallis carpe garofol. [Percutit eum.] BI. Heu heu, non talem tibi parco ribalde zucadam. Hic etiam tuus est: an an sta salde, quid inquis? [Ipse repercutit.] Non faccio stimmam de te poltrone ceresam. TO. Non facies stimmam? talem me ferre pugnadam? [Stant ambo cum preparatis pugnis.] Certe non patiar, si possum supra ganassam hanc dare tartufolam, guarda, tuus hic, tuus iste. BI. Quid bravare putas? heu casco, parce, Tonelle. [Dum Bigolinus restituere parat, cadit. Tonellus stando equester eum percutit.] Heu heu, ne facias, oyme oyme, desine quaeso. O mea testa, meae spallae, mea schena, masellae. TO. An an, calarunt zanzae, anchora superbis? ast etiam tu vis repetare? quid essere credis? [Bigolinus super venire studet.] es nec dum sacius? volo te tractare da sennum. BI. Me, Tonelle, sinas, horsu dolor heu nimis asper, heu quia me striccat, quis nam mihi praebet aiuttum? [Testiculos more vilanesco stricabat.] PE. O Gelmina, audis? clamorem sentio magnum. [Pedralus et Gelmina audierant.] GEL.Nuper ego sensi multis combattere verbis, curre cito si quam retrovas spartire baruffam. PE. Curro, praebe meum spontonem, do codesella. [Pedralus a longe vidit eos et currendo dicit:—O codesella.—Dumque Tonellus voluit retro aspicere, Bigolinus supervenit.] BI. Me, Tonelle, sinas, non non, volo perdere vitam. TO. Non, Bigoline, vitam cepisti … me oyme superchias. Sta ladrone, super veni, volo reddere pugnos. TO. Te bene guardabis, quid vis? meus oime galonus. BI. Expecta donec pedibus tibi panza foletur. TO. Giap giap, heu quales facis allentare corezas. Parco tibi, Bigoline, mihi quoque parcere debes. Heu mea panza dolet, slof slof, ego creppo daverum. BI. Aium mangiasti, tuus en ventronus amorbat. Hunc padire tibi faciam, sed, brutte ribalde, oybo cagas, merdam faciam mangiare, biassa. [Imboccabat eum.] Summe tuam fezzam, mangia, non est bona? mangia. TO. Oybo, nimis puzzat, glo glo, mischinus anego, non, Bigoline, bona est, prius illam quaeso biassa. PE. Quid facitis, pinfen? lassa, Bigoline, Tonellum. TO. Heu quia sum mortus, mi mi Pedrale sodalis. Da precor altorium, cernis quod me male tractat. BI. Non, Pedrale, tibi feci unquam displicimentum, nescis quam peius hic me tractavit adessum. PE. Ne facias, Bigoline, leva sursum, leva dico. BI. Fac mihi promittat me non offendere quando laxatus fuerit; vis hoc promittere? parla. PE. Is bene promittet, non sic, Tonelle sodalis? TO. O Pedrale, nimis fuit haec iniuria grandis, attamen ista tuum ponatur propter amorem. PE. Surgite, pastores, vestras iam tangite dextras. Tu, Tonelle, manens lascivas pasce capellas; tu, Bigoline, casam redeas, iniuria nulla est. Et iam phoebeus radius distollitur orbi.