In dem Wettstreit selbst sind die Abweichungen minder bedeutend; der Schluß aber lautet:
Discussio. Ad haec Cives caelici debite pensatis
Vini rationibus, atque approbatis,
Clamant omnes fortius vocibus elatis:
Pax in terra populis bonae voluntatis!
Sententiatio. Quibus ego vocibus tandem post examen
Excitatus, retuli somnii velamen,
Affirmans veraciter Sanctorum dictamen,
Quod vinum prae ceteris praestans sit liquamen.
Conclusio. Si quis haec crediderit, gaudens dicat Amen.