LIBER SEXTUS DECIMUS
Togna caput mundi, Cipadae lampada, quam nunc quanta sit, atque fuit quondam, vel eritque futura, ipsa ruina docet, quam fecit circa lasagnas, dum cantare parat, stupidasque sonare bataias, 5 ecce venit, venit ecce furens: guardate, botazzi, hinc sgombrate viam, zainae, plenique barilli. Vestra ruina venit, bibet omnia more todeschi, deinde fracassabit totos sdegnosa fiascos. Nescio quid referet, vos ergo audite, brigata. 10 Plura secuturus de primis, deque secundis causis, ecce procul tres fustas currere Cingar viderat, et sociis digito monstraverat ante. Non ita praecipitat coelo falconus ab alto, cum venit apiombum, cui bracca levaverit ocam, 15 qualiter ecce ruit galeottis fusta gaiardis, qui stant ad remos, nulla religante cathena. Intus piratae, corsari, gensque ladrona, qui seu non credunt in Christo, sive negarunt: —Vela—cridant,—heus, vela cito bassate, presones 20 vos estis nostri, navem smontate, sonata est.— Vix ea finierant, altra huc bastarda galaea, altraque post illam veniunt infretta bravantes. Hic vir magnus adest, gentis capitanus, et urget remigeros fantes tanquam praesentia Turni. 25 Non fuit in mundo quidquam crudelius unquam, quem ladrum ladrae gentes dixere Lyronum. Ferreus aspectu, cui barba cruore recenti semper olet carnesque hominum ceu bestia mangiat. Tres igitur fustae veniunt demergere navem, 30 et freta vorticibus retro spumantibus implent. Baldus ad arma volat, sfodratum corripit ensem, imbrazzatque rotam scuti, bassatque viseram. Ipse Leonardus se Baldo firmat apressum, stansque parecchiatus stoccum tenet atque rodellam. 35 Viderat interea dispostos nauta barones, nil timet, imo rotat timonem contra galeas, seque parat guerrae, qua non prigolosior altra. Chiozzotti et Schiavi, gens telis apta marinis, arma piant, animantque alios animositer omnes, 40 implent sulphureo strepitosos pulvere schioppos, martinulosque rotant, curvas flectendo balestras. Pars ratis ascendit gabiam, pars restat abassum, quadruplicant forzam, Baldo praesente gaiardo. Totaque mercantum spes Baldum cascat in unum. 45 Iam venit una prior remis impulsa galaea; circum circa fremens gyrat, tunc nauta timonem praticus advolgit, veluti si advolgat habenam. Vidi Franciscum de Feltro saepe Mariam, cuius in exiguo regnat dos maxima busto, 50 villanum Spagnae leviter manigiare poledrum. Docta manus seu frena tiret, seu lenta remittat: ille statim redenae paret, dominique volero. Pirlat, et a testa descernit nemo culattas, tam subito voltatur equus, tam praestus arancat. 55 Non minus ingentem barcam cito nauta maneggiat, semper habens zuffum prorae qua fusta menazzat. En cito scioppetti scaricantur ab igne tresenti, milleque laxantur vertones extra nosellas, nemo sagittarum posset numerare bachettas. 60 Iamque comenzarant ad nubes surgere voces, innumeri quoniam primo piagantur asaltu. Saxa volant, grossique trabes, pegolaeque brusatae: artificiosus focus arma virumque squadernat. Tunc animosus aper, Baldus despiccat ab alta 65 prora terribilem saltum, supraque galeam hostibus in mediis balzat, ferrumque cruentat. Cingar eum sequitur, magno targone copertus, atque samitarram toto conamine vibrat. Inde Leonardus de schena tollitur alte, 70 ac super unius corsari tergora balzat, quem, feriendo alium stocco, trabuccat in undas. Baldus in introitu primo, velut impiger haeros, nocchiero fustae sese provistus acostat, pungentemque rotans stoccatam more trivellae, 75 ex una banda trippas sbudellat in altram. Corsari, magnis tunc urlis astra tocantes, intornum Baldo largam fecere coronam, at solitas barro furias in pectora chiamat, se totum lassat quo maior calca videtur, 80 ac ibi principiat disquistellare piastras. Hi subito largam pavidi fecere piazzam. Cui terit ille elmum, cui scudum, cuique celadam, cui spezzat cufiam, spallazzum rompit, et urtat, atque tridat carnes; nilque elmi, nilque corazzae 85 stant saldae ad Baldi colpos orlanditer actos. Testas et bustos pariter dat piscibus escam; et quod flamma facit, Borea sofiante, canellis, id facit et Baldus stricto praedonibus ense. Non scampare potest qui pugnat in aequore: sive 90 inveniet mortem per spadas, sive per undas. Tantus afogatum Baldum furor incitat, ut non sancto Francisco potuisset habere riguardum. Non illum Cingar pigritat seguitare, nec illum forza Leonardi: dant sorbas ambo cotoras. 95 Hi tres compagni, quid sit colpire, maëstrant, qui sint mandritti, quae puntae, qui ve roversi. Totum sanguificant pontum, terrentque diablos. At Lyronus adest bastardam supra galaeam, fertque alebardam, testasque superminet omnes. 100 Non vir, sed paret grossi statura pilastri. Hic iubet ad spallas navis gyrare galeam, dum se contra duas alias deffensitat illa. Praestus obeditur, navem postremus asaltat; hic ve menans vastis alebardam forzibus, uno 105 truncavit fendente gravem de retro timonem. Tunc se spazzatum iam cogitat esse paronus, namque suo mancat frenum, redinaeque cavallo. Ille manus taccat, navem crudelis et ipsam iam montare parat, nec opinio fallit homazzum, 110 nam, licet obiiciant chiozotti saxa, travellos, sulphureas faculas, pegolas, rasamque fogatam, ille valorosus, sociis seguitantibus altam se rapit in poppam, mediosque ruinat in hostes, quos cimigare facit sine brazzis ac sine gambis. 115 Non curat schioppos, non arcus, atque balestras, patronoque ratis colpo caput abscidit uno. Fac, lector, contum, si quis intrando botegam, plenam pignattis, boccalibus, atque scudellis, incipit a circum grossam manegiare bachettam. 120 O quantas facit ille scaias, facit ille menuzzos! Sic Lyronus agit, scapolantibus undique Schiavis. Quos taiat, strazzat, squarzat, sbudellat, amazzat. Boccalus, qui forte uno cantone latebat, valdeque formidans strictum de retro tenebat, 125 nec scit nec maium curavit scire bataiam, stabat ibi quacchius, spectans quid sortis acadat: vel vincat navis, vel vincat fusta, quid inde? Arte bufonandi victorem vincere sperat. At quando vidit grandem montare gigantem, 130 longeque testarum coelo mandare borellas, extemplo moruit; quid agat, fantasticat amens. Forte videt solitum schifettum stare paratum, ire, redire cito, nautis portare vivandas. Providus hunc pelago buttat, iuttante Giberto, 135 amboque discostant sese, portante batello. Non erat hoc tanto de casu Baldus acortus, scilicet ut navis Lyrono praesa fuisset, sed magis arditus provas facit ense cruentas, atque scadenatus tanquam leo rugit et omnes 140 vel penitus mortos lassat vel valde feritos. Eius ab aspectu furibundo quisque paventat, ac in abandonum potius buttantur in undas, ut faciunt pisces, qui saltant extra padellam. Hic illic taiat, hac illac pungit et urtat, 145 totus mortorum sbroiatus sanguine boffat. Possanzam sed non basto contare Lyroni: in qua parte suas dat brognas, stygmata parent. Sanguinolenta cadens carnes alabarda staiezat, unde omnes fugiunt, ac post atque ante relinquunt 150 pulmones, milzas, ventres, redicella, figatos. Nil nisi sentitur clamor, fremitusque morentum, horrendique cridi stridoribus aethera fendunt. Altri clamabant Christum, sanctumque Nicolam, altri cornutum Macomettum, altrique diablum. 155 Non fuit auditus, postquam nascuntur orecchiae, tam grandis rumor, strepitus, guerraeque fracassus. Parte alia Baldus, rabiosi fluminis instar, quod, praeceps veniens alta de rupe, marinas findit aquas, aperitque maris vortigine schenam, 160 sic per Evangelii Baldus se ventilat hostes, donec amazavit cum Cingare, cumque Lonardo, cotantos penitus coquantos fusta tenebat. Plus quam barberii bacillus netta remansit. Et iam Lyronus barzam acquistaverat omnem; 165 o quantum gaudet talem fecisse guadagnum! Dumque repentinus consurgit flatus ab austro, totos in navim piratas scandere mandat. Et grossum ponens alium de retro timonem, sgombrat iter liquidum, vento spirante secundo, 170 succeduntque duae cantanti voce galeae, quas tres esse putant Lyronus et altra brigata, nam per alegrezzam mens nostra fit orba soventer. Ergo volant, hiniantque preso unusquisque botino. Nulla sed in Baldo gaudendi causa relicta est. 175 —Heu quid—ait Cingar,—sic sic incaute gabamur? Saepe guadagnandi nos ingordigia fallit. Balde, vides? en navis abit, quo presa menatur?— Baldus, id aspiciens, se signat fronte rapata, statque tacens, nescitque loqui, parlatque nientum. 180 Semet at incepit Leonardus battere pugnis: —Ah mala sors—inquit,—nimis es contraria nobis! Surripiuntur equi, tamque acres, tamque galanti, quam nunquam maium terrae pars ulla creavit. Quos nisi vel per aquas retrovabo, vel per abissum, 185 iuro deos omnes, mihi met volo tradere mortem, hanc ve coracinam nunquam spoiabo da dossum, donec ego inveniam ladrosque, ducamque ladrorum, quem vel amazzabo, vel ego amazzabor ab illo.— Incagnatus erat Baldus, coleraque brasabat, 190 nam seguitare ladros sese non posse videbat, non est qui menet remos, vacuamque galeam. Cingar ait:—Gaude, spero scattare cavallos.— Dixit at haec Cingar pro confortare Lonardum, attamen interius dubiat, mentemque burattat: 195 quove modo aut guisa valeant uscire galaeam. Damangiare nihil retrovant, mancumque dabever, littora nulla vident, non circum circa terenum, omnia sunt oculis pelagus, sunt omnia coelum, estque marisellus faciens smaltire budellas, 200 unde fament, vellentque famem scazzare, nec ordo est. Cingaris at cura, Baldus premit atque Lonardus cordoium ingentem, ponuntque dabanda temenzam, sperantes: et quod destreros ille raquistet, et quod in hac fusta quidquam mangiabile trovet. 205 Non ea barrones decepit opinio, namque, dum Cingar totam buttat sotosora galaeam, multa retrovavit de sub fundamine puppis, quae consolarunt animos prius, inde budellas. Dumque recordari sociis vult Baldus amicos 210 Giubertum iuvenem, charumque insemma bufonum; Giubertus iuvenis, charusque insemma bufonus ecce procul veniunt, remis fugiente batello, et cridant tuttavia:—O o aspettate fradelli.— Aspettant laeti, nam quo partire volebant 215 si nullus remex et remi in frotta superchiant? Hos igitur, picola cum barca insemma levatos, Baldi forza tirat sursum, dentrumque reponit. Giubertus narrat, qua fugerit arte Bocali; dumque alternatim passata pericla recordant, 220 Cingar formigat per fustae mille latebras, et tandem reperit damisellum fronte galantum, qui iacet, a testa calcagnos usque ligatus, et lachrymans orat longo de carcere trari. Confestim accurrit Cingar miseratus: in illum 225 aspicit, atque hominem quondam vidisse recordat. Ast in quo bosco, seu Fundi sive Bacani, nescit, et in dubia sibi grattat mente tosottos. —Dic—ait,—ecquis tu? quae patria, quaeve cathenae?— Respondet:—Fuimus tres nunc insemma sodales: 230 Falchettus, Moschinus ego, magnusque Fracassus, qui cum sex, carichis moresca gente, caracchis Italiam versus zephyris vela alta dabamus. Tanta sed alzavit montes tempesta marinos, quod pars armatae rupta est, pars gita traversum, 235 ac ita tres charos mala sors divisit amicos. Verum ubi regressa est, Phoebo ridente, bonazza, ista ladronorum classis fuit obvia, meque, non sine strage sua, capitanum gentis in ista nave cadenarunt, sperantes praemia taiae. 240 Caetera gens una cum nave perita negatur. Quo tendant alii caporales, nescio, verum quam doleo, si nulla datur vindicta baronis, illius egregi barronis, nomine Baldi.— Cingar id ascoltans, veluti cagiada tenellus, 245 deleguat dentrum, simulat tamen, extraque tascam fidam compagnam limas trahit atque tenaias, unde, scatenatis, sic sic tuttavia loquendo, compedibus ferri, quamprimum liberat illum. Mox vocat huc Baldum, Baldus venit atque Lonardus. 250 Quid velit, ignorant, Moschinum Cingar ad ipsos praesentat, relavansque oculos, sic versus olympum alloquitur, clamans:—O laus, o gloria mundi, o paladinus homo, qui nostra aetate coruscas, en tua nobilitas quales tibi, Balde, sodales 255 conciliat, qualesque viros, quantosque barones! Per mare, per terras, perque hinc, perque inde, requirunt te, cortesiae speculum, te, robur honorum; nilque maris pelagum, nil Scillam, nilve Carybdim, nilque ladronorum fustas timuere timendas: 260 quo te magnanimum, quo te sine fraude realem aut presone cavent, aut pro te morte necentur. Dico tibi, et replico bis, ter, quater, octoque voltas: tres te compagni cercant, cagione trovandi haud in ricchezzis Croesi, haud in Sardanapali 265 delitiis porci, non summa in sede levatum; sed magis hoc faciunt compagni denique veri: ut vel in obscuro cum tecum carcere stentent, vel dent diabolo pro te dissolvere vitas. Per montes, valles, perque aequora, perque travaios, 270 huc, illuc sese ficcant, animasque refudant. Nunquid acquistandi robbam cagione vagantur? nunquid ut obtineant papae regumque favores? Non, non, ast ut te longo de carcere ducant, aut tecum ceppos, turremque per aëra portent. 275 Ecce cadenantur miseri, tristemque famati sustentant vitam, quis tales trovet amigos? Quot reperis, tot tu naso numerare valebis, tempore disgratiae veri noscuntur amici. Quid plus amicitia valet esse beatior ipsa? 280 Quid melius mundo, quid plus aggradat olympo? Omnibus his cosis incago praeter amicis. Quae gemmae possent, quae magni vena tesori charum, secretum, fidum comprare sodalem? Est poltronus homo, nec homo, sed bestia basti, 285 qui magis apretiat trippas implere busecchis, quam reperire virum, sua cui pensiria dicat. Ecce tuus Moschinus adest, o Balde; quid illum cernis adhuc dubitans? heu tempore tempus obumbrat vultum hominis, memoremque minus distantia reddit. 290 Sic referens Cingar, lachrymis sibi pectora bagnat, atque facit nimia tenerezza flere sodales. Baldus in amplexum Moschini currit et inquit: —Tu ne, meus Moschinus, ades? tu ne ille mearum quondam curarum requies, ac dulce levamen?— 295 Nec parlare valens plus avantum, strectus abrazat, atque basat iuvenem, cui tunc vix barbula spuntat. Posthabitis demum lachrymis Moschinus ad illos omnia de sociis perdutis ordine contat. Baldus ait:—Retrovare meos dispono fradellos. 300 At quis nos istam deduxerit extra galaeam? Non sunt, qui menent remos, qui carbasa tendant.— Doctus ad hanc artem Moschinus, qui maris olim viderat ad Pietoli zuffum plus mille fiatis, passaratque fretum San Zorzi ad Vasa Ceresi, 305 respondet:—Pocam facio de hoc aequore stimam, qui magnum oceanum Bugni, golfumque Cipadae sulcavi toties per drittum perque traversum. Ne dubita, dum prosper adest Levantus ab Euro, ad totam per trenta horas nos ibimus orzam. 310 Ergo spiegamus velam; tu, Cingare, cordam hanc tira; Leonarde, iuva; tuque, hola, quis est hic? Bon compagne, mihi fer opem distendere velam.— Cui Boccalus:—Ego? sum praestus, en, sia factus.— Moschinus rursum:—Sta tu istic, Balde, timoni. 315 Cingare, tira, tira, day day, tira, Cingare, tira. Issa, Lonarde, issa, i, o, succurre, Giberte. Iam satis est, orzam scurta, preme, Balde, timonem. Bon compagne, sede, satis es male praticus, horsu ad nomen Christi, cordam paulisper amolla.— 320 Cingar:—Hem, sociis, qualis fortuna secundat. Tu quoque, Balde, sede, lassa me stare timoni. Labra mihi sunt aspra siti, quam bramo bocalum! —En—Boccalus ait,—me vis?—Risere sodales, et sic Boccalum tunc nomen habere Bocalum 325 novit Moschinus; post coelum guardat et inquit: —Quam bene velamen gaiardus gonfiat Eurus! Sancte, precor, nobis esto Nicolaë benignus, qui nos semper habes curam defendere nautas; assassina licet sit barcarola canaia, 330 non tamen attendas haec mancamenta, sed omnem tolle annegandi prigolum, drizzaque caminum.— Cingar ait:—Quid tam sanctum chiamare Nicolam, ut tibi det ventum? potius prega, det tibi panem, namque affamato crepitant mihi ventre budellae, 335 magraque Boccali facies lanterna videtur.— Cui cito Boccalus:—Tua nec grassedine colat.— At Cingar de more suo rugat huc, rugat illuc, biscottosque trovat quodam cantone latentes semimufolentos, et avorum tempore natos, 340 barba quibus canuta riget, corrosaque tarmis. Post haec dulcis aquae mezarolam ducit, et ollam persutti ranzi, secreta in parte catatam. Haec sunt visa tamen sibi lac, sibi zuccarus et mel, et giurant nunquam similes gustasse bocones. 345 Omnia consumant, nec zanza fit ulla tralorum. Qui famet et comedit, si parlat tempora perdit. Providus interea Cingar, post apta Molorco fercula, se fustae gabiam rampavit ad altam, rampatusque supra rodit tuttavia fenocchios. 350 Hinc oculos per aquas largat, lateque vedutam spantegat, et stricto cilio freta larga traversat, si piet ex aliqua banda, scoprat ve terenum. Sed campos tantum immensos discernit aquarum. Prosper erat ventus rapidae tunc forte galaeae. 355 Moschinus tendit nisi non guidare timonem, saepe iubens nunc trare sogas, nunc solvere funes; quam Baldus curam dexter facit atque Lonardus. Cingar cantabat, lingua frifolante, vilottas. Ecce propinquantem fustae procul aspicit unum, 360 nescio quem, medias nodantem forte per undas: Esse prius lignum pensat, mox esse cavallum. Alter ait:—Butta est;—Non sic—ait alter,—hic est bos.— Inde vident chiarum, non esse nec ista nec illa, ast homo certus erat, vivus, nodansque per undas. 365 Sed nodando tamen, solitam non servat usanzam: scilicet ut pariter gambas et brachia menet; brachia non menat, non spingit ab ore liquorem, imo super fluctus apparet tota giuponi forma, nec a bigolo sursum lana ulla bagnatur. 370 Tantum crura menat, pedibusque per aequora solis enatat, et dardum dextra scudumque sinistra fert animosus homo; reliqua sed parte sotacquam findit inaequalem, velut ales aquatilis, undam, sive sit ocha Padi varcans nodando canalem, 375 sive folenga, giocans fangosa in valle Comacchi. Ille venit contra fustam, veniensque menazzat, namque ladronorum pensaverat esse galaeam, quae sibi non pocum tulerat per alhora botinum. Obstupuit Baldus quod vir sub pondere ferri 380 tam facilis nodet, nec brachia prorsus adopret. Ast ubi Moschinus placidos gyravit ocellos, clamat alegrus:—Hic est noster Falchettus, et heus o, o Falchette, veni, Baldus te, Baldus, et ipse, ipse tuus Cingar manet hic, affretta, camina.— 385 Proh puta, quando suos compagnos sentit adesse, quos partim mortos, partim praesone seratos crediderat, scudum subito, dardumque relinquit, quattuor et gambis, pariter brazzisque duobus, enatat, imo volat, medius canis et medius vir. 390 Quando etiam Cingar Falchettum vidit in undis, quem Baldo excepto super omnes semper amavit, exuit extemplo faldam spoliatque camisam, et stoppans nasum digitis, ex arbore navis cum capite innantum se ficcat in aequora tuttum. 395 Sex brazzos descendit aquae, mox ecce videtur desuper orecchias scorlare liquore pienas, oreque boffanti salsos respingere potus; dumque ferit palmis et crebris calcibus aequor, scindit aquas, rumpitque levi sub pectore pontum. 400 Denique iunguntur; Falchettum Cingar in undis, ut valet, abrazzat, veniuntque insemma natantes, atque ragionantes, donec, manudante Lonardo, unus post alium trantur de fluctibus ambo. Absque ullo numero faciunt sibi mille carezzas, 405 passatos casus, passata pericula narrant, perque susum guaios toleratos, perque dabassum. Talia dum parlant, chiachiarant, unaque moteggiant, insperata procul discoprunt culmina terrae, horrentes nemorum sylvas, montesque levatos. 410 Haec erat, aut, dicam correctius, esse parebat, insula, quae pinis, fagis verdeggiat et ornis. Hac visa, incipiunt laeti saltare barones. —Terram—Cingar ait,—terram quin cernitis? ecce.— Huc celer, huc Baldus timonem torcere mandat, 415 ad portumque facit versam inculare galaeam. Anchoreus buttatur aquis rampinus, et omnes saltant armati de fusta supra terenum. Tangere quisque solum gaudet, damnatque marinam. Ingrediunt boschos, si qua mangianda catantur, 420 nam biscotellos satis est mangiasse trigiornos, aut unxisse gulam ranzi pinguedine lardi. Ecce duas capras, binis seguitantibus albis capreolis, cernunt prolixis currere gambis, saltibus et magnis culum monstrare biancum. 425 Se citat ad cursum Falchettus, moreque veltri pulverulentus abit, pedibusque viluppat arenam, unde brevi cursu caprettos strangulat ambos, quos butat in terram mortos; caprasque secutus, unam acquistavit tantum, scampante sorella. 430 Cingar ibi laetus matrem, natosque gemellos, accipit, et, factis solito de more cavecchis, scorticat et capram, et caprettos scorticat ambos. Non ibi Boccalus fuit ultimus: omnia versat, omnia sollicitat, facit hoc, iubet illoc, et omni 435 cazzat in impresa nasum, faciendo bufonem. Baldus fraxinea detruncat ab arbore ramum, optime quem sbroccat foliis et rendit aguzzum. Hunc piat altandem Boccalus, et ipsa caprarum frusta, per hunc spetum sic factum, ponit arostum. 440 Ipse Leonardus iam traxerat extra galaeam ignivomam petram, lescam, durumque focile; multiplicat colpos, dum saxum chioccat azalo, scintillasque cavans, tandem flammarier escam inspicit, unde ignem pochetino sulphure brancat. 445 Iamque altus focus est, Moschinus ligna trabuccat, plurima tum Cingar fert instrumenta coquinae, smenuzzat trippas, bis, terque, quaterque lavatas, inque pignatonem, quem tunc aqua calda netarat, cum sale, cumque oleo ponit, faciendo menestram. 450 Boccalus rotolat spetum, iam fumat arostus, supra quem Baldus lardi scolamina buttat. Quasdam frondosas Giubertus praeparat umbras, sub quibus est agium coctos mangiare caprettos, namque cicala canit, giugno brusante terenum. 455 Denique iam omnes cocto refrescantur arosto. Cingaris incoepit primus masinare molinus, Boccalus mezam iam capram dente vorarat; Baldus nil parlat, qui parlat tempora perdit. Dat nunc Giuberto meliores, nunc ve Lonardo 460 boccones, quos saepe sibi Boccalus agraffat. Moschinus frangit, nettum lassando taierum, quem sibi de fundo scatolazzae fecerat ante. Quisque suas implet caprina carne budellas, consyderant nec adhuc Falchettum prorsus abesse, 465 tanta fames quandoque citat possanza talentum, quod, quantumque supercharos, smemoramus amicos. Non tamen hanc unquam Baldus servavit usanzam, sed, qui dilectis procurat semper amicis, sic ait:—Heus socii, non hic Falchettus habetur, 470 quo nam discessit? nostra est vergogna daverum. Ille capram rapuit manibus, rapuitque caprettos, cui pars debetur maior, meliorque boconus, et nos mangiamus, non illo adstante, codardi. Surge cito, Cingar, Moschini suscipe piccam, 475 vade per has macchias, compagnum cerca, camina.— Surgit amorevolus Cingar, gittatque taërum, corripit et piccam, sylvamque subintrat opacam. —Heus o—cridabat,—heus o Falchette;—sed—Heus o Falchette—respondet ei de rupibus Echo. 480 Interea iuvenis Leonardus prestiter escas deserit, et cingens spadam ferrique brocherum, terribilem boscum post gressum Cingaris intrat. Texuerat sibimet tortam de fronde coronam. Nuper enim dixi, raucas cantare cigalas. 485 Cingar abit, magno spacio lontanus ab illo, nescit heu, nescit miserum seguitare Leonardum: nam bene dicendus miser est, cui cruda paratur mors, iuveni schietto, puro, similique rubinis. Et quae causa necis fuit huius? foemina. Mirum, 490 si quid monstrum aliud quam foemina rumpere possit mentem tam sanctam, castamque, Deoque placentem. Oyme Deus, quantis grassa est nunc terra bagassis, tantarum quae pressa gemit sub fasce luparum. Dic horsu, dic, Togna, mei possanza botazzi, 495 dic rofianarum trapolas, soiasque rognosi mille putanismi, et Veneris cagatoria nostrae. Non desdegneris, quamvis sis foemina, namque teque tuasque pares fas est dabanda relinqui. Parcite, signores, si forza colerica me me 500 straparlare facit, bruttasve sfogare parolas. Ah nimis importat tam bellum perdere florem. Credite non mancum Tognae, quod dire parecchiat, quam si respondens ad messam proferat amen. Non plus merda nocet naso, non morta carogna, 505 quam mulier quae, se falsa beltate galantans, cortigiana iubet, pariterque signora vocari. O sporcum bruttumque nefas, o millibus unquam non unctis, totoque orbis sapone lavandum! Et quid agunt istae porchae, frustaeque lupazzae? 510 Heu iuvenes, audite, precor, sentite poëtam, atque poëtissam Tognam, quae tacta bocali fulmine dovinat verum, drittumque prophetat. Sunt Romae, Napoli, Florenzae, suntque Venecis, Millano, Genoae, sunt Bressae, suntque Bolognae 515 agmina vaccarum tantarum, quod mare totum, flumina, stagna, lacus, borsaeque sugantur ab illis, quas divas dominas, signoras, atque madonnas turba gazana vocat, scribit, chiamatque fenestris, atque madrigalibus, seu merdagallibus, illas 520 cantant humana cum voce, sonoque lautti. Has tamen aspernunt illae sbeffantque losingas, atque pochifaciunt versus mancante guadagno, quo veluti mulae ostinatae infine domantur. Simplicium sed amor iuvenum, visique galanti, 525 sinceri, purique agni, niveaeque columbae, has faciunt nimia smaniare libidine cagnas. Oybo, quis ascoltans non nasum stoppet et aures? Ergo manus adhibent operi, cercantve caminos, huc illuc varios nunc donis nunc ve sonettis; 530 denique fundatas nequeuntes flectere turres, ut sua cunctivorans satietur aperta vorago, quasdam consultant putrefactas tempore vecchias, quae tabachinandi, quae dant documenta striandi. Hae sunt carnivorae zubianae, suntque beghinae, 535 quae bigamas se se iactant, terzique sorellas ordinis, et sanctas Cittas, dignas ve beatis pizzocaras fusis ornari supra sepulchros. Has ego per gesias hinc inde recurrere cerno, candelasque brusant a tota plebe videndas, 540 atque paternostros talquales ore biassant, saepeque tellurem basant, leccantque matones, saepe manu chioccant stomachum, faciuntque sonare pectus tamburrum don don, per forzaque striccant ex oculis lachrymas, guanzis aposta tacatas. 545 Sparpagnant instar Crucifixi bracchia coelo, barbozzumque menant sdentatum more caprarum, cum grattaculos sgagnant, cardosque biassant. Nunc gesias intrant in aperto, seque videndas omnibus ostentant, nec per loca scura pregantes, 550 ut candelero sua det candela lusorem. Nunc per mille busos, tanas latebrasque remotas, perque tenebrosos cantones, postque pileros, subque sepolturis, hae tygres, haeque mulazzae stant quacchiae, tum cum celebrant altaria missas. 555 Et quid ibi tractant poltronae, quid ve cigalant? quid sgarbelatae, rancae, putridaeque crevellant? Seu chiachiaris cercant niveam ammacchiare putinam, seu garzoncellum dictis corrumpere purum. -Ah mal nate puer—dicunt,—mal nata puella! 560 Nam quid ego de te valeo pensare, quod ullam non tibi procuras, velut est bonusanza, morosam, non tibi de summo tenerum balcone morosum, castroncella, tiras in lectum tempore noctis? Scilicet est hominum de te grandissima cura, 565 si facias illud, quod non fecisse dolebis mille dehinc voltas, et bestia matta parebis. Haec tua quid giovat tibi fazza galanta? quid ista frons calcedonii? quid ocelli, corda tirantes, ut tirat in boccam donolinam rospus apertam? 570 quid ve rapraesentant dentes albedine perlas? quid ve coralicios frustra natura labrettos contribuit, niveasque genas insemmaque rossas? Nonne lac et vinum vermeium fazza palesat? Quid te, sic bellum, quid te sic esse galantum 575 cernimus indarnum, frustra, nulloque guadagno, quandoquidem nec vis, nec sofris amare puellas? Bellus es, ut placeas, ut ames, ut ameris, ut uras, urarisque simul, non in fornacibus Aetnae, sed magis in dulci, mellato, nectare pleno, 580 atque zucarato tenerinae pectore nymphae. Vis ne, giovenaster, sine fructu perdere florem? vis ne, malenconicum sine gioia incurrere fangum? Spernis amare, puer? vecchius, sis certus, amabis. Spernis amare, puella? fies mulazza diabli. 585 Nunquid vis fieri monachus, fraterque, vel alter gentibus ex illis bufalazzis atque dapochis, quos vel sempietas, vel desperatio duxit ad fieri fratres, monachi, goffique romiti? Nunquid lassabis te, menchionella, serare 590 grossibus in muris, et ad aethera summa levatis, ut velut in paia nespol marcescere possis? Nemo super terram sanctus, stant aethere sancti, nos carnem natura facit, quo carne fruamur, atque voluptates ingordo ventre piemus. 595 Nil Deus indarnum simul et natura crearunt. Instituuntur aves, pecudes, piscesque, feraeque, ut cazzatores, piscatoresque fiantur, utque gulam variis saturemus ognhora guacettis. Plantantur boschi, surgunt de marmore rupes, 600 quo naves, barcas, et tecta locemus et aedes. Lana datur pegoris, gallinis pluma vel ochis, quo molles adsint lecti, caldaeque pelizzae. Sic etiam teneras mundo fecere putinas, quas vos, o teneri, debetis amare, putini. 605 Talia sic istae sgualdracchae, propter aquistum, per cantonadas, loca per sibi commoda, chiarlant, utque damigellos inveschient, utque puellas, ut sua bocca rosam iuvenum disverginet albam, quorum si nequeunt solidatam flectere mentem, 610 idque trovant ferrum, quod pensavere piombum, ad magicas veniunt artes, chiamantque diablos, mille modos totidemque vias retrovare docentur a Satana et Belial: seu tandem vincere pugnam, sive suis miseros furtim guastare maliis. 615 Huc illuc scurrunt, secreta indagine cercant grappas piccati, nascentis sputa putini, cervellas gatti, cor talpae, stercora vulpis, terram quae sepelit mortos, duo membra ranocchiae, matricis lectum parientis, quo latet infans, 620 sed plures alias brevitatis causa fusaras praetermittit, habens altros ad texere filos. Hoc unum restat quod tanta est voia nocendi, ut lac gallinae inveniant, fungique semenzam, campanaeque sonum capiunt, ragiamen aselli, 625 calcagnum tenchae, zenzalae in pectore costas, urinas ochae, gruis aurem, melque tavani. Sed iam, Togna, casam redeas, tornesque camino te modo lassato, de vacchis satque, superque. Me dudum a studio chiamat fantesca:—Patrone, 630 iam depone cito pennam, calamaria, cartam, coena parecchiatur, frigescit calda polenta, compagni totam iam mangiavere salattam.— Iste liber vobis finit, mihi coena comenzat.