LIBER QUINTUS DECIMUS
Corpora somnifero recrearat quisque riposso, quae magis officio somni quam pane carebant. Dum tamen attendit, Baldo mandante, coquinam condere Boccalus, magnumque ad prandia piscem 5 expedit, inque brodo piscis caulata paratur, ecce lyram spoliat rursum Giubertus eburnam, dulceque chordiculis carmen dyapenter acordat. Vult etenim generosus homo gradire sodales, ut sibi mox etiam donetur banca scolaro, 10 in qua consideat cathedram sentire magistri Cingaris, et secum percurrens almanach omne deveniat praticus passatas dicere cosas. Praeterea non est placidi natura Giberti qualis quorundam cantorum temporis huius, 15 qui, bene muschiati, petenati, benque politi, non cantare volunt, nisi sint a rege pregati. Non sic Giubertus, non sic novus alter Apollo, cui si dixisset mulier pinzocchera:—Canta,— cantasset subito, minima ne in parte negasset. 20 Dispositis ergo terzis, quintisque, simulque vocibus octavis, tandem sic voce comenzat: —Heu quibus hoc mundi, quantisque in gurgite monstris iactamur miseri, linguarum flatibus aequor nostrum hoc et tumidis cynicorum exaestuat undis! 25 Quid freta nugarum referam? quid fulmina pravi nominis et famae? quid saxa latentia tristis invidiae? Scillae ve canes, guttur ve Carybdis? Felices nautae, quibus apta peritia magnum hoc mare sulcandi, Syrtesque Arasque cavendi. 30 Vos labor assiduus tantum, indefessaque virtus, monstrorum domitrix tolerantia reddidit aptos, turgentis pelagi cumulos superare minaces, ponere seu sit opus, seu malo attollere vela. Vix ea finierat Giubertus, mensa Bocalo 35 sternitur, et lotis manibus disinare comenzant, quattuor accumbunt tavolae, cui forma quadrata est; Baldus, Lonardus, Cingar, scalcusque Bocalus. Non curat pro tunc stomachus mangiare Giuberti. Baldus amorevolo, velut est gentilis usanzae, 40 invitat sembiante omnes ad fercula mensae: quisque refudavit, seu pro viltate vilana, sive quod in multis stomacarat nausea gustum. Ponitur in centro scanni, trans littora mensae, grandis in amplifico basiotto forma varoli; 45 quamprimum medio stetit haec impresa senatu. Cingar, habens gladium propter taiare paratum, dividit in solas tres partes ghelfice piscem: tres, inquam, partes uno de corpore fiunt. Prima caput, bustumque secunda est, tertia cauda. 50 Quattuor accumbunt, ubi tres accumbere debent. Cingar, ochiolinum faciens, acennat amicis: ut sibi, dum trapolam nunc praeparat, ambo secundent. Protinus ascorti cognoscunt id quod avisat, namque fit aguaitus poverum trapolare Bocalum, 55 ut nihil intuttum comedat de pisce tapinus, cum cocus extiterit, cum fecerit ipse broëttum, cum centum zacaras, melaranzas, atque sapores sparserit huic supra, circum, ventremque per ipsum. Cingar primus agit causam, primusque retirat 60 testam varoli de piatto supra taierum, fratantumque inquit sociis:—Scriptura favellat: in capite libri de me scripsere prophetae, sic caput istud erit sanctae completio legis.— Baldus, id advertens, ad libros mente recurrit, 65 nec fecit grattare diu sententia testam, grafiat ut gattus partem quae meza vocatur, scilicet ad sese traxit ventralia piscis, Lucanumque legit: «Medium tenuere beati». Cauda manet iam iam toto soletta cadino, 70 non perdit tempus iuvenis Leonardus, at ipsam caudam, cui dederat pridem Boccalus ochiadam, extrahit e brodo, dicens:—Nasone probante, exitus acta probat; poterit nodare Bocalus, cui iacet ante oculos pelagus brotaminis istud.— 75 Boccalus guardat nunc hunc, nunc turbidus illunc. Quid facit? advertens pro se non esse coëllum, ni velit ut porcus sese voltare brodaiis, protinus azzaffat vasum, pauloque moratus, suspexit coelum, dixitque novissima verba: 80 —Asperges me me, Domine, mundabor isoppo.— Sic dicens, illum gyrat, spruzzatque panadam, vicinosque omnes, Baldum, Baldique sodales, schittat aquis grassis, ungitque brotamine barbas. O quis non risit? quis non ridendo crepavit? 85 Barba pluit Baldo, Cingar sugat ora maniplo, pars sua toccavit Giuberto, parsque Lonardo, quisque fregat vultum, pectusque, sinumque colantem. Surgitur a tavola, prohibet mangiamina risus, non cessat Baldus ridendo probare tal attum; 90 dicit enim:—Merito piscem sua broda secuta est. Non sine aqua piscis, nec aqua sine pisce manebit. —Ergo—Cingar ait,—piscem mangiabimus, ut qua flumen abundavit sic illic piscis abundet. Non Boccalus habet rombum, culamina grattet.— 95 Sic dicens, tornat tavolae, masinatque molino. Sic faciunt alii, sua quemque prevenda moratur. Baldus at interea comedens tuttavia ragionat: —Miror enim, Boccale meus, cur quando, relicto pisce, crepabamus risu, non protinus illum 100 prenderis, ut nobis resa sit pro pane fugazza. —Non—Boccalus ait,—sine garbo et gratia et arte, inter compagnos facienda est soia galantos. Optime gabbastis, spartito pisce, Bocalum. Transeat, et nullo guastetur beffa tumultu. 105 Sic et ego in vobis asperges optime feci. Transeat hoc etiam, cronicisque notetur ad unguem. Optima pro tuttis passarunt omnia rebus, praeter quod surdas faciet pansuttus orecchias.— Cingar ait:—Poteris prigolo te opponere tanto, 110 cortellum cum pane licet mangiare famatis. —Sic faciam—respondet ei mox, dummodo panem sic blotum sgagnat, ut cardos mula Stopini. Quidam pauper homo, nimia pietate movestus, nescio quot menolas freddas, piscesque minutos, 115 attulit involtos charta, donatque Bocalo. Non ea Boccalus povereti dona refudat, imo ait:—Exiguum quum dat tibi pauper amicus, incipe Dameta, lento tibi mittit Ulisses.— Sic dicens, distrigat eos, guardatque traversus, 120 ut guardare solet scottantem gatta menestram. Denique pisciculum per caudam suscipit unum, quem non in boccam sed orecchiam ficcat, et inde, ad socios illum tornans, ita brancat et altrum, medesimumque facit, post illum tertius, et post 125 hunc etiam quartus, post quartum quintus, et omnes denique per caudas presi porguntur ad aures. Baldus, id advertens, parlat cum Cingare:—Magnus piscis cum bocca mangiatur, parvus orecchia; si bene Boccali meditor documenta periti. 130 Ecquid hoc importat? quid habent cum piscibus aures?— Respondet Cingar:—Pansuttus stoppat orecchias, fecit orecchinos de piscibus ille sotilis, unde repurgat eas; aliam non penso casonem. Pur, si aliam mentis tenet in forciria scosam, 135 dicat et ambiguos ab amicis toiat afannos. —Toio—Bocalus ait,—dubium: iam hebdomada quarta est hodie, quando mea coniux ivit a nodum, aequoreque in medio calzas stringasque tiravit. Nunc in mente mea stat prorsus grande talentum, 140 velle de illius statu sentire novellam. Ergo meis alzo pescettos auribus istos, ut certum faciant ubi stet, si mortua prorsus aut si solazzet illa cum gente da bassum. At mihi respondent: se natos esse pradessum, 145 unde negatur eis posse hoc agnoscere factum. Sed maior natu, seniorque varolus et ingens, cum quo tres tacite compagni dente ragionant, dire mihi poterit melius de uxore negata, qua propter liceat secum chiachiarare pochettum.— 150 Quo dicto fremuere omnes, habet ille rasonem, non inhonesta quidem talis domanda videtur, detur ei merito parlandi copia: piscis, piscis testa sua est, quae fert soletta loquelam, panza loqui nescit, muta est quoque cauda, sed ipsa 155 testa ragionabit, cui format lingua parolas. Sic vulgus strepitat, sic stat sententia Baldi, sic licet; et dictum factum testazza varoli sistitur avantum Boccalo, a Cingare tolta. Cingar adirato similis, qui ridet ab intro, 160 smergolat haec:—Esto, sublata est bocca varoli, cuius lingua potest bramam complere Bocali; esto, dat officium parlandi bocca, sed ipsi cur oculi dantur? cur frons? cur coppa varoli? grande mihi tortum faciunt, appello Gibertum. 165 —Sum contentus—ait Boccalus,—chare Giberte, te rogo per caput hoc, voias decidere litem.— Suscipit impresam leta cum fronte Gibertus: tum sedet in banca, cunctisque oldentibus inquit: —Dum rana et toppus faciunt insemma tumultum, 170 milvus ego hanc rixam dirimo.—Sic fatus agraffat protinus in tavola testam, laudante brigata esse satisfactum civilibus optime libris. Et iam finierant, tavolis, trespisque levatis: Cingar ad astrologas, Baldo mandante, facendas 175 tornat, et ingenio stabat Leonardus ateso. —Mars—ait,—armipotens quinto versatur in orbe, qui scorozzata semper cum fronte menazzat, brasatos oculos guardando torcet adossum, sanguineasque bavas sua labra colerica spudant. 180 Cristatam gestat galeam, chiusamque viseram, totus azalinis semper cazzatus in armis. Targonus dextro galloni, spada sinistro pendet, et arzono taccatur mazza ferata, quae centum libras pesat, non una demancum. 185 Talem portabat iuvenum fortissimus ille, ille gaiardorum columen Gonzaga Lovisus, quem male consulto quidam Rodomonta vocarunt, quem bene consulto poterant chiamare Rugerum, aut magis Orlandum, si cum virtute gaiardi 190 corporis est animi virtus pensanda coëllum. Mars ruit in pressam, grosso galopante cavallo, et bastiones sua circum castra gaiardos vadit adestrando, turres, casamatta, reparos. Non ibi telorum generatio quaeque bramatur: 195 ronchae, alebardae, partesanae, scuta, celatae, spontones, lanzae, picchae, spadaeque, daghaeque, corsaletta, elmi, maiae, cossalia, guanti. Stendardique volant, banderae; timpana pon pon continuo chioccant; sonitantque tarantara trombae. 200 Non mancant alii stromenti, cornua, cifoy, gnacara, bussones, pifari, pivaeque bitortae, et quidquid tandem doperatur tempore guerrae. Talibus in cosis sua Mars pensiria ficcat, solum squarzones delectans cernere carnis. 205 Huic caedes soror est, lis coniux, iraque mater, huic livor pater est, rabies et stizza fiolae. Hic hominum clamor strepitat, nitritus equorum. Non ibi cagnones, bombardae, passavolantes, non sagrae mancant, basilischi, non colubrinae, 210 suntque pavaiones, sunt tendae, suntque trabacchae. Polvificant nebulas pedibus repetando cavalli. Celsa fracassatae conturbant sydera lanzae, non quod conturbent, sed conturbare videntur, gestarum quoniam sunt hic simulacra cosarum. 215 Armatas densasque vides concurrere squadras, ordine quae nullo bottis se grandibus urtant, squarzantes maiam, schiodantes arma pesocchis cum mazzis, stocchis, picchis, partesaque nonis. Marsque roversatos ibi gaudet cernere mortos, 220 subque cavallorum pedibus stentare misellos. At rex cunctarum stellarum Iuppiter, alto in solio residens, sextum delegit olympum. Urbs ibi campagnae in medio spatiosa repossat, martello Steropis, Brontisque incudine, nec non 225 arte pyragmonica miris fabricata murais. Non est calzinis, non est fundata quadrellis, ceu Zenoa et Napoli, Florentia, Roma, Milanus, sed tantum variis finisque gitata metallis stampatur, veluti campanas Brixia stampat. 230 Merlos de duro gestat muraia diaspro, possidet ignitum merlorum quisque rubinum. Centum porfideae toccant ibi sydera turres, fundamenta iacent duro de marmore bronzi, cristallumque nitent frisorum cingula schiettum. 235 Culmina sunt aurum purum, quibus alta volazzant continuo vexilla, aquilis recamata grifagnis. Rupibus argenti videas hic stare colonnas, sustentare arcus ad sydera summa levatos. Hic thermae ingentes, hic magna palatia surgunt, 240 hic ve colossaei gyramina larga tinazzi, hic circi et campi, fora multa, theatraque multa, naumachiae, colles, aquaeducti, rostra, colossi, archi, pyramides, templorum millia crustis marmoreis fabricata, domusque, casaeque deorum, 245 quas super aspicias ter centum mille caminos, semper fumantes nunc myrrha et thure brusato, nunc rosto et lesso atque alio nidore culinae. Hic sua fundarunt omnes palatia divi, in medio quorum sua Iuppiter atria struxit. 250 Dedalus, artificum columen, primusque murator, atque marangonus primus, primusque magister architectus, ibi perfectas condidit artes. Centum balcones alti, centumque fenestrae, pars hac, pars illac, pars hoc, pars illoc apertae, 255 omnia lontano venientia semper adocchiant. Porticus in gyrum, sex centum fulta pilastris bronzineis, late circumserat omne palazzum. Mille dei, totidemque deae, nymphaeque galantae, semper ibi praticant, spatiantes ordine tondo. 260 Porta superba patet, quae numquam chiusa videtur, vestibulumque suas largum tenet ante vedutas; ponitur in quadro super octo pilastra levatum. Porphideus blanchis in postibus eminet arcus, circulo et in medio tria formidanda locantur 265 fulmina, quae magno sunt propria tela Tonanti. Continuo andatu divorum tota cavantur limina, sint quamvis alabastro condita duro. Suntque cadenazzi portarum, suntque seraiae, et chiodi, et cancri, de argento supra dorato. 270 Atria praeteriens, intras perystilia, centum qualibet in banda claustrorum longa cavezzos, ac diamantineis circum munita pilastris. Quaeque columna suam mira tenet arte misuram, quas proprio duras Vulcanus sanguine fecit. 275 Becchus erat, becchi sic sanguine reddidit ille mollia, quae nimium diamantis saxa rigescunt. Basilicae locus est amplissimus, undique cinctus sedibus ex auro, quo tractant numina causas, fata hominum, sortes, breve tempus, mille travaios. 280 Ad caput alta Iovis stat scragna levatior altris, quam deus argenti, deus auri, omnisque ricchezzae fossor et inventor, fabricavit, et omnia riccha, et pretiosa magis sic sic buttavit abunde, ut spazzaduras buttat Vegnesa quotannis. 285 Pensa igitur, quam bella illic cadrega sedetur. Diique deaeque omnes hic prendere iura frequentant, Iuppiter his fatum trutinat, sortemque misurat, Fortunamque super mattum facit ire cavallum. Nulla datur deitas aliis, ac nulla potestas, 290 ni Iovis annutu signentur brevia, bollae, certa quibus pendet ratio de rebus agendis. Iuppiter est etenim cunctorum papa deorum, cui basare pedes inchinant imperatores, dum centum rubeae circumstant agmine testae. 295 Quottidie divûm grege cortezatur, at ille suscipit exultans omnes; bona chiera brigatis omnibus, aut poveris aut ricchis, semper ab illo est. Laeditur interdum, cur non? deus alter ab altro: Vulcanus de Marte dolet, Veneremque ribaldam 300 esse cridat; vultu Ganimedem Iuno traverso guardat; et ipsa Ceres raptam Plutone fiolam lamentatur; agitque reum dea quaeque Priapum, qui scherzat propriis cum nymphis absque mudanda. Iuppiter ergo omnes utraque ascoltat orecchia, 305 campanasque audit iudex utrasque sonantes, inter quas tandem discrimine iudicat aequo. Si tamen ipse deis fuerit quandoque noiatus, fulmina ferre iubet, reboare tonitrua mandat, terrificatque homines, coelum cascare putantes. 310 Sed quando apparet Ganimedes, oraque basat, blandidulisque illum codegonem scannat ocellis, cui quoque dulciguli recat aurea pocula musti, protinus ira cadit, fugiunt e pectore sdegni, nubibus exonerat coelum, novus emicat et sol, 315 soleque sub claro surgit flos imbre cadutus. Sic quandoque homines magni, grandesque maëstri, et qui dicuntur signores esse bachettae, plus aliquando potest apud illos forma regazzi, quam sapientiloqui sententia docta Catonis. 320 Insurgunt scalae regales culmen ad altum, pars de corralo, pars marmore, parsque dyaspro. Quaelibet ipsarum scandit nonanta scalinos, per quas semper eunt, redeuntque, deique, deaeque. Passant per cameras doras, dorosque salottos, 325 quorum solari, nullo lignamine facti, tantum ex argento tavolas, auroque travellos ostentant, multaque nitent ibi luce saphyri. Hic illic famuli divûm, famulaeque dearum diversis lectos bene cultos floribus ornant, 330 lenzolesque albos tendunt, riccasque copertas, quas mira nymphae recamarunt arte galantas. Namque Minerva, Iovis cerebro nassuta, scolaras hic habet ad studium spolae curamque conocchiae. Ultima Saturni fieri parlatio restat, 335 ultima namque illi regio lontana tocavit. Hic habet uxorem, quae tres insemma fiolos parturiit tales, quales peperisse dolebat, namque patri proprio membrum genitale secarunt, bacchettamque sui regni per forza tulerunt. 340 Hic magrus est nimium vecchius, bolsusque crevatus, sbavavazzatque sibi naso scolante bocazzam. O quis amorbator maior, maiorque carogna? Non unum retinet dentem massilla galosi, atque omnes flatu putrido, quum parlat, amorbat. 345 Malpettenata grisis sordescit barba pedocchis, lendinibusque riget semper caviata molestis. It gobbus terrae, numerat bastone pedanas, de passu in passu bolsat, spudatque macagnos. Fert sgarbellatos oculos, nec sbercia mancat. 350 Pellizzonus eum usque ad calcanea coprit, sed tamen ille facit tremolantos tempore quoquo. Eius bassa domus plorat pro humore nocivo, plorant muraiae, plorant solaria, plorant omnia Saturni quo non Saturnior alter. 355 Occupat et guastat rumatica muffa vivandas, namque ibi splendiferas non mandat Apollo fasellas. Praticat hic semper nigris nox bruna tenebris, qua barbagiani, qua guffi, pippaquestrelli strident noctivagi, qua locchi, quaque civettae 360 semper gnao cantant, semper gnao nocte frequentant. Tristitia hic habitat, macies, genus omne malorum: angonaia, malum costae, quartanaque febris, mazzuccus, lancum, carbones, morbida pestis, flegma, tumor ventris, vermes, colicique dolores, 365 petra vesigarum, cancar, giandussa, bognones, franzosus, fersae, cagasanguis, rogna, varolae, defectus cerebri, rabiesque frentica, chiodus, stizza canina, dolor dentorum, scroffa, puvidae, phistula, galtones, tumefactaque lergna cadentis 370 testiculi, brofolae, tegnosaque codega, lepra, schelentia, gulae sicitas, et pectoris asma, nec non tenconus, nec non morena, podagra, muganzae, febres tysichae, tardaeque pedanae: infirmitates non totas dicere possum. 375 Ista fameia senem Saturnum semper honorat, sed male fida quidem, nam bursa vodatur ab ipsa. Hanc medici preciant, sed in altro corpore ficcam. Ergo Saturnus supremo praesidet orbi, de qua cascatus possit sibi rompere collum. 380 En vobis coeli septem descripsimus orbes, quos male scripserunt veteres, peiusque moderni, seu sit Aristotel, seu Ginus, sive Macorbi. Restat ut octavam veniamus dicere zonam. Sed quid ego (lassus) video? num cernitis? ecce…— 385 Talia dum parlat Cingar, cito Gabia clamat: —Fustae, sunt fustae;—quo dicto curritur armis. Astrologus Cingar subito se attrigat, oportet astrologare aliter, quam nocte spiare Bootem. Tuque tuas, Mafelina, satis, mea Lodola, stellas 390 cantasti, astronomis ignotas tempore longo. Nunc melius poterunt grossam ingannare brigatam.