Dixit, et ecce viam vallo praemuniit artam

Undique præcisis spinis simul et paliuris.

Quo facto ad truncos sese convertit amaro

Cum gemitu et cuicumque suum caput applicat atque

Contra orientalem prostratus corpore partem,

Ac nudum retinens ensem hac voce precatur:

‘Rerum factori, sed et omnia facta regenti,

Nil sine permissu cuius vel denique iussu

Constat, ago grates, quod me defendit iniquis 30

Hostilis turmæ telis, nec non quoque probris.