AMPLISSIMIS FRATRIBVS
D. D. FERDINANDO
MASCARENIÆ.
Comiti à Turre.
ET
D. D. FRANCISCO
MASCARENIÆ.
Comiti Cocolini.
Hactenus publicæ studui vtilitati, nunc vestræ seruire cupio oblectationi; cũ emim his quisque rebus delectetur, quibus quodam natura ductu incumbit, quid jucundius afficiat liber ali ingenio juuenes, quam fructus artium liberalium? O pes, auitum stemma, generosus sanguis, & Aulæ oblectamenta, vobis sunt post studia, omnes quippe animi affectus, vni voluistis fieri sapientiæ vectigales. Percurrendo amænioris litteraturæ curriculo, vix Ætas alijs integra sufficit, vestra vobis satis fuit Adolescentia; cum Musis versamini, vt sororibus, cum Apolline loquimini, vt fratre; & dum alter alterum eruditâ contẽtione transcendere studetis, domus vestræ fiunt, domicilia doctrinarũ, scientiarũ Augustalia, & bipartitum Vlyssiponis Athenæum.
Quibus attentè perspectis, vt aliquid libellus hic complecteretur, quod ad vestrum palatum faceret, perneceßariũ esse arbitratus sum, vt quæ de Mororum cultura, & Bombicum educatione, sparsi in vulgus, plebeio sermone, humilique stylo, eadem vobis nobiliore dicendi charactere depicta sisterem.
Mirabimini prudẽtiam in Moro, in Bombice industriam, & in vtroque, recondita naturæ solerter operantis arcana.
Quid moro sapientius? Arborũ postrema germinat morus, vt fructificet securior, fœtusq; suos haud euocat in lucem, nisi extorri hyeme, exanimis Aquilonibus, & prouecto jam vere.
Quid industrius Bombice? vno Bombix instrumento, ore scilicet, innatum sericum deducit in fila, carminat in lanugines, contorquet in mæandros, congerit in stamina. cogit in glomos; describit orbes sine circino, sine penicillo colores inducit, & sine vllo aduentitio apparatu, domunculam instruit, Cæsarum Palatijs splendidiorem.
Tanti tamen, & tam strenui Artificis opera omnia sunt posthuma, haud e nim e a absoluit, nisi sepultus; verùm, quia (vt dici solet) excellens in arte non debet mori, prodit é pensili tumulo rediuiuus, ipsi inuidendus Phœnici; nam ex reptanti Eruca, alatus Papilio, nobilior resurgit, quàm vixerat.
In Moro, & Bombice, natura fortunam imitatur, summa imis, & ima summis miscentem; Morus, Abor regia, fit vermiculi pabulum; Bombix, ignobilis vermiculus, ejectamentis suis Reges vestit.
Vitam exorditur Bombix cum vere, vt parentur homini elagantia indumenta, dum se terra circumtegit florenti chlamyde.
Editus in lucem, solis pascitur frondibus arboris, cui adscribitur sapientia, in hoc Adamo prudentior, quod Arboris sapientiæ folia comedit, integro, intactoq; fructu. Operosissimus Bombix, propria in pelle non quiescit, paucis enim diebus quater ponit exuuias, abjicitque pellem, vt exuat torpẽtem desidiâ senectam.
Omni tamen labore supersedet, ceditque vitâ, si fortè, sonus ingens obtuderit operãtem, debetur enim & opifici silentium, & operi admiratio, resque ipsa postulat, vt ad Bombicis ingeniosa molimina, orbis attonitus immutescat.
Non ideò sordidus Bõbix, quia vermis, nam seruat vrbes ab otij tabe, innumeras exercens operas, Regnaque sine hoc verme sunt cadauera, vt pote nuda, quia sine ornatu; exanguia, quia sine diuitijs, emedullata, quia sine viribus; vires quippe Regnorum ex diuitijs existunt, ingentes verò diuitias affert Bombix eximijs suis operibus, & filis auricoloribus auream suis alumnis retexit ætatem.
Quod alij vermes eripiunt mortuis, viuis reponit hic vermis, & corrosarum in sepulchro vestium damna resarcit, nouis, pretiosisque textis.
Quid plura? totum se Bombix exhaurit, vt hominem ditet, viscerumque suorum Clotho, tenuissima ducit fila, vt vitam protrahat in Reipublicæ beneficium. Hæc ego: Reliqua à magistri mei calamo, cũ Poeticen doceret in Collegio Flexiensi: Secundis auribus accipite, quæ Gallus hic Olor cecinit de mori, Bombicis que natura; dudũ est, quod hæc carmina diem aspexere, sed nunc verè proferuntur ad lucem, quia ad vos. Enim verô, omnia in vobis, pulchrâ quadam, & vnanimi æmulatione collucent, natalium splendor, jubar Sapiẽtiæ, fulgor ingenij, fulgetra eruditionis, & irradiantium ornamenta virtutum.
Omnes denique lucis fontes in vos deriuastis, vt Patri respondeatis, qui omnes in se colligit Heroas; imò omnibus antecellit, fortior Achille, Marte bellacior, sapientior Socrate, perspicacior Vlysse, Hercule laboriosior, facundior Mercurio, grauior Catone, & Apolline benignior.
Quapropter, mihi videmini illæ duæ stellæ, circa Solem de nouo deprehensæ, quæ à Mathematicis nũcupãtur, comes Solis, haud enim solùm estis, tituli dignitate Comites, & comites suauitate morũ, sed estis & comites solis, nam excellẽtissimum Fronteriæ Marchionem Parentem vestrũ, pleno gradu comitamini in stadio virtutis, & gloriæ.
Valete, & viuite paribus animis, & honoribus, quando quidem illam fælicitatem, quam Ethnicus Ausonius[14] vidit in syderibus illis germanis, Castore, & Polluce, adumbratam, in vobis re comprobatam omnes demiramur.
Humillimus, & addictissimus feruus.
D. RAPHAEL BLVTEAVIVS.
Clericus Regularis Theatinus.